IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 8
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 8
DE TEMPORE PECCATI PRIMORUM PARENTUM.
Et videtur quod in vespere, a. per hoc quod dicitur super illud Psalmi: "Ad vesperamdemorabitur fletus", Glossa: "Vespera est, quando sol in occasum declinat, quo tempore Adam peccavit, et lux veri solis, id est Christi, ab eo occidit".
Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod dicit Beda, super Marc. 15,33: "Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt super totam terram": "Qua hora primus homo Adam peccando mundo mortem meruit, eadem hora secundus Adam moriendo mortem destruxit". Ergo videtur quod non fuerit in vespere: "hora" enim "sexta factae sunt tenebrae".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet "hora sexta factae sint tenebrae", non tamen illa hora mortuus fuit Christus, sed hora nona vel cito post ipsam; tunc autem est in declinatione sol, et ideo dicitur in Genesi: "Cum deambularet Dominus "ad auram post meridiem, abscondit se Adam". Sic ergo ea hora, qua primus Adam peccando mortem meruit, eadem hora secundus moriendo mortem dextruxit". Vespere autem dicitur large pro tempore quo sol declinat ad occasum.
On this page