IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2
DE POENA MORTIS.
Consequenter dicendum est de alia poena, scilicet mortis. Sicut enim corruptio fuit naturae, ita mors cuiuslibet personae ab ipso descendentis seminaliter. Et haec fuit poena statuta, cum dictum est: "In quocumque die comederis, morte morieris". Has etiam duas poenas tangit Augustinus, in Enchiridion, dicens: "Stirpem suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit". Item, Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum: "Quando peccavitAdam non obediens Deo, tunc eius corpus, quamvis esset animale acmortale, gratiam perdidit, qua eius animae ex omni parte obediebat. Tunc ille extitit bestialis motus pudendushominibus, quem in sua erubuit nuditate. Tunc etiam morbo quodam, exrepentina et pestifera corruptione concepto, factum in illis est ut, illa, in qua creati sunt, stabilitate aeternitatis amissa per mutabilitates aetatum irent in mortem".
Circa vero istam partem primo quaeritur utrum sit poena pro peccato inflicta an naturaliter contingat propter defectum naturae corporis; secundo, si est poena pro peccato, utrum pro illo peccato quod fuit prima inobedientia; tertio, quo modo poena ista respondet proportionaliter illi culpae; quarto, qualiter impleta est illa poena, cum non illo die, quo comederunt, mortui sunt morte poenae, licet morte culpae; quinto, utrum mors sit a Deo; sexto, utrum sit poena tantum primorum parentum aut aliorum descendentium ab ipsis; septimo, si sit poena descendentium ab ipsis, utrum tantum malorum aut etiam bonorum; octavo, quando debet dici poena, an ante mortem an in ipsa morte an post; nono, qualiter poena peccati conversa est in usum iustitiae et poena vitii in usum virtutis.
ARTICULUS 1.
Utrum mors sit poena pro peccato inflicta.
Circa primum sic procedendum est: Primo quaeritur utrum mors sit bonum aut malum; deinde, si est malum, utrum sit malum poenae pro peccato an non.
PROBLEMA I.
Utrum mors sit bonum aut malum.
Et videtur quod mors sit bonum. 1. Mors enim est instrumentum meriti; sed instrumentum meriti bonum est; ergo mors bonum est. -— Quod autem mors sit instrumentum meriti, patet per hoc quod est in martyribus, qui mortem sustinent pro fide vel pro iustitia. Unde dicit Augustinus: "Nuncimpletur iustitia moriendo". Sed, cum impletur iustitia, hoc bonum est; ergo mors bonum est.
2. Praeterea, dicitur in Psalmo: "Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius". Sed quod est pretiosum in conspectu Domini, bonum est; ergo mors sanctorum bonum est, et ita mors bonum est.
3. Item, optimum est illud quo fit redemptio humani generis; sed morte Christi facta est redemptio humani generis; ergo mors Christi est optimum; ergo mors est bonum.
Contra. a. Mors et vita opponuntur privative; sed vita bonum est; ergo mors malum est: est enim defectus sive privatio boni.
b. Item, Apostolus, ad Rom. 6, 23: "Stipendium peccati mors". Sed quod est stipendium peccati, est malum; ergo mors est malum.
c. Item, I ad Cor. 15, 56: "Stimulus mortis peccatum". Sed ad quod stimulat peccatum, malum est; ergo mors malum est.
d. Item, potest argui a simili ex comparatione mortis naturae ad aliud genus mortis. Mors enim gehennae nullatenus bona est, similiter mors culpae, qua separatur anima a Deo qui est vita sua ; ergo a simili mors corporis dicetur malum, cum separatur ab anima qua vivit.
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Augustinum, in libro XIII De civitate Dei, quod mors non est in se bonum, licet bona posset dici bonis. Dicit enim sic: "Sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum, quando auget patientium gloriam".
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod non proprie dicitur instrumentum iustitiae vel meriti, sed materialiter; sustinentia enim mortis proprie dicitur instrumentem, ipsa vero mors materialiter se habet ad sustinentiam.
2. Ad secundum vero dicendum quod "mors sanctorum pretiosa dicitur in conspectu Domini": "Quid enim pretiosius est morte", sicut dicit Augustinus, "per quam fit ut delictaomnia dimittantur et merita cumulatius augeantur?" Sed mors dicitur pretiosa, quia sustinentia mortis pro causa honesta est pretio magno digna. Ipsa tamen mors in se sive in genere suo non est bonum. Unde Augustinus: "Mors non ideo bonum videri debet, quia in tantam utilitatem non visua, sed divina opitulatione est conversa, ut quae tunc metuenda proposita est ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur ut peccatum non committatur commissumque deleatur, magnaeque victoriaeiustitiae palma reddatur".
PROBLEMA II
Utrum mors sit malum poenae pro peccato an non.
Et videtur quod non. 1. Corpus enim humanum compositum est ex contrariis; omne autem quod compositum est ex contrariis, naturaliter est dissolubile; ergo corpus humanum naturaliter est dissolubile; ergo et corpus Adae fuit dissolubile naturaliter ; sed si fuit naturaliter dissolubile, fuit ab anima separabile naturaliter: unum enim sine altero non potuit fieri ; sed mors est separatio animae a corpore; ergo mors fuit a natura.
2. Ad idem videtur esse quod dicit Plato: "Dii deorum, quorum opifex ego sum, natura quidem dissolubiles". Sed, si corpora superiora fuerunt natura dissolubilia, quae non sunt composita ex contrariis, multo fortius et humanum corpus, quod ex contrariis est compositum.
3. Item, aetas videtur esse ex natura; sed mors est tinis aetatis; ergo morsa videtur esse a natura. —— Quod autem aetas sit a natura, hoc ostendi potest per ipsa componentia, ex quibus ipsum corpus componitur: prima enim, aetas dicitur esse calida et humida, secunda calida et sicca, et ita deinceps; ergo aetas videtur esse a natura: trahitur enim ex ipsis componentibus.
4. Item, alia corpora defectibilia sunt natura; pari ratione ergo corpus humanum est natura defectibile; sed eius defectus est mors; ergo mors eius est naturalis et fuit naturalis.
Contra. a. Iustum fuit ut anima deserente Deum, Deus desereret animam; Deo autem deserente animam, non habuit potestatem continendi corpus; ergo Deo deserente animam, anima incipit deserere corpus ; sed haec desertio est mors; ergo mors secuta est ad culpam: desertio enim, qua anima deserit Deum, culpa est.
b. Item, dicit Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum: "Fiebat ordo iustitiae, ut sicut anima Domino suo, ita corpus illi obediret". Ergo a contrario anima non obediente Deo, nec corpus iuste obediebat ei; existente autem repugnantia, consequenter conveniebat separatio. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Cum corpus anima ipsadeseruit, aetate corruptumet senectute contectum, venit in experimentummors altera, de qua Deus, peccatum adhuc puniens, homini dixerat: "Terra es, et in terram ibis"". Ex quo accipitur quod mors inflicta est nobis tamquam poena peccati.
c. Item, Gregorius: "Illa, quae data est a Domino, de morte carnis nostrae sententia, ab ipso humani generis initio usque ad finem saeculi non mutatur". Ex quo colligitur quod mors est poena peccati. "Quis enim est homo qui vivit et non videbit mortem" ? Quod bene Psalmista intuens, ait: "Tu terribilis es, et quis resistet tibi" ? Ex tunc ira tua, quia videlicet homini in paradiso peccanti Dominus iratus, semel de mortalitate carnis nostrae sententiam fixit, quae ex tunc usque ad ultimum mutari nullo modo valebit.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod mors hominis primi est poena peccati. Unde Augustinus: "Constat inter catholicam fidem tenentes, ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, quali nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum vindicansdixit Deus homini, in quo tunc omnes eramus: "Terra es, et in terram ibis"".
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium, dicendum est quod natura accipitur dupliciter. Accipitur enim aliquando pro ipsa primitus instituta, aliquando vero accipitur pro ipsa natura corrupta. Secundum primum modum non est mors a natura. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Fatendum est primos homines ita fuisse institutos, ut si non peccavissent, nullum genusmortis experirentur, sed eosdem primos peccatoresita fuisse morte mulctatosut quidquid [de] eorum stirpe esset exortum, eadem poena teneretur obnoxium. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutavit in peius, ut quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris". Ex qua auctoritate colligitur quod secundum naturam primitus institutam non fuit mors naturaliter; secundum naturam vero corruptam naturaliter secuta est in iis qui descenderunt a primis parentibus seminaliter. — Si vero obiciatur quod omne compositum ex contrariis est naturaliter dissolubile et ita naturaliter ab anima separabile: dicendum quod, licet ratione contrariorum, ex quibus componitur, sit dissolubile, ratione tamen animae rationalis bene institutae, potentis continere corpus, fuit ut non dissolveretur, et ita mortale uno modo et immortale alio modo, id est potens non mori.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod dicit Plato intelligitur de natura ipsius creaturae, quae ex se non potest subsistere nisi ex gubernatione Creatoris, cuius voluntas fuit ut quaedam essent non dissolubilia.
3. Ad tertium dicendum quod, licet aetas esset in eis, tamen non erat ibi ut per senium declinarent ad mortem. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Senio non veterascebant, ut necessitate perducerentur ad mortem". Et alibi: "Cibus aderat ne esurirent, potus ne sitirent, lignum vitae ne ulla senecta dissolverentur". Et dicit B. Gregorius: "Cum temporibus non ipse transibat; stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat". Licet ergo mors sit terminus aetatis, secundum quod dividitur per virilem aetatem et senectutem et alias differentias aetatis, ibi tamen non erat defectibilitas ex necessitate naturae ex parte aetatis.
4. Ad quartum dicendum quod non est simile in aliis animantibus et in homine. In homine enim ita est quod fuit anima rationalis habens posse continendi corpus in immortalitate, eo quod ipsa fuit immortalis bene instituta a principio. In aliis vero animantibus fuit anima corruptibilis, quae non habuit potentiam continendi corpus in incorruptione. Et ideo corpora eorum fuerunt corruptibilia, corpus vero hominis immortale, id est potens non mori.
ARTICULUS II
Utrum mors sit poena pro peccato primae inobedientiae.
Et videtur quod pari ratione pro alio peccato. 1. Unoquoque enim peccato mortali anima deseritur a Deo vel deserta elongatur ab eo; sed ad desertionem animae a Deo consequi videtur quod corpus deseratur ab anima; sed haec desertio est mors; ergo mors videtur consequi ad quodcumque peccatum, cum in omni peccato sit desertio animae a Deo.
2. Item, qui facit mortale peccatum, dignus est morte gehennae; sed illa est gravior mors quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque complexu, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei ; ergo, cum ex peccato mortali sit meritum mortis aeternae, quae multo maior est quam mors temporalis, ex peccato videtur esse meritum mortis temporalis.
3. Item, in libro Sap. 1, 15: "Iniustitia est mortis acquisitio", et loquitur ibi de morte temporali; sed iniustitia accipitur ibi pro quocumque peccato mortali; ergo ex quocumque mortali est meritum mortis temporalis.
Contra, videtur quod ex primo peccato hominis fuerit tantum meritum mortis temporalis universaliter. a. Lex enim data est de morte temporali propter primam transgressionem; dictum est enim in Gen. 2, 17: " "Qua die ederitis, morte moriemini", tamquam diceret: Qua die deserueritis me per inobedientiam, deseram vos per iustitiam". Cum ergo in illo primo peccato fuit prima desertio per inobedientiam, ibi facta est desertio per iustitiam; sed haec desertio per iustitiam non est in praesenti nisi per necessitatem moriendi; ergo ex peccato primo directe consecuta est mortalitas.
b. Item, illud peccatum fecit humanam naturam recedere a prima rectitudine, quod non fecit aliud peccatum sequens, ergo, cum de prima rectitudine esset immortalitas, id est potentia non moriendi, recessus autem quoad hoc est per mortalitatem, per peccatum primum tantum consecuta est mortalitas.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet aliquod aliud peccatum dignum fuerit morte temporali, sicut habitum est in Lege mosaica, nullum tamen dignum fuit vel meritorium mortis universalis nisi istud.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod non ad quamcumque desertionem animae a Deo sequitur desertio illa corporis ab anima, quae dicitur mors, sed illa quae dicitur mors gehennae. Ad illam vero desertionem animae a Deo sequitur desertio corporis ab anima, cum non habet plene potestatem continendi vitam corporis; hoc autem fuit, cum defuit ei prima rectitudo per ipsum lignum vitae, per cuius alimentum corpus potuit conservari in immortalitate.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet quodlibet peccatum mortale inducat, quantum est de se, necessitatem ad mortem gehennae, non tamen ad mortem temporalem, nisi quatenus ordinatur ad primam inobedientiam, cui secundum legem Dei haec poena est determinata universaliter in humano genere, cuius principium erat Adam secundum seminalem rationem.
ARTICULUS III.
Qualiter poena mortis proportionatur illi culpae.
1. Culpa enim fuit inobedientia, in qua facta est separatio animae a Deo; mors vero est separatio corporis ab anima; si ergo propter separationem utrobique est ista proportio, secundum hoc esset poena pro aliis peccatis.
2. Praeterea, si haec separatio esset causa illius separationis, quanto maior esset separatio animae a Deo, tanto celerior esset separatio corporis ab anima.
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur Eccle. 7,16: "Est iustus, qui perit in iustitiasua, et impius vivit multo tempore".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod proportio fuit huius poenae ad primum peccatum inobedientiae. Anima enim, dum universaliter fuit contenta Deo, habuit potestatem universaliter continendi corpus; cum autem non universaliter fuit contenta Deo, non habuit potestatem continendi corpus universaliter, et ita non habuit potestatem conservandi in vita.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum, sicut dictum est, quod non est simile in aliis peccatis usquequaque. Nullum enim aliud peccatum invenit totam naturam humanam rectam in primo parente.
2. Nec oportet, si maius est peccatum mortale ex parte animae, quod propter hoc sit mors celerior, quia necessitas moriendi sequitur ex obligatione primi peccati. Quod enim non acceleratur mors secundum magnitudinem peccati, hoc accidit quia differt Dominus mortem, quia expectat ad poenitentiam, II Petri 3,9: "Non vult homines perire, sed ad poenitentiam convertere".
ARTICULUS IV.
De qua morte intelligatur illa poena mortis.
Quarto quaeritur qualiter impleta est illa poena, cum non illo die, quo comederunt, mortui sunt morte poenae, licet morte culpae. Propter quod quaerendum est primo de qua morte intelligatur.
a. Et sicut dicit Augustinus, quidam intelligunt de morte culpae, quod in verbis profert illud quod in "Lege dictum est: "Qua die ederitis, morte moriemini", non ad mortem corporis, sed ad mortem animae, quae fit in peccato, referre conantur". Sed contra illos obicit, dicens: "Quid respondebunt, cum legitur hoc Deumprimum hominem post peccatum increpando et damnando dixisse: "Terra es et in terram ibis"? Neque enim secundum animam, sed secundum corpus terra erat et morte eiusdem corporis iturus in terram". Ex quo videtur quod de morte corporis intelligatur.
b. Praeterea, dicitur I ad Cor. 15, 22: "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque enim in suo ordine" etc., ubi loquitur de morte corporis; ergo de morte corporis hoc intelligebatur.
c. Sed videtur melius quod intelligatur de morte gehennae, vel in anima vel in corpore. Illa enim est poena per se debita mortali peccato et primo mortali primo debita.
Sed contrarium videtur 1. quod dicitur: "In quacumque die comederis, morte morieris" ; neque enim tunc, cum comedit, mortuus fuit morte naturae nec morte gehennae, sed tantum morte culpae; ergo de morte culpae videtur intelligi, cum utrumque verbum ad idem tempus videatur referri.
[Solutio]: 1. Ad quod potest responderi per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim, distinguens quatuor genera mortis: "Prima est mors culpae; secunda est, quam dicimus mortem naturae, scilicet poenae in praesenti; tertia est mors animae, quam patitur, cum exit dehoc corpore; quarta est, cum anima- receperitcorpus, et in ignem aeternum post iudicium mittitur". Dicit ergo consequenter quod ad primam mortem tres aliae sequuntur. Ex quo innuit quod non intelligatur tantum de morte naturae, sed de aliis consequentibus, et non de morte culpae: illa enim est causa. — Nec est hoc contrarium, quod dictum est illo die, eos non esse mortuos. Licet enim eo die non essent mortui, erant tamen illo die morti obligati: morti poenae ex parte corporis primo, consequenter morti poenae ex parte animae, tertio morti coniuncti. Unde sensus est: morte morieris, id est morti obligatus eris vel mortis reatum incurres. Quia vero omnes erant in Adam secundum corpus et non erant in eo secundum animam, ideo quodam loco Augustinus de morte corporis sic exponit ut intelligatur quod tam cito moriebantur quam cito comederunt. Dicit enim: "Quamvis annos multos postea vixerunt, illo tamen die moricoeperunt, quo mortis legem, qua in senium veterascerent, acceperunt". Et idem dicit B. Gregorius, in libro Moralium, IX: "Quo attigit vetitum, pertulit decursum, et offenso Creatore, coepit ire cum tempore; statu immortalitatis amisso, cursus mortalitatis eum absorbuit".
ARTICULUS V
Utrum mors sit a Deo.
Quod autem sit, videtur a. per hoc quod dicitur Eccli. 11,14: "Mors et vita a DominoDeo est". Quod exponit Augustinus, in libro Retractationum: "Malorum poena, quae a Deo est, malum quidemest malis, sed in bonis operibus Dei est, quoniam iustum est ut mali puniantur".
b. Item, Augustinus: "Mors et vita a Domina Deo est, vita scilicet a donante, mors ab ipso vindicante".
Contra. 1. Augustinus, in Hypagnosticon: "Vide mortem non a Deoauctore, sed per errorem vitae venisse hominibus in paradiso deliciarum positis. Et Sap.1, 13-16: "Deus mortem non fecit, sed impii manibus et verbis accersierunt eam"".
2. Item, "si Deus auctor mortis est, laetari debet "in occasu vivarum", tamquam in opere suo bono; scriptum enim est: "LaetabiturDominus in operibus suis"".
3. Item, "si Deus mortem iecit, cur Christus mortuum Lazarum flevit secundum carnem? Non enim quod ipse iecerat, doleredebuit".
4. Item, Ezech. 23,11: " "Dicit Dominus: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat". Si ergo auctor est Deus mortis, cur dicendo "nolo"eam repellit a peccatore et non patitur quod suum est permanere?"
5. Item, "quidquid Deum fecisse dicimus, habet essentiam; sed mors non habet essentiam; ergo mors non est a Deo".
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Augustinum, in libro Retractationum, quod Deus non est auctor mortis nisi in quantum est poena. Et hoc est quod dicit quod "mors est ab ipso vindicante". Hoc etiam explanat in Quaestionibus Veteris Testamenti: "Non Deus inventor mortis est, sed iudex, quia mortis auctor peccator est. Quo modo ergo Deus poterat facere mortem, qui nesciebat peccare? Sed dum peccatum retribuit, ab ipsodicta est esse mors, cum non ex ipso sit, sed ex eo qui peccavit".
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium patet qualiter respondendum est. Non enim Deus est auctor mortis, id est non per peccatum fecit mortem, sed dicitur bonum opus Dei, in quantum est poena pro peccato inflicta.
2. Quod autem dicitur in libro Hypagnosticon, quod si Deus est auctor mortis, laetari debet in occasu vivorum tamquam in opere suo, habens pro inconvenienti quod mors sit opus Dei, dicendum est quod mors habet duplicem respectum: unum respectum ad ipsum peccatorem vel ad ipsum diabolum, cuius "invidia mors introivitin orbem terrarum", et ex illa parte noni dicitur esse mors a Domino tamquam auctore: non enim agit aliquid, ad quod consequatur mors; si vero fiat sermo de morte secundum quod refertur ad iustitiam Dei — quod inflictum est a Domino pro peccato, iustum est, et quod iustum est, bonum est —- secundum hoc mors est a Deo in ratione poenae.
5. Ad id vero quod obici posset quod mors aliquid agere dicitur vel corrumpere vel damnare, ista autem nonnisi ad aliquid referuntur, quod autem aliquid est, a Deo est auctore, ergo mors est a Deo auctore, respondet Augustinus: "Cum de morte haec omnia dicuntur, ad auctorem mortis, per quem privatio vitae facta est, scilicet diabolum, referuntur. Ipse enim quae ad mortem pertinent aut facit, dum captivat et perimit, aut patitur, dum vincitur et damnatur. Opera eius mala, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res, quae tamquam per se agere aliquid dicuntur, cum ea et per ea totum agat diabolus".
ARTICULUS VI
Utrum mors sit poena primorum parentum tantam.
Et videtur quod tantum debeat esse poena illorum. 1. Eis enim facta fuit illa prohibitio, sicut patet per verbum Evae dicentis: "De fructu [ligni], quodest in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus". Sed quibus fuit praeceptum, eorum fuit inobedientia, si transgrederentur, et non aliorum; ergo primorum parentum tantum fuit inobedientia; sed quorum est culpa, eorum est poena per se; ergo mors fuit tantum poena primorum parentum.
Contra. a. B. Gregorius, in libro Moralium: "Nos in primo homine, a Domino recedente, a paradisi gaudiis repulsi, in hac vitaeaerumna mortalicecidimus".
b. Item, Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Omnium hominum erit resurrectio. Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors, in Adam data, omnibus filiis eius dominetur".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod prohibitio illa data iuit ipsi Adae ut homini quasi universali, causaliter loquendo, et principio omnium hominum: in eo enim materialiter erant omnes homines sive seminaliter; unde omnes in ipso peccaverant, secundum quod dicit Apostolus, ad Rom.. Et dicit Anselmus, in libro De originali peccata: "Quoniam humana natura, quae sic erat in Adam tota ut nihil de illa extra illum esset, peccando sine omni necessitate, Deum exhonoravit, unde per se satisfacere non potuit". Ex quo accipitur quod mors communis debebat esse poena, non tantum Adae et Evae, sed illorum qui nati sunt ab ipsis peccatoribus. Ut tamen personae erant, illi soli praeceptum Domini sunt transgressi, non autem filii eorum. Poena ergo extenditur ad eos, qui ab ipsis descenderunt, in quantum ab ipsis descenderunt ut peccatoribus.
ARTICULUS VII.
Utrum mors sit tantum malorum aut etiam bonorum.
Et videtur quod tantum malorum. 1. Mali enim fuerunt et sunt imitatores paterni sceleris, boni vero non, in quantum huiusmodi; cum ergo poena sequatur culpam, mors deberet esse tantum malorum.
2. Item, primi parentes, si stetissent in bonitate, non fuissent perpessi mortem; eadem ergo ratione filii eorum, nisi peccarent, non deberent perpeti mortem; sed boni sunt huiusmodi; ergo bonorum non deberet mors esse poena.
Contra. a. Augustinus, in libro De civitate Dei: "Fatendum est primos homines peccatores itafuisse morte mulctatos, ut quidquid [de] eorum stirpe esset exortum, eadem poena teneretur obnoxium".
b. Item, in primo homine "natura humana vitiata atque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inobedientiam concupiscendiet obstringereturnecessitate moriendi, atque id, quod vitio poenaque factus est, hoc in aliis faceret, id est obnoxios peccato mortique generaret".
[Solutio]: Quod concedendum est. Unde dicendum quod mors non est poena inflicta ipsis primis parentibus et accipientibus exemplum malitiae ab eis, sed iis qui descenderunt originaliter ab eis, trahentes culpam originalem et poenam; ii autem sunt tam boni quam mali: boni enim, licet liberentur a culpa originali, non tamen a poena mortis. Unde Augustinus: "Si a peccativinculo per Mediatoris gratiam solvuntur infantes, mortem illam perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore, in secundamvero sine tine poenalem, liberati a peccato, obligationem non transeunt".
II. Sed potest esse quaestio, cum boni liberentur per gratiam Christi a vinculo peccati, quare non liberantur a poena peccati, scilicet morte.
[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus: "Ad hoc relinquitanimae experimentum separationis a corpore, ablato iam criminis nexu, ne ipsa fides enervetur, si regenerationis sacramentum continuo sequeretur corporis immortalitas". Item: "In martyribus nulla esset victoria, nulla gloria, quia nec essetibi certamen, si post lavacrum regenerationis sancti non possent perpeti mortem corporalem. Cum parvulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea curreret, ne a corpore solveretur? Et ita non invisibili praemio probaretur fides, sed nec fides esset, statim sumendo mercedem".
ARTICULUS VIII
Quando mors debeat dici poena.
Ad quod sic: Post mortem non videtur esse poena, cum iam sit transacta; poena autem est, cum est sensus rei tristabilis; in ipsa iterum morte, cum est separatio animae a corpore, non est sensus rei tristabilis; ergo, si est poena, est ante mortem; sed ante mortem est vita: vita enim et mors sunt immediate opposita; ergo tunc non est mors; ergo nec poena mortis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in ipsa separatione animae a corpore dicitur mors poena corporalis: illam enim sentit ipsa anima a qua corpus separatur. Separatio vero dicitur dupliciter: vel cum primo non existit anima in corpore, et tunc non est sensus rei tristabilis in praesenti; vel cum est in separando, et tunc est sensus: et hoc modo dicitur mors esse in moriente, alio vero modo dicitur esse in mortuo. Vita ergo et mors, prout dicitur mortui, immediate opponuntur; vita vero et mors, prout dicitur morientis, alio modo opponuntur. Nam vita potest dici, dum est in quiete; cum autem tendit ad non-esse, non est in quiete, sed dicitur mors morientis.
ARTICULUS IX.
Qualiter poena peccati conversa est in usum iustitiae et poena vitii in usum virtutis.
Nono quaeritur qualiter poena peccati conversa est in usum iustitiae et poena vitii in usum virtutis.
Ad quod sic: 1. Mors malum est, et, si bonum est, est in ratione poenae; sed ut est in ratione poenae, respicit ad illud quod praecessit, scilicet peccatum; hoc autem modo non est instrumentum iustitiae ut secundum quam homo mereatur: poena enim, secundum quod huiusmodi est, involuntarium est, instrumentum vero iustitiae, secundum quod ex ea est meritum, est voluntarium; ergo illo modo non dicetur mors instrumentum virtutis sive iustitiae.
2. Praeterea, poena respicit ad praeteritum, meritum vero respicit ad futurum; non ergo illo modo dicitur instrumentum ad merendum.
3. Item, mors in se malum est; malum autem per se non ordinat ad bonum meritorium; ergo mors per se non ordinat ad bonum meritorium ; sed quo utitur virtus vel iustitia, est per. se in bonum meritorium; ergo mors non est huiusmodi secundum quod malum; non ergo mors est in usum iustitiae vel virtutis.
Contra. a. Bono contingit bene uti et male uti: lex enim bonum est, et ea contingit bene uti et male ; ergo a contrario malo poenae contingit et bene uti et male uti, sicut accidit de concupiscentia, qua quis potest male uti et bene uti: bene enim utitur qui concupiscentiam refrenat, male utitur qui concupiscentiam relaxat. Unde Augustinus, in libro De Baptismo parvularum: "Male utitur malo concupiscentiam relaxans adulterio; bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio". Eodem modo morte contingit uti et bene et male: bene, cum pro fide vel iustitia sustinetur; male, cum ad flagitium impellitur vel pro causa inhonesta sustinetur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod morte est uti bene, cum pro honesta causa sustinetur et necessaria; et licet mors ut poena sit involuntarium, sustinere tamen ilam est voluntarium, et hoc est usus virtutis vel iustitiae generalis. Cum ergo quaeritur secundum quam rationem ordinat ad meritum, dicendum quod ordinat ad meritum prout cadit sub voluntate, et sic respicit quod futurum est; et licet sit malum, tamen eo contingit bene uti. Unde Augustinus: "Mali male lege utuntur, quamvis sit bonum; boni vero morte beneutuntur, quamvis mors sit malum".