Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 4

UTRUM UTERQUE LOCUS SIT DETERMINATUS OMNIBUS DAEMONIBUS IN POENAM.

Quarto quaeritur utrum uterque locus sit determinatus omnibus daemonibus in poenam aut unus quibusdam et alius aliis.

Et videtur quod unus quibusdam et alius aliis. 1. Non enim par erat omnibus peccatum; sed, impari existente peccato, impar debet esse poena; sed poena fuit casus localis; ergo inaequalis debet osse casus; sed haec inaequalitas non fuit eo quod quidam daemones in superiori parte aeris caliginosi ceciderint, alii vero in media parte, alii in infima ; ergo in hoc attenditur inaequalitas, quod quidam ceciderunt in aerem caliginosum, quidam vero in infernum.

Sed obicitur in contrarium, a. per hoc quod dicitur in Evangelio, cum dicitur Matth. 25, 41: "Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius". Cum enim dicitur "et angelis eius", nullus excipitur; ergo ignis inferni omnibus deputatur in poenam. Similiter dicitur Apoc. 19,20 et 20,9 quod diabolus "missus est in stagnum ignis et sulphuris", et qui habebant "caracterem bestiae". Et B. Augustinus dicit, in libro De fide ad Petrum: "Firmissime crede diabolum et angelos eius in ignem aeternum a Christo esse mittendos, ubi nunquam carebunt poena, quam eis praeparavit divina iustitia". Ergo poena ignis infernalis communis est omnibus daemonibus.

b. Similiter poena aeris caliginosi est eis communis; unde dicitur Isai. 24, 21: "Visitabit Dominus super militiamcaeli in excelso" ; militia autem designat ibi daemones, qui in aere militant ad homines seducendos. Similiter dicitur Isai. 34,4: "Plicabuntursicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet sicut defluitfolium de vinea", ubi nulla fit distinctio, quod quidam militent in aere caliginoso, quidam non, sed indifferenter omnes; ergo illa etiam poena communis est omnibus.

c. Praeterea, B. Gregorius, exponens illud II Petri 2,4: "Deus angelis peccantibus non pepercit, sed" etc., dicit, in Moralibus, libro VIII et XIII: "Quantum ad sublimitatem caeli aer iste caliginosus non immerito potest infernus dici, sicut quantum ad eiusdem aeris altitudinem, terra, quae inferius iacet, infernuspotest intelligi. Malignus itaque spiritus, de superioribus in haec inferiora deiectus, ne ad caelestia valeat evolare, poenae suae ponderecoarctatur, et hic quasi in carcere constringitur, quia tentare bonos, quantum desiderat, prohibetur, et utimplere mala, quae appetit, nequeat, superna districtionereligatus angustatur". Ex quibus verbis colligitur quod esse in aere caliginoso est poena indifferenter omnibus daemonibus; loquitur enim de "diabolo et angelis eius", et ita indifferenter uterque locus est poena daemonum. —- Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Respondendum autem est ad obiectum in contrarium quod, existente inaequali peccato, inaequalis fuit poena; sed illa inaequalitas poenae attenditur secundum maioritatem et minoritatem afflictionis in igne gehennae, qui est ignis gehennalis, et secundum maioritatem caliginis et minoritatem, quam sibi suo peccato effecerunt, non quod quidam habeant pro poena perpetuum carcerem aeris caliginosi, alii vero ignem infernalem.

Videtur autem aliquibus quod poena aeris caliginosi sit poena eorum usque ad diem iudicii, poena vero ignis gehennalis post iudicium. -— Sed quod poena gehennalis sit poena eorum in praesenti, patet per hoc quod dicit Beda in auctoritate supra dicta. — Praeterea, primum peccatum fuit maius peccatum quam consequentia peccata daemonum; ergo maior poena debebatur; sed maior poena est ignis gehennalis; ergo, cum iam iudicati sint pro illo peccato, eis illa poena est inflicta. -— Praeterea, in iudicio ultimo, cum proponitur sententia iudicis respectu damnatorum, nulla mentio fit ibi de iudicio terendo in angelos malos, sed de iudicio ferendo in homines malos. Ex quo accipitur quod iam latum est iudicium; sed pro malis angelis fuit ille ignis gehennae, sicut dicitur Matth. 25, 41; ergo iam latum est iudicium ipsorum daemonum respectu huiusmodi poenae.

Quod autem alia poena, scilicet aeris tenebrosi, non sit poena eorum principalis, videtur. Quod enim remaneant in hoc aere tenebroso, hoc est quia hic est eis locus tentandi humanum genus; sed post iudicium non erit tentatio nec habebunt potestatem tentandi; ergo nec poena concomitans huiusmodi potestatem secundum modum illum erit tunc in daemonibus: aer enim, qui nunc est caliginosus, tunc erit illuminatus; ergo tunc non erit eis poena esse in illo tamquam in caliginoso. — Ad quod ultimum dicendum quod etiam illa poena, quae est tenebrositas aeris, non auferetur ab ipsis daemonibus post iudicium. Licet enim non habeant tenebrositatem huius aeris, habebunt tamen tenebrositatem quae est in inferno; et licet auferatur ab eis potestas tentandi et esse in loco superiori aeris caliginosi, non tamen esse in loco infimo, ubi erit etiam eis tenebrositas in poena.

PrevBack to TopNext