IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 7
DE GRADIBUS ILLIUS PECCATI.
Septimo quaeritur de gradibus peccati illius. Dicitur enim super illud i: "Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum" etc.: "Adam abiit a Deo, non loco, sed dissimilitudine, cum, persuasioni diaboli et Evae consentiens, a Deo recessit; "stetit", cum, vetitum pomum comedens, in peccato est delectatus; "sedit", cum se stulte excusando et culpam in Creatoremreferendo, in superbiam est confirmatus, dicens: "Mulier, quam dedisti mihi", seduxit me".
ARTICULUS I.
Utrum esset minus peccatum consentire suasioni quam pomum vetitum comedere.
Quaeritur ergo de illo verbo, quod dicitur quod "consentiens persuasioni, a Deo recessit". Videtur enim ex hoc quod hoc esset minus peccatum quam pomum vetitum comedere. In gradibus enim peccati prior gradus est minus peccatum quam secundus, secundus vero quam tertius.
Sed videtur contrarium. 1. In consensu enim illo non cohibuit Evam prout debuit, sequendo voluntatem ipsius et credendo veniale esse peccatum, si comederet ; sed hoc fuit maius peccatum quam comedere de ligno vetito: sequi enim voluntatem mulieris et non cohibere voluntatem ipsius appetentis esse sicut Deus et credere de mortali quod esset veniale, cum sciret esse prohibitum, maius est peccatum quam ipsum comedere; ergo magis peccavit in primo gradu quam in secundo.
2. Item, videtur quod consummatio peccati sit ipsa excusatio, eo quod ibi est ultimus gradus, et ita propter hoc site gravissimum; sed pro gravissimo infligitur tanta poena; ergo pro excusatione tanta fuit poena inflicta Adae et suae posteritati.
Contra. a. Excusatio fuit peccatum in virtute interpretativa, gustatio vero sive comestio fuit peccatum in virtute quae utitur alimento; sed haec propinquius se habet ad generativam quam interpretativa: cum enim lingua in duo conveniat opera, in gustum et locutionem, gustus propinquius se habet ad generativam quam locutio; sed secundum generativam transfusa est corruptio, quae fuit poena maxima huius peccati .in praesenti; ergo magis videtur inflicta esse poena propter peccatum in gustativa quam in locutiva, et ita gravissimum diceretur peccatum, quo gustavit de pomo vetito.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod consentire Evae potuit dupliciter: vel ad comedendum de pomo vetito, et sic fuit minus peccatum quam ipsum comedere; vel potuit consentire ei in appetendo similitudinem Dei in scientia, quemadmodum ipsa appetiit, et sic diceretur maius peccatum comparatione appetibilis ad appetibile quam eomedere de pomo vetito, non tamen ita damnosum humano generi: ex inobedientia enim in comedendo de prohibito secutum est damnum humani generis. — Quod autem dicitur recedere a Deo in primo gradu, et ita mortaliter peccare: dicendum quod, licet non prohiberet Dominus nisi comestionem, in illo prohibuit consensum ad comedendum, et ita, consentiendo in comestionem, peccavit mortaliter et a Deo recessit. Si vero aliquo modo appetiit esse sicut Deus in sciendo bonum et malum, et sic appetendo fecit contra prohibitionem divinam, non quam expresse faceret Dominus verbo, sed quam inscripsit in lege mentis.
2. Ad aliud vero dicendum est quod maius fuit peccatum excusationis quam comestionis uno modo. Unde dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, XIV: "Peior est damnabiliorquesuperbia, qua in peccatis manifestis suffugium excusationis exquiritur, sicut fuit primorum hominum; nusquamenim ibi sonat petitio veniae, nusquamimploratio medicinae". Unde illud fuit gravissimum peccatum quantum ad personas primorum parentum. Peccatum autem comestionis de pomo vetito alio modo dicitur gravissimum, quia per illud quasi proximo secuta est naturae corruptio. Unde Augustinus: "Elatus superbia, suasioni serpentis obediens, praecepta contempsit, et haec causa exstitit ut mortis periculum incurreret et ab uno homine natura humana vitiata atque obnoxia mortalitati existeret".
ARTICULUS II
Utrum fuerit prohibitum tangere pomum.
Sed adhuc quaeritur ratione iam dictorum, si tangere pomum fuit prohibitum et si propter hoc secuta esset damnatio humani generis.
Quod videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus in libro De natura boni: "Melior est Creator quam creatura ulla quam condidit, cuius imperium non erat deserendum ut tangeretur prohibitum, quoniam deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra Creatoris imperium tangebatur". Ex quo videtur quod prohibitum fuit tangere; sed si prohibitum tangere, tangendo solum inobediens efficeretur; "per inobedientiam" autem, sicut dicitur Rom. 5,19, "peccatores constituti sunt multi" ; ergo damnatio humani generis secuta esset propter tactum pomi.
Sed videtur contrarium. 1. Dicitur enim Gen. 2,17: "In quocumque die comederis, morte morieris". Prohibitio ergo facta fuit de esu; ergo non per solum tactum pomi secuta esset damnatio.
2. Praeterea, tangere poterat non ad comedendum. Numquid ex hoc peccaret? Non videtur ex ipsa prohibitione facta in libro Genesis, videtur tamen ex hoc quod dicit Augustinus, in VIII libro Super Genesim, ubi dicitur: "Non potuit melius et diligentius commendari quantummalum sit sola inobedientia, cum ideoreus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigitcontra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod fuit ibi prohibitio directa et indirecta sive expressa et implicita. Prohibitio explicita fuit de esu, prohibitio vero implicita fuit de tactu ad comedendum. Sicut, cum Dominus dixit in Lege: "Non concupisces uxorem proximi tui", implicite fuit prohibitum non videre "ad concupiscendum", quod expresse fuit prohibitum in Evangelio: aliter enim moralia Legis evangelicae non essent in moralibus Legis mosaicae. Cum ergo loquitur Augustinus de prohibitione tactus, intelligendum est de tactu ordinato ad gustum vel de gustu prout est quidam tactus.
ARTICULUS III.
Utrum prohibitio facta Adae se extenderet ad mulierem.
Adhuc etiam quaeritur utrum prohibitio facta Adae ad mulierem se extenderet, cum nondum esset formata mulier de latere eius. Verba etiam, quae ponuntur in Genesi, non videntur illud designare, cum dicitur: "In quocumque die comederis", morieris. Et, si hoc esset, tunc non erat commune peccatum Adae et Evae in comestione nec erat is gradus in peccato primo hominis ut primo mulier comederet de ligno vetito et deinde vir, sed tantum vir comedit de ligno vetito.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum per hoc quod habetur in translatione Septuaginta Interpretum, ubi dicitur: "De omni ligno, quod est in paradiso, edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis; qua die autem ederitis abeo, morte moriemini" ; quod praeceptum datum iuit mulieri et non tantum viro. Secundum autem nostram translationem praeceptum datum fuit mulieri per virum. Unde dicit Augustinus, Super Genesim: "Sicut praeceptum datum est viro, per quem pervenit ad feminam, ita vir primo interrogatur, secundo femina, ut notetur quod maior fuerit praevaricatio ex parte viri quam ex parte feminae".