Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 9

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 9

UTRUM DIABOLUS SEMPER TENTET.

Nono quaeritur utrum diabolus semper tentet.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Iob 30,17, super illud: "Qui me comedunt, non dormiunt", Glossa: "Maligni spiritus tanto magis a tentatione quiescere nesciunt, quanto nullo pondere carnis gravantur". Sed constat quod nullo carnis pondere gravantur; ergo non cessant a tentatione.

2. Item, super illud Iob 20,25: "Vadent et venient:" "Maligni spiritus mentibus sunt horribiles; saepe namquefurore irae commovent, et, cum furor abscesserit, mentem luxuria devastat; cum luxuria ad tempus intermittitur, elatio de continentia subrogatur". Ex quo videtur quod daemones non cessent a tentatione.

3. Praeterea, causa tentationis actualis semper est in diabolo: non enim cessat invidere; invidere autem est causa tentationis; ergo diabolus non cessat a tentatione.

Contra. a. Iob 3,6 super illud: "Noctem illam tenebrosus turbo possideat", Glossa: "Aliis, quos secure possidet, dormit, sed iis evigilat ad omnem pugnam".

b. Item, Luc. 4,13: "Antiquus hostis aliquando intermittit tentare". Ergo non semper tentat.

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum quod dicit B. Gregorius: "Licet hostis nosterattlictionem iustorum semper appetat, nisi ab Auctore nostro potestatem acceperit, ad tentationis articulum nullo modo convalescit". Licet ergo de se intendat ruinam hominis, non tamen semper tentat hunc vel tentat illum. Cessat enim aliquando tentare bonos, tum quia non est ei concessa potestas, tum quia timet aliquando superari ; ut ergo securiores sint, a tentatione desistit. Respectu vero malorum aliquando cessat a tentatione, ne nimis fatigati tentationibus, ad poenitentiam peccatorum provocentur.

PrevBack to TopNext