IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 10
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 10
UTRUM SEMPER CRESCAT DIABOLI APPETITUS AD TENTANDUM.
Ultimo quaeritur utrum crescat semper appetitus diaboli ad tentandum vel etiam aliquando plus quam in alio tempore.
Quod videtur. a. Apoc. 12,12: "Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens magnam iram" ! Sed quid est vehemens ira nisi appetitus persequendi humanum genus ? Ergo magis saevit ad tentandum nunc quam prius.
b. Item, Haymo: "Tanto ferventius tentat, quanto videt multosin locum suum substitui". Ergo ferventius tentabit in fine mundi.
c. Item, peccatum eius crescit, et quanto magis crescit malitia, tanto deterior est voluntas nocendi humano generi, et quanto deterior est voluntas, tanto maior est appetitus nocendi; ergo semper crescit eius appetitus.
Sed videtur contrarium. 1. Quanto enim aliquis plus satiatur, tanto minus appetit; sed quanto plures trahit ad infernum, tanto plus satiatur vel ad satietatem accedit; ergo tanto minus appetit.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod quanto magis videt appropinquare finem mundi, tanto magis crescit eius appetitus, secundum quod habetur Habac. 2,5: "Dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur". Et Prov. 30,15-16, secundum unam expositionem: "Tria sunt insaturabilia" etc., "infernus, terraet os vulvae", ubi per internum significatur diabolus, qui nunquam satiatur. Nec est simile de eo qui saturatur cibo materiali: in satietate enim cibi materialis positus est terminus, in satietate vero desiderii mali non est positus terminus. Et ideo aliter est in satietate mali desiderii et satietate appetitus sensibilis: hic enim remittitur appetitus, ibi vero augetur appetitus.
Sed adhuc posset obici quod minui deberet appetitus tentandi quanto magis appropinquat ad diem iudicii, quia quanto magis appropinquat ad diem iudicii, tanto novit determinationem poenae sibi imminere, pro peccatis et pro pluribus maiorem poenam; ergo ex timore poenae deberet minui appetitus tentandi: secundum enim crementa appetitus est crementum peccati. — Ad quod dicendum quod timor poenae, sicut dicit B. Gregorius, non retrahit diabolum a peccato: peccat enim ex praesumptione, et ideo quanto magis appropinquat tempus iudicii, in quo auferetur potestas eius, tanto magis exercebit tyrannidem: credit enim plures suae potestati subesse, sed "spes eius frustrabitur".