IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. I
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. I
An sit originale peccatum.
Circa primum sic: quod originale peccatum non sit, sic potest ostendi: 1. Post Baptismum, qui delet culpam et poenam, nihil debet remanere originalis peccati; ergo, si ambo coniugati baptizentur, in eis non erit culpa originalis nec immunditia carnis, quae est illius poena; ergo originale peccatum non erit in prole. Ex parte enim corporis non videtur habere causam, nec ex parte animae, quae a Deo creata est. — Forte distingueret aliquis quod duplex est poena sequens originale peccatum: poena promovens et poena suffocans ; poena promovens non removetur per Baptismum, poena vero suffocans removetur. — Sed hoc nihil videtur valere ad propositum. Si enim poena suffocans tollitur per Baptismum, maxime autem suffocans debet dici ex qua tantum malum sequitur, scilicet culpa originalis, in prole, ex qua est carentia visionis Dei, illa ergo maxime tolletur per Baptismum; non ergo sequetur originale peccatum in prole, illa poena ablata in parentibus.
2. Ad idem: Si originale peccatum est de necessitate in prole, videtur quod nuptiae non dicendae sint bonae. In sacramento enim Matrimonii tria sunt bona: fides, proles et sacramentum; prolem autem de necessitate consequitur maximum malum, videlicet culpa originalis; ergo ad nuptias consequitur de necessitate maximum malum; sed nihil, ad quod consequitur maximum malum, simpliciter dicendum est bonum; ergo matrimonium non esset simpliciter bonum ; quod cum sit falsum, restat quod id, quod de necessitate consequitur ad ipsum, non est malum; sed hoc appellatur originale; ergo originale non est malum sive peccatum.
3. Item, ad idem, Hieronymus: Non est capabile vitii quod non est capabile virtutum; opposita enim nata sunt fieri circa idem; ergo similiter, si unum non est traducibile, nec reliquum; sed virtus non traducitur; ergo neque peccatum; sed originale per traductionem dicitur esse originale; ergo non est peccatum.
4. Item, "omne agens nobilius est patiente", sicut dicit Augustinus, in XII Super Genesim ad litteram — et accipitur ibi agens communiter, ut appelletur etiam corrumpens agens: constat enim quod nihil agit in aliud corrumpendo ipsum, nisi sit potentius ipso ; similiter etiam accipitur hic patiens communiter, non solum pro patiente passione quae est per abiectionem, sed etiam passiones quae est in recipiendo: non enim loquitur ibi Augustinus de passione quae fit per abiectionem, sed de altera — sed corpus neque nobilius neque potentius est anima; ergo anima non corrumpitur neque patitur ab ipso corpore. Item, nec a Deo corrumpitur. Cavendum est enim, ut dicit Augustinus, Deum ponere causam peccati vel per se vel per accidens. Nec iterum corrumpitur anima parvuli a corruptione animae parentum, cum non sint animae ex traduce sicut corpora. Nec a se ipsa potest dici quod corrumpatur: nihil enim est causa corruptionis sui ipsius. Sic ergo anima parvuli, corpori infusa, ex nulla parte habet corruptionem. Si ergo omne peccatum est corruptio in anima, apparet quod originale nullo modo potest dici peccatum.
5. Item, nihil agens secundum qualitatem quam habet, agit in alterum nisi inducendo talem qualitatem qualem habet, ita ut non egrediatur genus. Verbi gratia, sid ignis agat in ferrum secundum caliditatem quam habet, non agit in ipso inducendo caliditatem alterius generis, sed caliditatem generis eiusdem; ergo, si caro corrupta secundum corruptionem quam habet aliquo modo inducit corruptionem in anima, non inducet corruptionem alterius generis, sed eiusdem. Si ergo corruptio in carne fuit poenalis tantum et non culpabilis, videtur quod, si ab ipsa inducatur corruptio in anima, illa erit poenalis tantum et non culpabilis; et si hoc, redit semper quod nunquam erit originale peccatum.
6. Item, ad idem: Lex temporalis tenetur a lege aeterna et iustitia legis temporalis a iustitia legis aeternae; sed in iustitia legis temporalis non punitur aliquis personaliter pro peccato parentum; ergo, si cum maiori misericordia est iustitia legis aeternae quam iustitia temporalis, nunquam secundum iustitiam legis aeternae punietur aliquis personaliter pro culpa primorum parentum, et maxime aeternaliter; sed hoc esset, si poneretur originale peccatum: ipsi enim dicitur deberi perpetua carentia visionis Dei, secundum quod huiusmodi, et ita non debet poni peccatum originale; aut, si dicatur quod aliquis punitur ex poena parentum, videtur quod saltem magis deberet puniri pro peccatis proximorum parentum quam primorum.
7. Item, iustum est ut poena suum teneat auctorem; sed parvulus, qui modo nascitur, nullius peccati fuit auctor, sed solum primi parentes; ergo isti nulla poena debetur; si ergo illi redditur, iniuste agitur cum illo.
8. Praeterea, quidquid sit de corporibus, anima istius parvuli nullo modo fuit in primis parentibus; ergo videtur quod nullo modo deberet puniri ex peccato illorum, quidquid sit de corpore ipsius. Quod enim dicitur Exod. 20, 5: "Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatempatrum in filios", hoc intelligitur cum filii imitantur iniquitatem patrum. Et hoc patet per hoc quod ibi subiungitur: "In tertiam et quartam generationem eorumqui oderunt me". Si ergo parvulus, cum nascitur, non imitatur iniquitatem patris, non videtur quod debeat vindicari in ipso.
9. Praeterea, Ezech. 18, 4 dicitur: "Omnes animae meae sunt; ut anima patris, ita et anima filii meaest; anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris". Si ergo secundum decretum iustitiae legis aeternae non extenditur poena ultra culpam, si filius non portat iniquitatem patris, ergo neque poenam; ergo neque quoad poenam neque quoad culpam transfundetur originale peccatum in posteros.
10. Item, omnes peccavimus in Adam peccante ; ergo satisfecimus in Adam satisfaciente, cum Deus sit pronior ad miserendum quam ad puniendum vel damnandum.
11. Item, ideo peccavimus in Adam peccante, quia in lumbis eius eramus; sed similiter in ipso eramus satisfaciente; ergo in eo satisfecimus.
12. Item, potentior est gratia quam peccatum; ergo, si peccatum eius potuit omnes corrumpere, et gratia ei data potuit omnes salvare.
Oppositum huius ostenditur multipliciter. a. Primo, per timorem bestiarum. Timor enim hominis ante peccatum fuit super omnia animalia, et dominium, sicut monstratur Gen. 1, 28: "Dominamini piscibus maris" ; et iterum infra, 2, 19: "Adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea" etc. Modo autem e contrario est, et praecipue timet homo serpentem, quem Eva non timuit, Gen. 3. Et unde hoc? Timor enim iste omnium est et poena est; dicit enim Tullius: "Quod omnium est, naturale est". Ergo poena ista naturalis est; ergo homo non est naturaliter pure innocens aut Deus iniustus est, quoniam sine peccato punit innocentes; si ergo Deus iustus est, peccatum originale est.
b. Secundo, per dolorem mulierum parturientium. Cum enim omnium mulierum sit, naturalis est; ergo pro peccato originali.
e. Tertio, per mala quae patiuntur pueri, qui cum actu nihil commiserunt, patiuntur tamen combustiones, febres variasque aegritudines, quod iniustum esset, si per omnia innocentes essent; peccatum ergo in eis praecessit; sed non actuale; ergo originale.
d. Quarto, per pugnam sanctorum, quam habente contra malum concupiscentiae carnis, de quod Apostolus ad Gal. 5, 17: "Spiritus concupiscit adversus carnem". Hanc pugnam habent omnes, et haec pugna bona est et etiam in sanctis gloriosa; sed non est contra bonum; ergo contra malum; est ergo malum generale omnium originale peccatum. — Si dicas concupiscentiam, contra quam pugnas, esse bonum, audi Salomonem dicentem: "Fili, post concupiscentias tuas non eas; facient enim te in gaudium inimicis tuis". Ergo sequendo cadis in abyssum peccati; malum ergo est concupiscentia carnis.
e. Quinto, per circumcisionem Isaac, qui "filius" fuit "promissionis" M5 et non naturalis, quia sterili patri et sterili matri datus est, et tamen nisi circumcisus fuisset, periisset, quia a Domino dictum erat, Gen. 17, 14: "Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa depopulo suo". Sed nonnisi per peccatum; ergo peccatum habebat Isaac tam sancte natus; ergo multo fortius et nos.
f. Sexto, per hoc quod primi parentes fecerunt sibi perizomata, Gen. 3, 7, et per hoc quod quaedam membra dicuntur pudibunda. Sed unde hoc? Nonnisi propter peccati corruptionem in porta originis apparentem.
g. Auctoritatibus multis illud probatur. Ioan. 3, 5: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto" etc.; generaliter loquitur; ergo neminem excludit; omnes ergo oportet renasci; ergo spiritualiter mortui sunt. Item, ad Rom. 5, 9: "Christus pro omnibus mortuus est. Ergo omnes mortui sunt, pro quibus mortuus est Christus". Item: "Omnes nati sumus filii irae", Ephes. 2, 3.
Ad obiecta autem respondemus. I. Et primo ad primum hoc modo: scimus enim quod originali culpae duplex fuit debita poena: una quae est carentia visionis Dei, et quia haec non fuit promovens, sed suffocatis, ideo haec removetur in Baptismo cum culpa; alia vero poena fuit pronitas, et haec non fuit poena suffocans, sed promovens illum cui infligebatur, et ideo in Baptismo non tollitur, sed relinquitur homini ad exercitium, contra quam pugnans exercitatur et promovetur etiam. — Quod patet, quia ipsi sic exercitato redditur corona pro certamine, quae aliter non redderetur eidem, sicut dicit Apostolus II ad Tim. 2, 5: "Non coronabitur nisi qui legitime certaverit". Unde, etsi aliter fieret homo beatus non certans contra illam pronitatem, nunquam tamen redderetur ei corona pro certamine, quod valde est ipsi homini gloriosum. — Si autem obicit Iulianus quod ex hac poena necessario sequitur culpa: dicimus quod, si haec poena ordinat ad malum, non tamen ad malum culpae in eodem; sed, si ex ipsa sequitur malum culpae, hoc est in ipsa prole et non in illo cuius est poena. Unde, cum in ipso, cuius est poena, ordinet ad multiplicem fructum, si subtraheretur illa poena, damnificaretur in subtractione illius.
2. Ad secundo obiectum dicimus quod, etsi proles sit bonum matrimonii et prolem concomitetur malum peccati originalis, non tamen ad nuptias dicendum est sequi malum; et hoc quia aliunde est proles, aliunde autem peccatum originale. Proles enim a Deo est, peccatum autem a deiectu vel carentia debitae iustitiae; nuptiae autem ordinantur ad prolem sive ad bonum prolis et non ad detectum. — Quod patet: Si enim nunquam peccasset homo, nihilominus essent nuptiae et esset bonum prolis. Quemadmodum ergo volens aliquis iacere pedem, non intendit ipsum iacere claudum, propter debilitatem tamen virtutis accidit pedi ipsum esse claudum, tamen aliunde est pes, videlicet a faciente, aliunde claudus, videlicet a deiectu suo, ita est ex parte ista quod prolis bono accidit illud malum, et ideo non est dicendum illud malum consequi ad nuptias.
3. Ad tertium dicendum: concedo quod sicut virtus non traducitur, ita neque vitium, quantum ad identitatem in numero. Sicut enim virtus ista numero, quae fuit in patre, nunquam est in filio, ita vitium, quod fuit in patre, idem numero nunquam est in filio. — Quod patet: remanente adhuc originali in patre, contingit esse originale in filio. Tamen intelligendum est quod differenter est in bono et in malo: bonum enim non est in nobis a nobis, sed a Deo, et etiam immediate sine aliquo medio est a Deo in quolibet in quo est. — Quod patet, quia, cum bonum sive virtus non sit in nobis nisi per gratiae collationem, gratia autem, cuicumque confertur, immediate confertur a Deo et non uni per alterum, patet quod bonum non potest ab uno in alterum traduci; sed malum in nobis est a nobis et sufficiens causa mali, et ideo magis fuit ratio traducendi quantum ad malum quam quantum ad bonum.
4-5. Ad aliud quod obicitur quod agens semper nobilius est patiente et similiter ad aliud quod nihil agens secundum aliquam qualitatem potest agere in alterum nisi inducendo similem, ita ut non egrediatur genus, patet quo modo respondendum est per praedicta. Neque enim est dicendum quod corpus agat in animam, proprie loquendo; neque similiter est dicendum quod corruptio, quae erat poenalis in carne, iaciat corruptionem alterius generis, scilicet culpabilem, in anima. Qualiter autem sentiendum est de iis, interius declarabitur.
6. Ad aliud quod obicitur quod lex temporalis non punit aliquem personaliter pro peccato parentum, respondemus quod in parvulo sunt duo: caro et anima. Quantum ad carnem ergo, cum illam contraxerit ex patre et aliquando fuerit caro patris, potuit puniri pro delicto patris a iustitia legis aeternae, sicut a lege temporali poterat aliquis puniri in rebus in quibus debebat succedere patri; sed sicut non poterat puniri in persona propria nisi propter propriam culpam, ita nec anima parvuli deberet puniri nisi haberet culpam. Unde, secundum Augustinum et secundum Anselmum, concedimus quod non punitur parvulus pro culpa patris, sed pro culpa sua, proprie loquendo. Non enim dicit Apostolus quod solum Adam peccavit, sed dicit quod "omnes peccaverunt" in Adam, Rom. 5, 12. Erat enim in Adam non solummodo voluntas huius singularis personae, sed voluntas universalis naturae, quo cadente a iustitia originali, cecidit etiam quaelibet voluntas succedentium posterorum: caret enim voluntas cuiuslibet illa rectitudine, quam habuisset, si Adam stetisset.
7. Ad illud etiam quod obicitur quod iustum est ut poena suum teneat auctorem, visum est quo modo respondendum est: ostensum est enim quo modo parvulus quilibet in Adam dicitur peccasse.
8. Quod autem similiter obicitur quod illud Exod. 20, 5: "Ego sum Deus zelotes vindicans" etc. non intelligitur nisi cum iniquitates patrum reperiuntur in filiis: dicimus quod hoc est verum. Sed quod dicitur postea quod in parvulis non erat iniquitas, respondemus per interemptionem: in ipso enim est culpa, sicut dictum est ante.
9. Similiter autem ad illud quod obicitur de Ezech. 18, 4: "Filius non portabit iniquitatem patris" neque poenam pro iniquitate, concedimus quod et propriam culpam habet et pro propria culpa punitur, et non pro aliena, proprie loquendo. Unde, si debetur ei poena pro peccato primi parentis, non debetur ei poena pro peccato quod fecerit haec persona in quantum haec, sed pro peccato quod fecit in quantum erat habens universalem naturam et in quantum erat principium respectu omnium futurorum et in quantum erat habens virtutem conservandi generaliter originalem iustitiam in posteris, si stetisset. — Ex quo apparet similiter quod quaeritur antea: si haec anima nullo modo erat in parentibus, quo modo peccavit in illis aut quo modo punitur propter illos? Dicimus enim quod, si haec anima non erat in anima primi parentis secundum quod ipse erat haec persona singularis, erat tamen nihilominus ibi ratione naturae universalis quodam modo et secundum alios modos, qui prius expositi sunt, ita tamen ut non intelligatur anima parvulorum educi per propagationem vel generationem in esse a parentibus.
Ex iis etiam quae praedicta sunt, potest videri quiddam quod posset quaeri, videlicet: cum anima unitur carni parvuli, in ipsa unione utrum uniatur secundum se aut secundum suas potentias aut quo modo. Sicut enim potest haberi ex praedictis, dicimus quod ipsa non solum secundum se, sed etiam ratione potentiarum suarum appetebat uniri; sed ista appetitiva non est intelligenda specialis appetitiva uniuscuiusque vis respectu proprii actus, sicut irascibilis ad irascendum et concupiscibilis ad concupiscendum et sic de aliis, sed erat generalis appetitiva appetens uniri corpori, sicut corpus habebat appetitivam, qua appetebat animae uniri.
10. Ad id vero quod obicitur quod omnes satisfecimus in Adam satisfaciente: respondetur quod non est simile. Nam, cum peccatum sit a solo arbitrio, peccatum est a natura et in natura, et ideo propagatur; gratia vero, licet sit in natura, non tamen a natura, sed a Deo solum, et ideo propagari non potest. — Et ad id quod obicitur Deus est pronior ad miserendum etc.: dicendum quod peccatum originale non est a Deo auctore in nobis, in quantum peccatum; unde quod transfundatur originale, non est a Deo sicut gratia, sicut postea patebit.
11. Ad aliud vero dicendum quod si notetur causa praecisa, haec est falsa quia eramus in lumbis Adae, ipso peccante, ideo peccavimus, quia et Christus in lumbis eius erat, non tamen in eo peccavit. Duo ergo concurrunt quatenus concedatur quod Adam peccante peccavimus: quia fuimus in eo potentia materiali et potentia nascendi secundum concupiscentiam. Primo modo tantum fuit Christus in Adam, nos autem utroque modo.
12. Ad ultimum quod obicitur plus posse gratiam etc.: respondetur quod duplex est causa quare gratia Adae non removit originale. Una est, quia facilius est corrumpere quam reaedificare, destruere quam construere. Secunda est, quia ex sententia divina, lata super Adam et totam posteritatem, adhaesit corruptio humano generi, quam sententiam gratia delere non potuit data alicui puro homini, sed data Christo, qui erat Deus et homo. Si enim per gratiam datam primis parentibus deleta esset, iam non mansisset iustitia divinae ultionis lata in totam posteritatem, et ita iustitia divina quoad hoc evacuaretur: quod est inconveniens; misericordia enim, etsi temperet iustitiam, non tamen eam evacuat.
On this page