IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 1
UTRUM DAEMONIBUS SIT POENA ESSE IN ISTO AERE CALIGINOSO.
Ad primum sic: videtur quod non sit eis poena. 1. Sunt enim in isto aere caliginoso ad tentandum genus humanum; sed tentare genus humanum est eis voluntarium; ergo locus conveniens ad tentandum placet eis; non ergo est eis poenalis.
2. Praeterea, dicit Augustinus quod "daemones dicuntur aerea animalia, quoniam corporum aereorum natura vigent, nec per mortem dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum aptius ad faciendum quam ad patiendum: ad patiendum enim sunt humor et humus, ad faciendum vero aer et ignis". Si ergo sunt in aere caliginoso assumentes corpus aereum, assumunt corpus activum, non passivum; assumentes autem corpus activum non patiuntur poenam ex hoc, sed magis inferunt; ergo esse in aere caliginoso non est eis poena.
3. Praeterea, dicit Apostolus ad Ephes. ultimo, 12, quod sunt "rectores tenebrarum harum" ; ergo dominantur; sed quod dominatur, ab illo non patitur cui dominatur; daemones ergo non patiuntur ab aere; nec ab alio corpore ibi puniuntur; ergo non puniuntur.
Quod autem sit poena, videtur a. per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim: "Caliginosa aeris tantum tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii". Sed esse in carcere, est poena incarcerato; ergo ipsis daemonibus est poena esse in agere caliginoso.
b. Praeterea, si habebant angeli corpora per assumptionem, antequam caderent habebant corpora sumpta de aethere luminoso vel nulla habebant; sed post casum habent corpora assumpta de aere caliginoso; ergo quoad hoc mutantur in statum deteriorem; sed mutari in statum deteriorem est poena; ergo daemones, ex hoc quod in aere caliginoso sunt, poenam habent.
c. Praeterea, dicitur XX libro De civitate Dei: "In hoc aereo caelo et in terris etdaemonum et hominum miserrima est vita, erroribus aerumnisque plenissima". Sed miserrima vita non est sine poena; ergo poena est ipsis daemonibus esse in hoc aereo caelo.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod datum est eis in poenam esse in aere caliginoso. Locus enim, in quo conditi sunt, erat caelum empyreum, quod est luminosum et quasi locus connaturalis eis; esse ergo perpetuo in loco tenebroso vel caliginoso inflictum est eis, quia noluerunt tenere habitationem luminosam, non quod poena esset angelo bono esse in loco tenebroso, ut si angelus bonus mittatur ad has partes inferiores, sed ideo cedit eis in poenam, quia reverti non possunt ad regionem luminis sibi connaturalem. Deferunt etiam secum tenebras interiores, quae magis sunt eis in poenam quam tenebrae exteriores. Sic ergo est poena ipsorum daemonum.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium, dicendum quod, licet gaudeant de tentatione hominis, non tamen gaudent de dispositione loci in quo tentant, cum illa dispositio loci disconveniens sit naturae primitus institutae.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet aer sit de corporibus activis respectu aquae et terrae, habere tamen aereum corpus tenebrosum cedit in rationem passibilis, non quod aer ipse agat in ipsos daemones inferendo eis poenam, sed ipsi ex innaturali sibi habitatione poenam accipiunt.
3. Ad tertium dicendum quod, licet dominentur ipsis peccatoribus, qui per tenebras designantur nihilominus tamen hoc dominium concomitatur quaedam poena. Unde dicit Augustinus, Super Genesim adversus Manichaeos: "Poena est diabolo ut in potestate habeat eosqui Dei praecepta contemnunt, sicut esset de aliquo qui esset de familiaribus alicuius regis et post factus esset carcerarius ad custodiendum malefactores et cum ipsis malefactoribus puniretur".