Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 3

DE VARIIS DEFINITIONIBUS PECCATI ORIGINALIS.

Deinde quaeritur quid sit originale peccatum, propter varias definitiones quae ei assignantur.

Ponitur enim talis definitio originalis peccati: originale peccatum est carentia vel nuditas debitae iustitiae sive originalis impotentia habendi iustitiam per inobedientiam Adae contracta. — Ad cuius intellectum notandum quod duplex est iustitia: et gratia gratum faciente, et de illa ad praesens non intendimus; et est iustitia naturalis, et haec est duplex: quae fuit in statu innocentiae vel quae adhuc remanet in statu naturae corruptae. De illa quae fuit in statu innocentiae dicitur in Eccle.: "Deus ab initio fecit hominem rectum". Hanc autem rectitudinem, si Adam stetisset, illi qui descenderunt ab eo, habuissent; nunc autem curvitatem, quam ex peccato contraxit, transmisit ad posteros, et ideo dicitur: Nuditas debitae iustitiae per inobedientiam Adae contracta. Haec autem definitio datur per causam efficientem.

Alia definitio ponitur talis: Peccatum originale est vitium ex corruptione seminis in homine natum. Et haec definitio videtur dari ex parte causae materialis.

Tertia vero definitio ponitur, quae dicit quod peccatum originale est concupiscentia ex vitiosa conditione nostrae originis contracta. Et haec determinatur secundum id quod peccatum originale est materialiter. Attendendum autem est quod concupiscentia non accipitur hic specialiter pro eo quod est potentiae concupiscibilis, sed generaliter, prout est cuiuslibet appetitivae rationalis ex coniunctione primaria cum carne corrupta. Est autem alia concupiscentia, quae est partis sensibilis, et haec dicitur esse poena; illa vero, quae rationalis est, aliquando dicitur culpa; utraque vero, proprie loquendo, poena est sequens ex corruptione naturae.

ARTICULUS I

Utrum definitio peccati secundum Augustinum conveniat originali.

Adhuc etiam quaeritur utrum illa definitio peccati peccatum est aversio ab incommutabili bono et conversio ad commutabile bonum conveniat peccato originali.

Et dicunt quidam quod sic, a. ut in carentia debitae iustitiae intelligatur aversio, in concupiscentia intelligatur conversio. Sed in hoc distinguunt inter peccatum originale et actuale, quod in actuali peccato sit aversio et conversio actualis, in originali vero dicatur aversio et conversio habitualis.

Sed contra hoc obicitur. 1. Conversio habitualis non dicitur nisi ubi prius fuit conversio actualis; sed conversio actualis non praecessit in originali peccato; ergo non dicetur conversio habitualis: habitualis enim conversio dicitur esse in aliquo, qui prius fornicatus fuit et non poenituit, nec tamen modo fornicatur.

2. Praeterea, videtur aversio actualis esse in originali peccato: actualiter enim separatus est sive aversus ipse parvulus, non baptizatus, a Deo; ergo videtur ibi esse aversio actualis.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod illa definitio peccati datur de actuali peccato mortali: sic enim loquitur, in libro De libero arbitrio, de peccato scilicet quod fit proximo per usum liberi arbitrii. In originali autem peccato non est conversio actualis vel habitualis, proprie loquendo, nec aversio active dicta. Licet enim ex originali peccato ratione concupiscentiae sit pronitas ad peccatum, non tamen dicitur conversio habitualis: habitus enim malus ex actu derelinquitur. Nec dicitur aversio actualis, qua parvulus se avertit, licet actu sit aversus per peccatum primorum parentum, sed non dicitur aversio actualis, nisi cum homo avertit se per liberum arbitrium a Deo: non sic autem est in originali.

ARTICULUS II

Secundum quam corruptionem dicatur originale peccatum.

Adhuc etiam quaeritur: cum in originali peccato sit culpa et poena, et quaedam corruptio sit in intellectu, scilicet ignorantia, quaedam in affectu, scilicet concupiscentia, utrum quantum ad utramque corruptionem dicatur originale peccatum.

Quod sic, videtur. 1. Poena enim proportionalis est culpae; si igitur infligitur poena decedentibus in originali non tantum quantum ad carentiam delectationis in summa bonitate, sed quantum ad carentiam visionis respectu summae veritatis, in peccato erat aliquid, propter quod hoc et illud infligebatur; carentia autem visionis non respondet nisi ignorantiae, carentia delectationis in summa bonitate concupiscentiae ; ergo peccatum originale dicetur culpa quantum ad utramque.

2. Item, Hugo de S. Victore dicit quod "originale est corruptio vel vitium, quod contrahimus nascendo per ignorantiam in mente et perconcupiscentiam in carne": per carnem autem intelligitur affectus carnalis. Arguit etiam ulterius: In Adam non fuit tantum debitum volendi quae mandabat Dominus, sed etiam debitum cognoscendi; ergo, si recessus a debito est peccatum, utroque modo peccavit, non solum in non volendo quod debuit, sed etiam in non cognoscendo. Cum ergo; peccatum originale sit sequela illius, erit originale peccatum culpa quantum ad ignorantiam et quantum ad concupiscentiam. — Quod autem sit quantum ad ignorantiam culpa, videtur ex verbis ipsius. Dicit enim: "Ignorantia non propter hoc estvitium in eis, quia, cum nascuntur, veritatem non cognoscunt, quando non debent, sed quia tunc, cum nascuntur, vitium in eis est, quo postea impediuntur ne veritatem cognoscant quando debent. Nasci sine cognitione natura est, non culpa; sed in eo vitio nasci, quo postea a cognitioneveritatis impediantur, culpa est, non natura". — Item, alibi: "Ignorantia boni culpa est et poena in mente, concupiscentia mali culpa est et poena in carne". Ex quibus colligitur quod ignorantia est culpa, prout ad originale peccatum pertinet.

3. Item, super illud Psalmi: "Ignorantias meas ne memineris", Glossa: "Id est originale peccatum, quod est inparvulis".

Contra. a. Dicit Augustinus, in III De libero arbitrio: "Revera omni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia et difficultas". Ex quo accipitur quod ignorantia in originali peccato est poena, non culpa.

b. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Hoc est primum creaturae rationalis malum: voluntas deficiens ab incommutabili bono; deinde iam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum et concupiscentia rerum noxiarum". Si ergo nolentibus subintravit, erit ignorantia poena, non culpa.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ignorantia est poena; si autem dicitur culpa, hoc non est nisi causaliter. — Si autem quaeratur quare de integritate peccati originalis ponitur concupiscentia potius quam ignorantia: hoc est quia peccatum proprie est in voluntate, concupiscentia autem penes voluntatem determinatur, et ideo magis ad rationem peccati pertinet.

[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod primo obicitur, dicendum est quod, licet poena duplex assignetur in duplici carentia, non propter hoc duo erunt formaliter in culpa: voluntas enim sibi et rationi meretur poenam. Secundum autem quod peccatum dicitur in libero arbitrio, liberum autem arbitrium dicitur "facultas voluntatis et rationis", congruenter ignorantia respondet rationi, concupiscentia voluntati.

2. Ad secundum vero quod dicit Hugo, dicendum quod ignorantia dicitur culpa causaliter, sed non formaliter, immo poena. Ex hoc enim quod voluntas est aversa ab incommutabili bono per peccatum primorum parentum, consequitur ignorantia in ratione; culpa tamen dicitur, quia disponit ad eam vel est ei coniuncta.

3. Ad tertium dicendum de eo quod dicitur in Glossa, quod ignorantia accipitur ibi pro peccato originali, quia simul est cum ipso et per originale peccatum primo deficit ratio a cognoscendoq quod necessarium est.

ARTICULUS III

Utrum originale secundum idem sit culpa et poena.

Deinde quaeritur, si originale peccatum est culpa et poena, utrum secundum carentiam debitae iustitiae sit culpa et poena, et ita secundum idem sit culpa et poena.

Quod autem sit, videtur a. per auctoritatem supra dictam, in qua dicitur quod "inter primam apostasiam et ultimam poenam gehennae, quaecumque sunt media, et peccata sunt et poenae" ; sed carentia debitae iustitiae media est inter illa duo; ergo ipsa simul est et culpa et poena.

Contra. 1. Poena est quid involuntarium, culpa malum voluntarium; ergo non secundum idem erit originale culpa et poena, cum non sit idem malum voluntarium et involuntarium.

2. Item, culpa est iniusta; omnis autem poena, a Deo inflicta, est iusta ; ergo originale non erit secundum idem culpa et poena, cum idem non sit iustum et iniustum.

Respondeo: 1-2. Originale quoad carentiam debitae iustitiae est culpa tantum, ita quod non est poena respectu alicuius quod sit in ipso originali. Nihil tamen prohibet ipsam esse poenam respectu voluntatis humanae naturae in Adam peccantis. Cum ergo quaeritur utrum originale peccatum secundum idem sit culpa et poena, dicendum est quod secundum carentiam debitae iustitiae est culpa, secundum concupiscentiam vero est poena. Nihilominus tamen secundum ipsam carentiam potest esse poena, non alicuius quod sit in ipso peccato originali, sed eius quod fuit in peccato primorum parentum; et potest dici voluntarium, quia voluntate primi parentis seminatum ; et potest dici poenale, et ita involuntarium, quia iuste a Deo inflictum. Quod autem dicitur iustum et iniustum, ad diversa referuntur: iniustum enim dicitur ratione peccantis, iustum autem ratione poenam infligentis. Iniustitia ergo dicitur esse ipsius Adae vel parvuli in Adam peccantis, iustitia vero Dei poenam infligentis.

PrevBack to TopNext