IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1
DE POENIS PECCATI EX PARTE MULIERIS.
Et ponuntur tres ex parte mulieris: multiplicatio aerumnarum in multitudine conceptuum, dolor in partu et subiectio sub potestate viri.
Est enim duplex vis animae cognoscitiva: rationalis et sensibilis. Quantum ad rationalem sumitur poena subiectionis; quantum ad sensibilem duplex poena: una secundum multiplicationem, cum dicit: "Multiplicabo aerumnas" ; altera secundum magnitudinem, cum dicit: "In dolore paries". — Vel aliter, individuum ad duo tendit: ad conservationem sui secundum tempus determinatum, ad conservationem speciei simpliciter. Mulier vero dicitur sexus passivi; iuxta autem utrumque contrahit ex peccato poenam. Nam iuxta actum generationis, qui est ad conservationem speciei, duplicem poenam contrahit: in portando foetum et in pariendo, quorum unum pertinet ad progressum, alterum ad consummationem. In initio vero est delectatio, et ibi videtur esse sinet poena, et fortasse hoc voluit designare nomine conceptus vel hoc tacuit propter delectationem, in qua non videtur esse poena. Ex parte vero actus qui est ad conservationem individui, cum bonum sit libertas faciendi quod sibi est expediens, malum per oppositum est servitus, subesse scilicet alterius dominationi necessario ; et haec est illa poena quae designatur, cum dicitur: "Sub potestate viri eris".
ARTICULUS I
Utrum multiplicatio aerumnarum in partu sit poena peccati.
Sed potest quaeri: si multiplicatio aerumnarum in conceptibus et dolorum in partubus convenit pecoribus, et in illis, sicut dicit Augustinus, "est haec mortalitatis conditio potius quam poena peccati", non ergo videtur quod istud sit poena peccati1 in mulieribus.
[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus, in libro Contra Manichaeos dicens: "Potest fieri ut infeminis hominum mortalium corporum sit ista conditio, sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum mortalitatem ex illa immortalitate venerunt". Et sic est differentia in feminis hominum et in pecoribus.
Addit etiam Augustinus aliam quaestionem per hoc quod ponit alteram litteram, dicens: "Multiplicabodolores atque suspiria" "in huius vitae calamitate". Per hoc enim videtur designare quod non loquatur de multiplicatione miseriarum ratione conceptuum, sed de multiplicatione miseriarum in tota vita mortali. Sed haec poena non videtur propria mulieribus: communis enim est viris; ergo non sic generaliter intelligendum est, nisi de doloribus et suspiriis ratione conceptuum.
ARTICULUS II
Utrum dominatio viri in mulierem sit poena peccati.
Videtur enim non esse poena, sed esse ex conditione sexus. 1. Formata enim fuit de latere viri; ergo sumpsit ab eo originem tamquam a principio; conveniebat ergo ei subesse ex conditione. Praeterea, si ex necessitate iustitiae sunt subditae viris, ad quid ergo dicit Apostolus ad Ephes.: "Mulieres viris subditae sint", cum voluntarium dividatur contra poenale?
3. Praeterea, secundum aliam translationem, postquam dictum est: In dolore paries, sequitur: "Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur". Videtur enim contrarium: "Quasi enim dignitatem sibi additamcredunt, cum matres fiunt, et plerumque superbioresexistunt. Quid est ergo quod post partum in dolore dicitur: "Erit tibi conversio ad virum tuum"?"
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet ex conditione ex parte animae haberet ipsa paritatem, nihilominus ex conditione ex parte corporis habuit quamdam a viro dependentiam, sed non exprimebatur ibi subiectio poenalis, qua, velit nolit, subiecta sit viro. Huic autem subiectioni poenali non repugnat subiectio voluntaria obedientiae. Illud enim quod fuit necessarium ex ordine iustitiae divinae, potest fieri voluntarium, ut sic de necessitate taceret virtutem, et tunc erit meritorium. Nec repugnat quod sit poenale: quod enim sensualitati vel rationi sequenti sensualitatem est poenale, rationi rectae potest esse voluntarium et meritorium, si adsit gratia.
2. Ad sequens vero dicendum quod, licet ex improba voluntate contingat aliquam mulierem dominari viro, hoc tamen non est secundum rationem sexus: sexus enim debet esse subiectus, et agendo contra iustitiam divinam peccat mulier quae dominatur.
3. Ad ultimum vero dicendum quod recte, postquam dictum est: In dolore paries filios, sequitur: "Ipse tui dominabitur et erit tuiconversio ad virum", ad ostendendum quod, licet filios habeat, per quos posset extolli, nihilominus converti debet ad virum, ut eius sequatur voluntatem; praeterea, intelligat se non habuisse ex se prolem, sed a viro, et necessitatem in educatione prolis per virum esse supplendam. Exponit autem Augustinus moraliter sic: "Illa pars animae, quae carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit difficultatem ac dolorem atque ita peperit consuetudinem bonam, cautius et diligentius obtemperat tamquam viro, et ipsis quasi erudita doloribus convertiturad rationem et libenter servit iubenti, ne iterum in aliquam perniciosamdefluat consuetudinem".