Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 3

PROPTER QUAM CAUSAM IN PECCATO ADAE TRADUCTUM SIT ORIGINALE PECCATUM.

Tertio quaeritur quae fuit causa in peccato Adae propter quam traductum est originale peccatum. In peccato enim Adae multiplex invenitur peccatum. Invenitur enim peccatum superbiae, utpote cum appetiit esse sicut Deus; avaritiae, cum scientiam sibi indebitam vel indebito modo appetiit, secundum quod exponit Augustinus, quod avaritia non solum est in appetitu divitiarum temporalium, sed etiam in inordinata appetitu scientiae; gulae, quantum ad inordinatam delectationem gustabilis; inobedientiae, quantum ad praecepti transgressionem. Quaeritur ergo quantum ad quod istorum peccatorum primo fuit ponere corruptionem naturae.

1. Quod autem per superbiam, videtur. Homo enim ad imaginem et similitudinem Dei factus est, non solum secundum quod hic homo, sed etiam secundum quod homo ; hoc autem est ex ordinatione superioris portionis ad Deum, in quo est maxima nobilitas; cum ergo peccatum mortale sit corruptivum boni naturalis, illud erit maxime corruptivum quod deordinavit superiorem portionem ad Deum; sed tale peccatum fuit superbia; unde ad eversionem superioris portionis secutae sunt eversiones inferiorum virium, et ita generativae facta est corruptio; ex corruptione autem generativae traducitur originale, et ita videtur quod per superbiam facta sit corruptio originalis.

2. Quod autem per gulam, videtur. Gula enim fit secundum appetitivam, quae est pars nutritivae; sed nutritiva proxima est generativae inter omnes vires; ergo secundum peccatum in ipsa proximo transmittitur in ipso originale peccatum mediante corruptione carnis.

3. Forte dicet aliquis quod per peccatum inobedientiae transmissa est haec corruptio. — Contra: Cui praecipitur, ille est obligatus; sed qui solus obligatus est ex praecepto, solus ex transgressione peccat; sed, si soli Adae praeceptum fuit ne comederet de ligno scientiae boni et mali — dictum est enim singulariter: "De ligno scientiae boni et mali ne comedas; in quacumque die comederis ex eo, morte morieris" — solus ergo Adam obligatus est; ergo solus transgrediens peccavit; ergo corruptio per transgressionem in persona stetit, et non transiit ad naturam, nisi in quantum iuit in illa persona. Eodem modo potest obici de peccatis supra dictis, scilicet superbia et gula: erant enim personalia peccata.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod originale peccatum contractum est per inobedientiam primorum parentum et principaliter Adae. Unde Anselmus: "Originale peccatum nihil aliud intelligere queo nisi ipsam nuditatem debitae iustitiae per inobedientiam Adae factam, perquam omnes sunt filii irae" nascendo, sicut dicit Apostolus, ad Ephes. 2, 3: "Eramus natura filii irae". Haec autem inobedientia fuit in fructu ligni scientiae boni et mali prohibito, unde gula concomitata est. Ratio autem transmittendi originale videtur esse ex hoc quod prohibitio facta fuit ipsi Adae, in quantum erat habens naturam humanam totam in se, ut per quam alii descenderent per propagationem. Et ita prohibitio non tantum extendebatur ad ipsum, sed ad eos qui erant in ipso seminaliter. Si enim prohibitio facta fuit Evae in Adam, quae non descendit ab eo per propagationem, sed per quamdam formationem, multo fortius descendere debebat ad eos qui seminaliter erant in eo. — Quod autem inobedientia non fuerit tantum personalis in Adam, patet per hoc quod dicit Augustinus, super illud ad Rom. 5, 19: "Sicut per inobedientiam unius hominis" etc. Facit enim vim in hoc quod dicit "unius hominis", id est hominis totius in uno. Sicut enim Christus, si fuisset homo et non caput hominis, habuisset obedientiam personalem tantum nec redundaret eius obedientia in alios quantum ad effectum, sed, quia fuit caput, extendit se eius obedientia quantum ad effectum in omnes quorum erat caput, ita inobedientia Adae, prout in eo erat tota natura humana, redundavit in omnes qui seminaliter ab ipso sunt geniti. Unde Augustinus, Ad Macedonium: "Sicut parvulus per alterum peccat, sic per alterum iustificatur". Et Anselmus dicit: Quia Adam habuit potestatem servandi originalem iustitiam toti posteritati, si stetisset, ideo habuit et potestatem transmittendi originalem iniustitiam ad omnes. Sic ergo ex praedictis videtur quod ratio corrumpendi naturam, ex qua transmittitur originale peccatum, fuit per inobedientiam Adae, hominis in quo fuit tota natura humana.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem de superbia, dicendum quod, licet superbia corrumperet naturam in Adam, non tamen universaliter, ut ex illa fieret transmissio originalis peccati. Aliud enim est corrumpere naturam in isto et aliud est corrumpere naturam prout est causa generationis.

2. Similiter dicendum est de gula. Si enim sine praecepto, quod extenderet se ad totum hominem, per inordinatum appetitum comedisset de aliquo ipse Adam, esset peccatum personale tantum. Unde non fuit necesse quod per gustum, qui ad nutritivam pertinet, esset causa corruptionis originalis, licet maior fuerit ibi congruentia. Et distinguendum est inter obedientiam quae tantum personalis est, et quae ad naturam se extendit. Si enim esset inobedientia personalis tantum, non corrumperet naturam in homine nec fieret transmissio originalis peccati.

Adhuc etiam ad idem facit quod dicit Augustinus in libro Hypognosticon. Dicitur Sap. 12, 11: "Maledictum erat semen ab initio", et intelligitur de maledictione culpae. Hoc autem non fuit in maledictione serpentis nec in maledictione mulieris: omnes enim istae maledictiones poenae sunt tantum. Maledictio vero facta fuit viro, cum dictum est: "Maledicta terra in opere tuo; spinas et tribulos germinabit tibi", id est humana natura propagabit spinas et tribulos peccatorum. Maledictio autem ista inflicta est propter praecepti expressi a Domino transgressionem; dicitur enim ibi: "Quia audisti vocem uxoris tuae etcomedisti de ligno, de quo praecepi tibi ne comederes, maledicta terra" etc. Si ergo propter illud praeceptum fuit maledictio in toto semine posteritatis, et non se extendit effectus ultra suam causam, praeceptum se extendebat ad posteritatem et similiter transgressio praecepti. Qualiter enim dicerentur omnes peccare in Adam, si tantum poena respiceret eos et non culpa? Similiter dicit Apostolus: "Omnes peccaverunt et egent gloria Dei". Dicendo "omnes" nullum excepit, quinimmo totum declaravit genus humanum; peccaverunt autem omnes, cum ex uno peccatore omnes nascuntur peccatores.

Sed adhuc quaeritur, "si per seminum conceptionem dicebat Apostoluspeccatum in omnes homines pertransiisse, potius dixisset per duos hominesquam "per unum hominem", quia sine femina de solo homine homo nasci nonpotest".

Ad quam obiectionem haeretici respondet sic Augustinus: "Ideo per unum hominemdixit Apostolus, quia, cum mulier una caro sit cum viro, in semine progenies imputatur; et ne dicatur mulierem non esse causam peccati in nobis, dicitur in Eccli.25, 33: "A muliere initium peccati est; per illam enim omnes morimur"".

PrevBack to TopNext