Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1

UTRUM ORIGINALE PECCATUM SIT CULPA AUT POENA AUT UTRUMQUE AUT NEUTRUM.

Ad primum sic: I. Videtur quod nec culpa sit nec poena, 1. per hoc quod dicitur dist. 30 II libri Sententiarum, cap. Quod diligenter: quidam dicebant ipsum originale nec esse culpam nec poenam, sed tantummodo reatum, id est debitum vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus poenae temporali et aeternae pro peccato primi parentis. Ratio autem istorum sumebatur ex similitudine legis temporalis ad legem aeternam. Si enim in crimine laesae maiestatis secundum legem temporalem, etsi non peccaverunt filii, sunt tamen obnoxii poenae pro delicto parentum, videtur similiter quod, si peccatum Adae fuit quasi crimen laesae maiestatis in eo quod usurpare voluit similitudinem deitatis, quod pro peccato eius secundum legem aeternam teneantur parvuli obnoxii poenae etiam sine culpa sua; et hanc obnoxietatem appellant ipsi originale. Secundum istos ergo non est originale culpa, quia culpa fuit in solo Adam; neque poena est, sed tantummodo obligatio ad poenam.

Contra istos autem obicitur a. per auctoritatem Augustini, in libro Quinque responsionum contra Pelagium et Caelestinum, qui dicebant quod peccatum non transit nisi in imitatores parentum; unde, si in parvulis remaneret aliquid post parentes, dicebant tantum illud esse poenam et non culpam, antequam actualiter peccarent. Quaerit ergo Augustinus: "Secundum quem modum pertransivit sententia in illos in quos non pertransibitculpa? nisi forte innos iniustus sit Deus, qui, expertes delicti illorum, passus est nos poenae vinculo obligari". Ex qua auctoritate apparet expresse quod non solum in originali ponenda est poena, sed etiam culpa.

b. Quod autem utrumque sit in ipso originali, scilicet et poena et culpa, ostenditur hoc modo, Psalmus: "Benedixisti, Domine, terram tuam", super illum locum: "Aut extendes iram tuam", Glossa: "Omnes traximusab eo culpam et poenam". Ergo, si quod contrahimus a primo parente, originale est, in originali erit culpa et poena.

c. Item, Ambrosius: "Vitium naturam laedit, culpa Deum offendit". Sed originale Deum offendit: quod patet per hoc quod ipsi debetur carentia visionis Dei; item, naturam laedit: hoc manifestum est tum ex parte corporis, tum ex parte animae; erit ergo originale habens et culpam et vitium; vitium autem ibi appellatur poena: quod enim laedit et vitiat naturam poena est.

d. Item, Augustinus: "Inter apostasiam primam et poenam gehennae media et peccata sunt et poenae". Sed originale medium est inter primam apostasiam, id est peccatum primi hominis, et ultimam poenam gehennae et natura et tempore — quod patet: nisi enim fuisset prima apostasia, non fuisset originale secutum in parvulis; item, parvulis decedentibus non redderetur gehenna, nisi originale praecessisset in illis — in originali ergo est et poena et culpa.

2. Si autem hoc concedatur, ostenditur quod est poena tantum, per auctoritatem Augustini, De verbis Apostoli, quam ponit Magister, in II Sententiarum, dist. 30, cap. In nomine. Vult enim ibi: dicere quod originale dicitur "concupiscentia sive vitium quodparvulum habilem facit concupiscere et adultum etiam concupiscentem reddit". Sed quod tale est, nonnisi poena est et non culpa: quod patet, quia post Baptismum remanet; non remaneret autem, si esset culpa; ergo originale erit tantum poena.

3. Item, dicit Hugo: "Hoc vitium originis humanae duplici corruptione naturam inficit, ignorantia mentem et concupiscentia carnem". Et post subiungit: "Si quaeritur quid sit originale peccatum in nobis, intelligitur corruptio sive vitium, quod nascendo contrahimusper ignorantiam in mente et per concupiscentiam in carne". Sed haec corruptio, quae contrahitur per ignorantiam et concupiscentiam, non est nisi poena; ergo originale peccatum tantum est poena.

4. Item, ad Rom. 5, 12, super illud: "Sicut per unum hominem", Glossa: "Adam praeteri imitationis exemplum, occulta tabe carnalis concupiscentiae tabeficavit in se omnes de sua stirpe venturos". Sed haec carnalis concupiscentia non est nisi poena; ergo originale est tantum poena.

5. Quod autem sit culpa, videtur per hoc quod dicit Augustinus, Ad Valerium: "Nullum peccatum parvuli in sua vita commiserunt proprium; remanet ergo originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur". Hoc etiam habetur Apoc. 1, 5: "Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo". Sed lavacrum sive lotio dicitur esse a culpa; ergo originale peccatum est culpa.

6. Item, Augustinus, Ad Valerium: "Per unius hominis voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quandoomnes ille unus fuerunt, de quo proptereasinguli peccatum originale traxerunt".

7. Item, in libro Retractationum: "In primis hominibus natura humana peccavit ac per hoc naturae humanae nullanocuerunt peccata nisi sua". Et loquitur ibi de originali peccato; ergo originale peccatum culpa est. Si enim non esset culpa mortalis, qualiter deberetur ei carentia gloriae? Debetur autem ei, sicut habetur super illud ad Rom. 3,25: "Propter remissionem praecedentium delictorum in sustentatione Dei", Glossa: "Non videre Deum erat eis poena pro peccato primi hominis sive a pro peccato originali, propter quod occlusus erat aditus regni caelorum".

II. Huius gratia, supposito quod sit culpa, quaeritur utrum eadem culpa sit nostra et primi parentis.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicit Hugo: "Nos, qui ab eodem nascendo originem traximus, quod illi actuale fuit, originale habemus, quia in nos per solam nativitatem descendit quod in illo per actionemfuit", "et ita illa, quae erat illius actualis, erat nostra originalis".

2. Item, per simile arguitur: Filii enim puniuntur pro peccato parentis, utpote qui de illegitimo matrimonio nascuntur; et non est nisi culpa in parente; ergo videtur quod originale peccatum non sit nisi culpa ipsius Adae.

Contra. a. Cum dictum est in IV Regum: "Lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo post te", unusquisque de semine habuit propriam lepram; ergo a simili, cum punitus esset Adam in posteritate sua, illi, qui erant de posteritate, singuli habuerunt propriam lepram peccati.

b. Item, dicit Gregorius, quod quilibet traxit saccum et meritum sacci; saccus autem dicitur ipsa mortalitas, meritum autem sacci ipsa culpa ; ergo culpa originalis est in ipso parvulo. Et super illud Psalmi: "In iniquitatibus conceptus sumet in peccatis concepit me mater mea", Glossa: "Nemo nascitur nisi trahens poenam et meritum poenae, nisi tu, qui de Spiritu Sancto conceptus es". Ergo, cum trahatur illud quod est originale, originale erit culpa: haec enim est meritum poenae.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod originale habet utrumque in se: et culpam et poenam. Culpa est carentia debitae iustitiae sive deformitas quaedam, qua ipsa anima deformatur; concupiscentia vero est, ipsa poena, quae in parvulis dicitur concupiscibilitas, in adultis vero dicitur concupiscentia actu.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium quod non est culpa nec poena, sed tantum reatus, id est obligatio ad poenam: dicendum d quod non est simile in lege aeterna et lege temporali. In lege enim temporali punitur proles pro peccato parentis, in lege vero aeterna punitur homo pro peccato quod suum est ratione personae vel naturae. Unde Augustinus, in libro Retractationum: "Non nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua". Lex enim temporalis punit temporaliter et ex parte carnis; lex vero aeterna punit aeternaliter et ex parte animae, pro eo quod est suum peccatum vel quasi suum.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet peccatum originale sit concupiscentia, non tamen est tantum poena. Cum enim dicitur peccatum originale est concupiscentia, materialis videtur esse praedicatio, formalis autem, cum dicitur macula sive deformitas ex origine primorum parentum contracta. Hugo tamen de S. Victore dicit: "Concupiscentia spiritus inordinata est culpa, concupiscentia carnispoena et culpa, poena praecedentis culpae et culpa subsequentis poenae".

3. Ad tertium dicendum quod illud, quod dicit Hugo, intelligitur de originali peccato ratione poenae, cum [dicit: "Si] quaeritur quid sit originale peccatum" etc. Illud vero quod praemittit dicens: "Hoc vitium originis naturam inficit", potest intelligi de originali culpa.

4. Ad quartum vero dicendum quod illud quod dicitur ad Rom. 5, 12 super illud: "Sicut per unum hominem" etc., de peccato originali loquitur ratione poenae, quae est concupiscentia.

5-7. Illa vero quae obiciuntur quod peccatum originale sit culpa, non excludunt quin secundum aliquid sit culpa et secundum aliud poena. Ratione enim carentiae iustitiae originalis potest dici culpa, ratione concupiscentiae potest dici poena.

II. Ad ultimum, de eo quod videtur Hugo dicere, quod illud, quod illi iuit actuale, nobis est originale: dicendum quod hoc dictum est per causam. Non enim per essentiam actuale peccatum ipsius Adae est nostrum originale: sicut enim differunt subiecta, ita differunt peccata. Sed per causam potest dici, quia actuale peccatum illius fuit causa nostri originalis.

PrevBack to TopNext