Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 1

UTRUM ORIGINALE CONTRAI-IATUR SOLUM PER PECCATUM PRIMI PARENTIS.

Circa primum sic: 1. Dicitur Exod. 20, 5: "Ego sum Deus zelotes, vindicans peccata patrum in filios". Ergo pro peccatis aliorum parentum puniuntur posteri eorum.

2. Item, sicut trahunt posteri naturam humanam ab Adam, ita posteri aliorum parentum trahunt humanam naturam ab eis et proximius. Si ergo per peccatum est corruptio naturae, debet descendere corruptio peccati ab aliis parentibus sicut a primis.

Contra. a. Si hoc esset, quanto posteriores essent, tanto essent miserabiliores, quia non tantum contraherent corruptionem a primis parentibus, immo ab aliis parentibus peccantibus.

b. Praeterea, cum dicitur in Exodo: "Ego sum Deus zelotes, visitanspeccata patrum in filios", additur: "Usque in tertiam et quartam generationem", et ita ponitur terminus. Sed in corruptione, contracta a primis parentibus, non ponitur terminus; ergo ex peccatis aliorum» parentum non necessario contrahitur corruptio peccati, licet contrahatur aliqua poena: si enim contraheretur corruptio peccati, non poneretur terminus.

c. Item, dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali: "Parentum proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere. Si enim Adam nequivisset ad eos, quos generaturus erat, iustitiam originalem perducere, nequaquam posset eis originalem iniustitiam transmittere. Quoniam ergo nullus post Adam filiis suis potuit originalem iustitiam servare, non videtur ratio cur proximorum parentum peccata filiorum animabus debeant imputari".

d. Sed forte diceret aliquis quod parentes proximi ad posteros originaliter non possunt corruptionem peccati transmittere, sed augere. — Contra quod sic obicitur: "Ubi nulla est iustitia, nulla potest auferri; ubi autem nulla potest auferri, nulla potest addi iniustitia", et ita non potest augeri; nulla ergo corruptio peccati potest descendere originaliter ab aliis parentibus quam a primis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum originale non transmittitur ab aliis quam a primis parentibus.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum vero in contrarium dicendum est et primo ad primum, quod illud quod in Exodo 20, 5 dicitur, intelligitur de visitatione peccatorum in parentibus ratione poenarum in posteris, cum sunt imitatores paterni sceleris: hoc autem modo non est causa peccati originalis. Licet enim filii non sint imitatores paterni sceleris in primis parentibus, nihilominus in eis contrahitur peccatum. Unde Augustinus, super illud ad Rom. 5, 12: "Sicut per unum hominem" etc.: "Sicut Christus praeter imitationis exemplum dat occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infunditparvulis, sic et Adam praeter imitationis exemplum occulta tabe carnalis concupiscentiae tabeficavit in se omnes de suastirpe venturos".

2. Ad aliud vero dicendum quod non est simile de primis parentibus et de aliis. Primi enim parentes poterant conservare iustitiam originalem, quod non poterant alii parentes, et ita ex iustitia Dei poterant transmittere originalem iniustitiam.

d. Ad id vero quod obicitur quod proximi parentes possunt augere corruptionem peccati: dicendum est quod illam augere non possunt, sed quod effectus ex illa corruptione eliciatur citius, suis demeritis inducere possunt.

PrevBack to TopNext