IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2
UTRUM ORIGINALE PECCATUM DEBEAT DICI VOLUNTARIUM.
Et videtur quod sic. a. Dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Peccatum adeo est voluntarium, quod, si non est voluntarium, non est peccatum". Originale ergo, si non est voluntarium, non est peccatum ; sed est peccatum; ergo est voluntarium.
Contra 1. Velit nolit, parvulus contrahit originale peccatum; ergo non est voluntarium: involuntarium enim dicitur cuius principium est extra, eo nihil conferente qui patitur.
2. Item, si est voluntarium, aut est tantum voluntarium ratione voluntatis primi parentis aut est voluntarium aliquo modo ratione voluntatis in ipso in quo contrahitur. Et videtur quod ratione voluntatis in primo parente. Dicitur enim super illud ad Rom. 5, 19: "Sicut per inobedientiam" etc.: "Originale peccatum ex voluntate est, quia ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset et in omnes transiret". — Contra: Peccatum dicitur voluntarium, cum est in voluntate a qua causatur; sed a voluntate Adae cum causetur peccatum, dicetur tantum voluntarium in voluntate Adae, et ita tantum ibi peccatum; sed non dicitur tantum ibi peccatum ; ergo nec tantum ibi voluntarium.
[Solutio]: a. Ad primum dicendum quod peccatum originale dicendum est voluntarium. Unde Augustinus, in libro Retractationum: "Illud, quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurdevocatur voluntarium, quia ex primahominis mala voluntate contractum".
Sed videtur esse contrarium, quia in eodem libro1 dicitur: "Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut, si non sit voluntarium, nullo modo est peccatum. Quae definitio potest videri falsa, sed, si diligenter discutiatur, invenietur esse verissima. Peccatumquippe illud cogitandum estd, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiampoena peccati". Si ergo peccatum originale non tantum est peccatum, sed etiam peccati poena, non extendetur illa definitio ad peccatum originale, et ita non dicetur voluntarium malum. — Ad quod dicendum quod illud quod dicit Augustinus non excludit quin peccatum originale sit voluntarium, sed quod non dicatur voluntarium in ratione poenae peccati. Loquitur tamen ibi de quibusdam peccatis, quae fiunt a nescientibus, quae quodam modo dicuntur voluntaria, quodam modo involuntaria.
1. Ad id quod obicitur quod debeat dici involuntarium, dicendum est quod non simpliciter dicitur. Licet enim non fiat a voluntate ipsius parvuli, fit tamen a voluntate humanae naturae quam iste participat descendens ab Adam. Aliter etiam accipitur involuntarium a Philosopho et aliter hic. Philosophus enim non respicit voluntarium et involuntarium nisi prout ad personam singularem referuntur; theologus vero prout referuntur ad personam vel naturam.
2. Ad id vero quod consequenter obicitur si voluntarium est, utrum a voluntate primi parentis vel a voluntate eius in quo contrahitur: dicendum quod a voluntate primi parentis, licet aliqui vellent dicere quod quidam appetitus est in anima parvuli, quo appetit magis uniri corpori sic corrupto quam non uniri, et ratione illius dicatur voluntarium peccatum originale; sed, quia illud nulla auctoritate fulcitur et videretur secundum hoc actuale peccatum, eadem facilitate contemnitur qua a quibusdam approbatur.
On this page