Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 3

UTRUM TANTUM LOCALIS CASUS IN AEREM CALIGINOSUM SIT DAEMONIBUS IN POENAM.

Tertio quaeritur utrum localis casus in aerem caliginosum sit tantum daemonibus in poenam an etiam sint alii casus locales.

a. Si enim sunt alii casus locales, et alia poena non debetur nisi pro alio peccato, essent diversa peccata in genere, pro quibus inflictae essent poenalitates illorum iocorum; videmus autem pro primo peccato inflictam poenalitatem aeris caliginosi et inferni; ergo non videtur quod poenalitas diversorum locorum diversis peccatis respondeat.

b. Praeterea, sicut dicit Beda, cum est in aere caliginoso, poenam ignis gehennalis secum defert ubicumque movetur, et ponit exemplum tale de febricitante: quocumque transferatur, poenam caloris febrilis secum defert; ergo nec localiter distinguuntur poenae, ut una poena sit in uno loco et alia in alio, nec distinguuntur peccata, propter quae diversi casus locales inferantur.

Sed videtur contrarium 1. per hoc quod dicitur in libro Collectionum de sententiis Sanctorum, et videtur esse verbum Ambrosii: De tribus locis diabolus cecidit; primo, de caelo per superbiam; secundo, de paradiso per homicidium Adae: unde homicida dictus est ab initio, Ioan. 8,44; tertio, de terra, qui per invidiam humani generis cecidit in infernum. Et ita non tantum erat casus unus daemonibus in poenam, sed plures.

[Solutio]: Ad quod dici potest quod illud dictum est per quamdam coaptationem. Secundum hoc enim, si diversi isti casus essentialiter responderent diversis peccatis dictis, tunc pro primo peccato superbiae non cecidisset in infernum; dicitur autem in Isai. 14,12: "Quo modo cecidisti, Lucifer" ? etc.; et post sequitur: "Verumtamen ad infernum detraherisin profundum laci". Ubi notatur quod pro primo peccato superbiae inflictus est casus gehennae. Per quamdam tamen appropriationem dici videtur de aptatione locorum. Eo enim quod peccavit in caelo, de caelo cecidit per superbiam; eo autem quod peccavit in paradiso, suggerendo primis parentibus, dicitur de paradiso cecidisse per homicidium; eo autem quod quotidie peccat in terra tentando homines ad seductionem, dicitur de terra cecidisse communi hominum habitatione. Sic ergo, quantum ad terminum a quo est casus, tria loca distinguuntur; quantum autem ad terminum in quem est casus, non distinguuntur nisi duo loca, aer scilicet caliginosus, qui est locus ad tentandum, et infernus, qui est locus ad recipiendum poenam ignis aeterni.

PrevBack to TopNext