IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, Praeambulum
Deinde procedendum est post determinationem poenae spiritualis ad considerationem ipsius poenae localis, quae fuit casus in aerem caliginosum de caelo empyreo vel in infernum; unde dicitur in Luc. 10, 18: "Videbam Satanam tamquam fulgurde caelo cadentem". Et quaeruntur quatuor: Primo, utrum sit eis poena esse in isto aere caliginoso; secundo, quo modo ibi puniantur; tertio, utrum tantum ille casus localis sit eis poena an sint etiam alii casus locales eis in poenam; quarto, utrum omnes ceciderint in habitationem aeris caliginosi aut quidam ceciderint in habitationem aeris caliginosi, quidam vero in infernum.