IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 2
UTRUM ORIGINALE CONTRAI'IATUR PER PECCATUM SOLIUS ADAE.
Secundo quaeritur, si per peccatum primi hominis tantum contrahatur, utrum per peccatum Adae et Evae an tantum per peccatum Adae.
2. Praeterea, in inflictione poenae interseritur quod "vocavitAdam uxorem suam Evam, eo quod mater esset cunctorum viventium", et intelligitur vitam mortalem habentium, in quo innuitur quod transfusio mortalitatis facta fuit per Evam; pari ratione originalis culpae.
Contra, videtur quod magis attribuatur Adae. a. Dicitur enim ad Rom. 5, 14: "Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eosqui non percaverunt in similitudinem praevaricationis Adae". Ex quo videtur quod ab Adam facta est transmissio originalis culpae.
c. Item, "si non Adam, sed sola Eva peccasset, non necesse erattotum genus humanum perire. Poterat namqueDeus de Adam, in quo semen hominum erat, aliam facere mulierem, per quam de Adam propositum Dei perficeretur".
d. Item, Adam fuit principium totius humani generis; ergo in ipso fuit tota humana natura; peccando ergo humanam naturam deformavit; non sic autem esset in Eva; ergo magis imputandum est peccatum originale Adae quam Evae.
Quod autem utrique, videtur. 3. Nam, si ex altera parte esset incorrupta natura, non videretur totaliter corrupta; sed est totaliter corrupta ; ergo imputandum est utrique tamquam toti causae.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod magis imputandum est Adae quam Evae. Quia enim "humana natura sic erat tota in Adam ut nihil de illa extra illum esset, tamen peccando sine omni necessitate Deum exhonoravit; unde per se satisfacere non potuit, gratiam, quam propagandis potuit servare, perdidit et peccatum secum comitante poena trahit".
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet Eva prior peccaverit, tamen non plus quoad damnum, quod inde secutum est. Sicut enim principium propagandi, unde sequitur proles, fuit in Adam, ita principium transmittendi corruptionem, unde sequitur peccatum originale, fuit in Adam.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet Eva vocata fuerit mater habentium vitam mortalem, hoc non fuit nisi ad ostendendum quod per ipsam introductum fuit vae: ipsa enim in genere humano prima peccavit; sed, si non consensisset Adam, non sic processisset corruptio. Unde dicit Anselmus: "Si non Adam, sed sola Eva peccasset, non necesse erattotum genus humanum perire, sed solam Evam".
3. Ad ultimum vero dicendum quod tota causa corruptionis originalis fuit Adam peccator, generans in Eva peccatrice.
Si vero Adam peccasset, Eva non peccante, vel ex alia non peccante generaret, utrum relinqueretur originale peccatum, relinquendum est altius perscrutanti. Videtur tamen ex iam dictis sequi, eo quod in ipso iuit potestas, non tantum amittendi personalem iustitiam, sed originalem; quod tamen ad praesens non definio.
On this page