IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, Praeambulum
Finito Tractatu de peccato primorum parentum et poenis consequentibus ipsum, consequenter dicendum est de peccato originali, quod ex ipso consequenter trahebatur. Circa vero originale peccatum haec quaeri possunt: Primo, an sit originale peccatum; secundo, quid sit originale peccatum; tertio, quae est causa originalis peccati; quarto, qualiter traducatur originale peccatum; quinto, in quo sit sexto, qualiter transeat reatu et maneat actu; septimo, de concupiscentia, quae est sequela originalis peccati; octavo, de unitate originalis peccati vel multitudine ; nono, de quantitate originalis peccati; decimo, de poena originalis peccati.
On this page