Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2

DE POENIS PECCATI EX PARTE VIRI.

Deinde quaeritur de poenis hominis, quae poenae distinguuntur in Genesi, cum dicitur: "Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo" etc. Significantur autem ibi plures poenae: quaedam enim sunt in ablatione boni et quaedam poenae sunt in positione mali. In ablatione boni, cum subiungitur: "Videte, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae" ; in positione mali, cum dicitur: "Maledicta terra in opere tuo".

Ablatio vero boni dicitur quantum ad causam conservationis vitae, quantum ad locum voluptatis. Primum est impotentia sumendi de ligno vitae propter prohibitionem; secundum est expulsio de loco voluptatis; tertium est prohibitio reditus, cum dicitur: "Eiecit Adamet collocavit" etc. Prima poena ex parte corporis; secunda ex parte animae: voluptas enim ex parte animae attenditur; tertia ex parte totius. Quantum autem ad positionem mali distinguuntur poenae tum in vita, tum in morte cum dicitur: "Donec revertaris in terram" etc.

In vita vero distinguitur quantum ad initium sustentationis, quantum ad progressum et quantum ad consummationem. Quantum ad initium, cum dicitur: "Maledicta terra in opere tuo: in laboribus" etc.; quantum ad progressum, cum dicitur: Spinas et tribulos germinabit tibi etc.; quantum ad consummationem, cum dicitur: "Comedesherbas terrae in sudore" etc. In primo laborandi difficultas, quae est in excolendo terram; in secundo infructuositas, cum dicitur: "Spinas" etc.; in tertio victus parcitas, ad quem victum alia duo tendunt.

Poena vero quae respicit mortem, duplex est: moriendi necessitas et incineratio. Incineratio notatur, cum dicitur: "Donec revertaris interram de qua sumptus es", quia pulvis es etc.; ipsa mortalitas, scilicet moriendi necessitas, notatur per "tunicas pelliceas", quibus erant induti. Et hoc apparet per hoc quod sequitur: "Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum, sciens" scilicet per experientiam "bonum" vitae "et malum" mortis. Sciebat enim quid esset vivere; sciet etiam per experientiam mortem, quam prius sciebat per scientiam, nondum vero per experientiam. Illud tamen quasi irrisorie dictum est, in commemorationem praecedentis peccati.

ARTICULUS I

De poenis in vita.

Sed potest quaeri I. propter quid, cum assignatur poena ipsius Adae, ratio praemittitur, cum autem assignatur poena Evae, non praemittitur ratio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod et diabolo tentanti per serpentem data est poena praemissa ratione et ipsi viro: in utroque enim principaliter vigebat ratio ut immediate se habens ad Deum. In genere enim angelorum Lucifer immediate se habebat ad Deum tamquam "principium viarum Domini", in genere vero hominum immediate Adam tamquam primus homo; et ideo cum ratione utrique infligitur poena: isti, quia suggessit transgressionem mandati; illi, quia perpetravit, ex suggestione tamen. Unde ex ipsis verbis exprimentibus poenam patet maius esse peccatum diaboli. Dicitur enim: "Maledictus eris", facta conversione ad diabolum; facta autem conversione ad Adam, dicitur: "Maledicta terra in opere tuo".

II. Deinde quaeritur ratione eius quod dicitur: "Maledicta terra" etc., 1. propter quid terra maledicitur, cum ipsa non deliquerit, sed ipse Adam.

2. Praeterea, quare supra alia elementa non cecidit maledictio, cum ipse homo, qui peccavit, compositus sit ex quatuor elementis.

3. Praeterea, gravius fuit peccatum, hoc est damnosius, quo peccavit Adam, quam quo peccavit Cain; sed pro peccato Cain infligitur poena a Domino, cum dicitur: "Maledictus eris super terram" ; ergo similiter pro peccato Adae congruebat ut Dominus diceret: "Maledictus eris super terram".

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet terra non peccaverit in se, nihilominus maledictio cadit super terram, quia homo conversus ad terram, scilicet ad delectationem fructus qui erat ex terra, peccavit. Et haec assignatur ratio quare tempore ieiunii fit abstinentia a carnibus animalium quae nutriuntur in terra, non autem a carnibus piscium qui nutriuntur in aquis. — Et si obiciatur de volatilibus, quae originem habuerunt ex aquis: dicendum est quod nutrimentum suum accipiunt ab iis quae oriuntur in terra per se et non secundum accidens. — Beatus tamen Augustinus, per maledictionem terrae dat intelligere maledictionem concupiscentiae, quae provenit ex parte inferiori, scilicet carnis. 2. Ad secundum vero dicendum quod maledictio facta est terrae, non aliorum elementorum, propter hoc quod mediante fructu terrae prohibito et inclinatione ad illum factum est peccatum. Licet ergo homo compositus esset ex quatuor, non tamen inclinatio ad delectabile in aliis traxit e hominem ad peccatum, sed delectatio in fructibus terrae.

3. Ad tertium vero dicendum quod aliter fuit de Cain et de Adam. Cain enim quodam modo imitatus est diabolum in peccato suo: ex invidia enim perpetravit homicidium, sic et diabolus, ut dicit Alcuinus ; et sumitur ex illo verbo Ioan. 8,44: "Illeerat homicida ab initio". Et ideo sicut dictum est diabolo in serpente: "Maledictus es" etc., ita dictum est Cain: "Maledictus eris super terram" ; Adae vero dictum est: "Maledicta terra" etc., ut notaretur quod ortum habuit peccatum ex concupiscentia sensuali, quae per terram designatur.

III. Deinde quaeritur super eo quod dicitur: "In laboribus comedes" etc.

1. Non enim omnibus datur ista poena: multi enim comedunt et non in laboribus.

2. Praeterea, secundum hoc, qui sunt in vita Contemplativa, non haberent istam poenam: non enim "in laboribus" comedunt etc.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod poena est communis: nullus enim est qui comedat, ex ea non praecedente labore vel in se vel in alio. Contemplativi etiam comedunt ex ea, vel ex laboribus quos habent in activa vel qui habentur ab aliis. Praeterea, tota vita ista in labore est constituta, secundum illud Iob 5,7: "Homo nascitur ad laborem et avis ad volatum". Unde non semper necesse est quod labor sit in excolendo terram, sed quod labor sit in vita temporali. Alia tamen littera est, quae dicit: "In maeroribus manducabisex illa", ubi notatur quod in vita ista semper debet esse afflictio. Aliter tamen exponit Augustinus, moraliter dicens: "Hoc ipsum, quod in hac vita quisque natus est, difficultatem habet inveniendae veritatis ex corporecorruptibili, secundum illud Sap.9, 15: "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam"" etc.

IV. Deinde quaeritur super hoc quod dicitur: "Spinas et tribulos germinabit tibi" etc.

Videtur enim quod haec poena non tantum sit maris, immo etiam feminae: per "spinas" enim et tribulos significantur punctiones peccatorum, quae ex mundo vel carne proveniunt ; hae autem non tantum sunt in masculo, sed [etiam] in femina.

[Solutio]: Sed respondendum est quod ad virum magis refertur ista poena, propter hoc quod viri est excolere terram et fructum ex ea colligere. Hoc autem quod obicitur, ad moralem intellectum refertur, in quo vir a muliere non distinguitur.

V. Sed adhuc quaeritur utrum spinae et tribuli orirentur ex terra ante, cum possent esse ad convenientem usum.

[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Alcuinus. Quaerit enim cur spinas et tribulos germinavit terra. Ad quod respondet: "Per peccatum hominis terra maledicta est ut spinas pareret et venenosas herbas, ut ante oculos semper habeat horno originale crimen". Aliter tamen videtur respondere Augustinus, dicens quod "homini nascebantur ista ad laborem et poenam, quaealiis animalibus nascebantur ad pastum". Damascenus etiam dicit quod "spina iuncta fuit rosae in submemorationemtransgressionis primae", quae voluptati est coniuncta.

VI. "Et comedes herbas terrae" etc. 1. Hic quaeritur qualiter hoc datum est in poenam, cum haec sit vita multorum sanctorum.

2. Praeterea, herbae dicuntur quae sponte nascuntur ex terra; cum autem dictum est: "Ex omni ligno paradisi" etc., nonne concessum fuit comedere ex herbis? Praeterea, nonne post peccatum poterant etiam de fructibus comedere? Qualiter ergo datum est in poenam comedere herbas? Alia enim littera dicit: "Et edes pabulum agri tui".

3. Praeterea, multi vescuntur pane, et non in sudore vultus sui; ergo non eos attingit illa poena.

[Solutio]: 1-2. Respondendum est quod, licet sancti voluntarie et meritorie comederunt herbas, nihilominus tamen homini datum est in poenam, ut, quia in delectabiliori cibo deliquit, in cibo animalium puniatur. Nec negatur quin homini concessum fuerit de herbis terrae comedere: concesso enim nobiliori terraenascenti, per consequens videtur concedi usus terraenascentis minus nobilis.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet aliqua saecularis persona non vescatur pane "in sudore vultus", homini vero datum est hoc in poenam: panis enim non sine sudore vultus praeparatur.

ARTICULUS II

De poena incinerationis post mortem.

I. "Donec revertaris" etc.. Notatur hic poena incinerationis.

Videtur autem quod haec poena non extendatur ad omnes ab Adam seminaliter descendentes.

1. Non enim ad illos qui vivi invenientur in die iudicii, de quibus dicitur: "Simul rapientur in nubibus obviam Christo in aera".

2. Similiter de multis sanctis legitur, quorum corpora non incinerantur.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum per hoc quod dicitur in Glossa I ad Thessal. 4,16: "Non ab illa sententia arbitramur illos esse immunes, qua dictum est: "Terra es et in terram ibis"". Similiter dicit Haymo: "Dumanimaipso raptu exierit, ipsum corpus erit terra; sed tamen brevissimum spatium tenebit ipsa mors".

2. Ad aliud dicendum quod hoc quod corpora sanctorum non incinerantur, gratiae est; et, licet Christus ad nostram redemptionem mortem assumpserit, non tamen carnis corruptionem sive incinerationem, secundum illud Psalmi 4: "Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem". Unde, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Manet privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: "Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem"".

II. "Fecit eisDominus tunicas pelliceas". Super quo quaeritur quae fuit causa. Numquid indigebant, ut non possent sine iis subsistere?

[Solutio]: Ad quod respondendum per hoc quod dicit Alcuinus: " "Fecit"hoc, ut eos mortales esse insinuaret" ; induit autem, ut ex omni parte se esse circumdatos cognoscerent. Item, Augustinus, Contra Manichaeos: "Illa mors, quam omnes, qui ex Adam nati sumus, coepimus debere, in tunicis pelliceis figurata est. Ipsi enim fecerunt praecinctoria de foliis fici, et "Deus fecit"illis "tunicas pelliceas". Ipsi enim appetiverunt mentiendilibidinem, relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in istam mortalitatem carnis mutavit. Quo enim maiori indicio potuit significari mors, quam sentimus in corpore, quampellibus, quae de mortuis pecoribus detrahi solent?"

III. Et quid est quod sequitur: "Ecce Adam factus estquasi unus ex nobis", cum iam ille qui fuit immortalis deiectus in mortalitatem, sciens mortem per experientiam, quam prius novit tantum per sapientiam?

[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus quod "dupliciterintelligi potuit, ut voceinsultantis diceretur " factus est tamquam unus ex nobis", non quia iam esset, sed quia ad illam remfactus esset, ut scilicet esset deus", "Creatoris sui beneficio, non natura, si sub eius potestate manere voluisset". Vel dictus est " quasi unus ex nobis" eo quod tunc "novit per experientiam quod Deus novit per sapientiam".

ARTICULUS III

De expulsione ex paradiso ei prohibitione reditus ad illum.

I. "Nunc ergo videte" etc. Hic designantur tres poenae, per quas possunt designari sive figurari tres poenae in futuro, quae competunt decedenti in originali, quod per Adam est contractum, vel etiam in alio mortali: lapsus irrecuperabilis a statu innocentiae, carentia summi delectabilis, irrevocabilitas quantum est ex parte hominis.

1. Sed quaeritur quibus dictum est: "Videte, ne forte mittat" etc.

2. Praeterea, numquid, si sumeret de ligno vitae, viveret in aeternum, cum iam effectus esset mortalis per transgressionem inobedientiae?

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod angelis locutus est tamquam ministris. Illud autem quod sequitur, ad hoc refertur ut ostenderetur quod "lignum vitae" hanc habuit potentiam, ut per esum illius daret Dominus immortalitatem in corpore susceptibili sive ad hoc disposito; et si corpus Adae non iam erat dispositum, "lignum vitae" non propter hoc suam virtutem amisit. — Aliter tamen exponit Augustinus, dicens: "Potest videri proptereahomo in laboreshuius mundi esse dimissus, ut aliquando ad arborem vitae manum ponat "et vivat in aeternum". Manus autem porrectio significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur". Potest etiam intelligi quod "non iniusta poena est, post peccatum interclusum esse aditum ad sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscatqui mortuus estet inveniatur qui perierat".

II. "Emisit eum Dominus" etc. Quaeritur in quo distinguitur haec poena a praecedenti, cum eo ipso iceretur "paradisus voluptatis" principaliter propter esum ligni vitae.

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Augustinum, quod duplex figuratur separatio; una, quae est a ligno vitae, qui est Christus, Prov. 3, 18: "Lignum vitae est iis qui apprehenderinteam, et qui tenuerit eam beatus" ; alia vero a paradiso spirituali, quod est Ecclesia, a qua eicitur peccator, quousque per satisfactionem redeat ad unitatem.

Secundum aliam vero translationem dicitur: "Dimisit eum", ut notetur quod suo proprio peccato hoc promerente est dimissus ; "alienatus autem est a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, quam ducebatin paradiso, quae erat quaedam corporis felicitas".

III. "Eiecitque Adam et collocavitante paradisum" vel contra, secundum aliam litteram. Hic notatur ultima poena, scilicet impossibilitas, quantum est de se, ad reditum.

Sed quid sibi vult quod "Cherubim et flammeus gladius" ponuntur ad custodiendam viam ligni vitae? nisi ut ostendatur quod per caritatem, quae est plenitudo scientiae, designatam in Cherubim, et per poenam temporalem, quae in "frameaversatili" sive "gladio" designatur, via ligni vitae custoditur, sicut dicit Augustinus, in libro Contra Manichaeos. Vel per plenitudinem scientiae potest designari perfecta scientia, secundum quam debet dirigi "molestiarum tolerantia".

PrevBack to TopNext