IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1
UTRUM DIABOLUS POSSIT IN SUO STATU DEMERERI.
Circa primum sic obicitur: 1. Ioan. 9,4: "Venitnox in qua nulli licet operari", Glossa: "Infernalis nox, in qua nulli licitum est operari, sed tantum tempus recipiendi". Sed daemones sunt in hac nocte; ergo tantum est eis tempus recipiendi, non merendi praemium vel demerendi, quia non sunt in statu viatoris.
2. Item, Eccle. 9,10: "Non est opus nec ratio nec sapientia nec scientia apud inferos, quo tu properas", Glossa: "Cetera non valebunt post mortem" etc. Relinquitur ergo ex hoc quod, si boni post mortem non possunt mereri, quod nec mali demereri.
3. Item, super illud Psalmi: "In inferno quis confitebitur tibi" ? Glossa: "Post hanc vitam non est tempus. acquirendi nec aliquid redditur nisi retributio".
4. Item, Ioannes Damascenus: "Quod hominibus mors est, hoc est angelis casus". Sed post mortem non est meritum vel demeritum in hominibus; ergo nec similiter in angelis post lapsum, sicut nec in hominibus post mortem, quia casus dicit ordinem irregressibilem ad vitam gratiae, sicut mors in hominibus ad vitam.
5. Item, Matth. 22,13: "Ligatis manibus et pedibus, mittite eum" etc. Ergo daemonibus est ligata libertas arbitrii et est sibi in poena; ergo ante fuit aliquo modo libertas; ergo, si modo missi sunt in tenebras, non est eis aliquo modo status merendi vel demerendi.
6. Item, si dicas quod possunt demereri sive non mereri, hoc non videtur, quia in bonis angelis post confirmationem non est possibilitas ad merendum ulterius vitam aeternam, sed possunt mereri quoad nos; ergo nec in malis, scilicet daemonibus, per oppositum erit possibilitas ad demerendum visionem Dei sive poenam; ergo videtur quod non demerentur.
Contra. a. Matth. 8,29: "Ut quid venisti ante tempus torquere nos?" etc. Ergo in futuro erit tantum tempus tormenti, quod nondum habent; ergo nunc est eis status meriti poenae sive demerendi.
b. Item, Apoc. 12,12: "Descendit diabolus ad nos, habens iram magnam, sciens quoniammodicum tempus habet". Ergo aliquod tempus habet et ita illud tempus habet meriti, in quo non habet poenam, quam habebit; et sic relinquitur quod sunt in statu merendi.
Item, Eccle. 9,5, super illud: "Nec habent ultra", ita exponunt: Ubi dicant eos in hoc saeculo et sub sole quem cernimus habere nullam communionem, habere vero sub alio saeculo et sub sole iustitiae, "et non excludi opinationem quae contendit, postquam de hoc saeculo migraverimus, et offendere posse creaturas rationales et promereri?"
Respondeo: In Sententiis duplex tangitur opinio. Utraque concordat in eo quod daemones possunt demereri et angeli boni mereri; unde boni per custodiam possunt aliquid mereri et mali per suggestionem demereri, Sed nota quod secus est de homine et de daemonibus, quia homini determinatur locus et tempus ad merendum, tempus autem tantum daemonibus. Et haec est ratio: homo corporalis creatura est et spiritualis; locus autem determinatur secundum corpus, tempus secundum spiritum; angelo autem, quia tantum spiritualis creatura est, determinatur tantum tempus. Unde, ut dicit Augustinus, "Deus movetspiritualem creaturam per tempus, sed corporalem per tempus et locum". Determinatur autem tempus merendi angelo. Sed nota quod duplex est meritum praemii in nobis. Quoddam enim est in visione Dei, quod dicitur aurea, aliud est in gloria de conservatione subditorum in fide et bonis moribus, et hoc dicitur aureola. Angeli autem ante lapsum malorum et confirmationem bonorum habuerunt tempus merendi praemium visionis Dei et illius continuationis; unde ultra illud tempus merendi non oportet ponere quod modo mereantur illud praemium. Sed de alio praemio, quod est quasi aureolae, est tempus merendi usque ad iudicium: quantum enim durabit meritum in hominibus, durabit et in angelis quoad custodiam hominum. Similiter in malis angelis e contrario est duplex demeritum: unum est quo meruerunt carentiam visionis Dei, aliud in suggestione facta hominibus. Et ratione istius habebunt poenam in iudicio determinatam, et sicut crescit hoc demeritum, ita maior erit poena; et pro isto videtur dici illud in Evangelio: "Ut quid venisti ante tempus torquere nos" ?
Ad obiecta autem respondendum est. 1. Ad primum sic: concedendum est quod daemones sunt in nocte, et ideo non licet eis operari, id est mereri bonum. Est autem alia nox generalis, quae veniet post diem iudicii, et tunc remanebit eis status, in quo non poterunt demereri, sed recipere poenam secundum demeritum.
2. Ad secundum vero dicendum quod loquitur ibi Glossa de hominibus, quibus non est locus merendi post mortem, sed non est usquequaque simile de angelis.
3. Similiter illud quod dicitur in Psalmo: "In inferno quis confitebitur tibi" ? Ubi dicitur quod "post hanc Vitam non est tempus acquirendi".
4. Ad id vero quod dicit Ioannes Damascenus "quod est hominibus mors" etc.: dicendum quod in parte est simile de angelis lapsis et hominibus et in parte non. In hoc enim est simile quod sicut non est homini post mortem regressus ad vitam naturae, ita nec diabolo post lapsum ad vitam gratiae; in hoc autem est dissimile quod homines post mortem non possunt demereri, angeli vero post lapsum. habent tempus demerendi.
c. Ad id vero quod obicitur de Glossa Eccle. 9,5, dicendum quod illa Glossa recitat opinionem quorumdam, qui dicebant malam voluntatem manere in damnatis et per eamdem demereri; sed, licet mala voluntas permaneat in damnatis, non est tamen principium demerendi.
Sed posset quaeri quare perversa voluntas reputatur daemonibus in demeritum, cum sint damnati, et non reputatur hominibus damnatis ad demeritum? -— Ad quod respondendum, secundum Bernardum, in libro De libero arbitrio ; dicit enim sic: "Duo iniustam comprobant voluntatem, cum peccare libet et cum impune peccare libet". Prima perversitas est modo in daemonibus et in malis hominibus et est in demeritum; secunda erit in futuro post iudicium, cum placebit daemonibus et hominibus damnatis deformitas peccati, dummodo non esset poena. Prima perversitas est contra iustitiam meritorum, secunda contra iustitiam retributorum. In prima vero, quae est contra iustitiam meritorum, demerentur et, si secunda perversitas modo esset, esset eis in demeritum; sed illa, quae est contra iustitiam retributorum, tunc cedet eis in poenam, quia displicet eis poena, quae iuste eis infligitur. Ratio autem quare ista est damnabilis daemonibus, illa non damnatis hominibus, est supra tacta, quia hominibus damnatis omnino transiit tempus merendi et demerendi, daemonibus non.
5. Ad id vero quod obicitur Matth. 22,13: "Ligatis manibus" etc., dicendum quod, licet modo sint in tenebris mali homines damnati et de eis proprie dicatur, potest tamen ad ipsos daemones referri post iudicium, quibus tunc omnino ligata erit libertas arbitrii ad demerendum, modo vero ita ligata est ut non possint mereri.