IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 2
UTRUM DIABOLUS CONTINUE PECCET ET DEMEREATUR USQUE AD IUDICIUM
Quod videtur. et. I Ioan. 3, 8, super illud: "Diabolus ab initio peccat", Glossa: "Incipiens peccare, continue peccat usque in finem".
b. Item, Iob 40,23: "Numquid feriettecum pactum" ? Glossa: "Iustos semper malivole tentare appetit". Sed, si semper appetit malivole, continue peccat; ergo diabolus continue peccat.
c. Item, Habac. 1,17, super illud: "Semper interficere gentes", Glossa: "Totum studium diaboli est ut semper interficiat". Interfectio autem ista est per mortale peccatum; ergo totaliter studet diabolus ad hoc ut homines peccent, et in hoc studio est; ergo semper diabolus peccat.
d. Item, Prov. 30,15: "Sanguisugae", Glossa: "Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi et peccata perpetrandi perpetuo ardet".
e. Et super illud Psalmi: "Effabuntur et loquentur", Glossa: "Publicas et privatas persuasiones suasiones, ne quod tempus vacuum sit a culpa".
f. Item, super illud Exodi 5,11: "Nonminuetur quidquam": "Continuevult diabolus et ministri eius opera mala fieri".
Contra. 1. Iudith 11,1: "Dicit Holofernes: Nulli unquam nocui, qui servire valuit Nabuchodonosor". Holofernes autem typum gerit alicuius daemonis, Nabuchodonosor vero typum capitis malorum, et ita aliquando videtur cessare a peccato.
2. Praeterea, affectus eius non est simul ad diversa, sed modo vult unum, modo aliud. Si ergo aliquando voluntas eius cadit super illud quod bonum est, ut exire de obsessis corporibus, non autem simul est in bonum et in malum, ergo tunc non est voluntas eius in malum; ergo non continue peccat.
3. Similiter, timere Deum est quidam motus debitus et, sicut dicitur Iac. 2,19: "Daemones credunt et contremiscunt" ; ergo motus bonus est in eo ; sed, cum motus bonus est in aliqua vi, non simul est motus malus; ergo non continue, ut videtur, peccat.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod continue est in peccato et in voluntate nocendi alicui, secundum illud Iob 30,17: "Qui me comedunt, non dormiunt". Neque est in eis tantum voluntas habitus, sed etiam voluntas actus.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium dicendum est quod, cum dicitur Iudith 11,1: "Nulli nocui", sensus est: nullum de mea voluntate sensibiliter afflixi, quia propria voluntate cucurrit ad peccatum. Et hoc est quod dicitur a Gregorio: "Illos pulsare negligit, quos quieto iure possidere se sentit". Unde, si gravaret illos tentationibus, propter gravamen tentationum forte contugerent ad poenitentiam.