Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1

DE CORRUPTIONE NATURAE

Est autem prima poena, quam tangit Anselmus, quod persona peccans corrupit naturam, sicut habetur in libro De conceptu virginali.

Sed videtur quod non congruat. 1. Quod enim minus est, non habet posse super illud quod maius est; sed personae minus est quam natura, quia persona quid singulare est, natura vero quid commune et universale; universale autem plus potens est quam singulare; non ergo potest persona aliquid super naturam, sed magis e contrario; non ergo ex corruptione personae accidit corruptio naturae, sed e converso.

2. Hoc etiam videtur per simile in corruptione naturali. Singulare enim si corrumpatur, non propter hoc corrumpitur universale: unde corrupto Socrate, non propter hoc corrumpitur homo nisi prout est in Socrate; ergo a simili in spirituali corruptione, corrupto singulari non propter hoc corrumpitur universale nisi prout est in illo; ergo ex corruptione Adae, secundum quod erat singularis persona, non fuit corrupta humana natura.

3. Item, actus et operationes sunt circa singularia, et praecipue hoc verum est de actibus voluntariis; voluntas ergo, qua homo peccat, singularis est; sed corruptio, quae fuit in primo peccato, ex voluntate processit; quod autem peccat, hoc debet puniri; videtur ergo quod ex corruptione primi peccati, quod fuit circa singularem personam, non debuit sequi corruptio humanae naturae.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod de humana natura est loqui dupliciter: vel prout est communis ad omnem hominem, sive descendat seminaliter ab Adam sive non descendat, et secundum hoc corruptione facta singularis personae ipsius Adae, non propter hoc corrumpitur humana natura, quaecumque potest esse, sed corrumpitur in illo qui descendit seminaliter ab Adam, prout dicit Augustinus quod seminaliter descendere est secundum corpulentam substantiam et invisibilem rationem originem habere. Sic ergo corruptione facta in Adam, facta est corruptio naturae humanae secundum quod fuit in eo, non secundum quod potuit esse in alio.

2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile in corruptione naturali et corruptione spirituali. Corruptio enim naturalis non attingit universale nisi secundum quod est in illo particulari, ut cum corrumpitur iste homo, corrumpitur homo in isto. In corruptione vero spirituali, quia illa fuit ex lege iustitiae generalis, quae data fuit ipsi Adae, non tantum ut erat homo iste, sed ut habebat in se totam naturam, per quam descenderet seminaliter genus humanum, ideo poena, quae secuta est, totum genus humanum, non tantum ipsum, respiciebat. Unde Anselmus, in libro De conceptu virginali: "Quia tota humana natura in illis erat et extra illos de illa nihilerat, tota infirmata etcorrupta est; corpus etiam, quia tale post peccatum fuit qualia sunt brutorum animalium, corruptioni et carnalibus appetitibus subiacentia; anima vero, quia ex corruptione corporis, eteisdem appetitibus atqueex indigentia bonorum, quae perdidit, carnalibus affectibus est infecta".

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet peccatum processit ex voluntate singulari, corruptio tamen, quae provenit ex illo peccato, fuit corruptio universalis. Peccante enim homine, scilicet Adam, transgressus est homo legem Dei, et ideo natura hominis in illo fuit vitiata. Unde Augustinus, in libro De natura et gratia: "Natura illa hominis, qua unusquisque homo nascitur ex Adam, iam medico indiget, quia sana non est".

PrevBack to TopNext