IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 2
QUANTUM AD QUID ATTENDATUR POENA VERMIS IN DAEMONIBUS.
Dicitur enim quod sit quantum ad arguitionem peccati, a. secundum illud in Psalmo: "Arguam te, et statuam contra tefaciem tuam". Facies autem nihil aliud dicitur nisi ipsa conscientia remordens.
b. Similiter, super illud Eccle. 7,23: "Scit conscientia tua" etc., Glossa: "Qua iudice, nemo absolvitur nocens". Sed constat quod habent naturale iudicatorium, quod non aufertur per peccatum; ergo, cum sint nocentes, in iudicio conscientiae non absolvuntur; ergo vermis conscientiae est ad condemnationem ipsius peccatoris, et ita angeli mali.
c. Praeterea, daemones sunt spiritus separati a corporibus; sed spiritibus separatis a corporibus magis convenit poena spiritualis quam corporalis; ergo, cum vermis conscientiae sit poena spiritualis, magis conveniet angelis malis quam ignis gehennae; sed ignis gehennae congruite eis ad poenam; ergo vermis conscientiae congruet eis ad poenam interiorem.
d. Item, super illud Isai. 14,11: "Subter te sternetur tinea" etc., Glossa: " "Tinea et operimentum"vermium poenae aeternae sunt, quas propria gignit conscientia". Sed propria conscientia non gignit nisi poenam vermis per se; ibi autem loquitur de diabolo sub figura Nabuchodonosor, unde et dicitur ibi Lucifer; ergo poena vermis competit sibi.
Sed videtur quod poena vermis non conveniat eis. 1. Vermis enim de carne nascitur et carnem consumit; si ergo transfertur nomen vermis, transferetur ubi erit ratio carnis spiritualiter; sed ratio carnis spiritualiter non est nisi ubi viget concupiscentia carnalis, quae est fomes vel ex fomite; haec autem non est in daemonibus; ergo vermis conscientiae non est in daemonibus tamquam poena.
2. Praeterea, in Evangelio et in Prophetis, ubi loquitur de poenis, coniungit vermem cum aliis poenis, quae debentur homini damnato; unde in poenam hominum damnatorum assignatur vermis, sicut dicitur Isai. ultimo, 24: "Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur" ; et Marc. 9,46-47: "Bonumest luscum intrare in regnum Dei quam duos oculos habentem mittiin gehennam, ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur" ; et Iudith ultimo, 21: "Dabit ignes et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum" ; similiter, Eccli. 7,19: "Vindicta carnis impii ignis et vermis". Ubi autem loquitur de poena diaboli, tantum fit mentio de igne, non de verme, Matth. 25, 41: "Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius". Ex quo videtur quod non est ipsius vermis conscientiae punire spiritus separatos, scilicet daemones.
3. Praeterea, si vermis ad litteram est rodere vel consumere lignum aut vestem aut carnem, de qua oritur, oportet quod in daemonibus inveniatur aliquid quod semper rodi vel consumi possit; illud non erit nisi aliquod bonum, quod potest minui in daemonibus; si ergo nullum est bonum infinitum in eis, non potest ibi esse vermis quantum ad hunc effectum.——— Quod autem iste sit effectus istius vermis, patet per hoc quod dicitur Isai. 51,8: "Sicut vestimentum, sic comedet eos vermis", ubi dicit Glossa: "Conscientia, quae nunquam moritur". Sed qualiter potest comedere nisi consumat?
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod poena illa conscientiae super peccatis quae nunquam delentur, est in ipsis daemonibus, et dicit rem illius poenae, quae dicitur vermis. Ratio tamen vermis quantum ad aliquem actum magis proprie convenit animabus damnatis quam ipsis daemonibus; quoad aliquem autem effectum communiter est in iis et in illis. Quantum enim ad hoc quod gignitur ex remorsu conscientiae, commune est utrobique; quantum autem ad hoc quod vermis proprie dictus gignitur ex corpore et per similitudinem ex re conformante se corpori, in animabus damnatis dicitur esse vermis. Et ideo Scriptura, quando loquitur de poenis damnatorum, universalius loquitur de poena vermis in hominibus sive in animabus, minime autem de poena vermis in daemonibus.
3. Ad id vero quod deinceps quaeritur quid rodatur ab illo verme: dicendum quod ipsa habilitas conscientiae ad bonum, quae semper magis et magis consumitur nec tamen omnino tollitur, quia illa habilitas est naturalis et est in natura immortali; unde, manente natura illa, semper manet conscientia peccati et minuitur bonum conscientiae: et illud commune est in daemonibus et animabus damnatis. Et, licet bonum illud non sit infinitum magnitudine sive virtute, est tamen infinitum in diminuendo. -— Vel potest dici quod illa infinitas est quantum ad durationem et quod non consumitur magis et minus, sed semper ipsa conscientia roditur, nulla facta abiectione alicuius boni, et quia escam suam invenit perpetuam, nunquam moritur; esca autem sua est ipsum peccatum, quod est in conscientia. Unde dicit B. Bernardus: "Hic vermis est qui non moritur memoria praeteritorum; semel iniectus per peccatum, firmiter haesit, nequaquam deinceps avellendus, neccessat rodere conscientiam, eaque pastus esca inconsumptibili, perpetuat vitam".