IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 4, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 4, C. 1
UTRUM ORIGINALE TRADUCATUR SECUNDUM SOLAM CARNEM.
Ad primum sic: a. Supposito quod anima rationalis non sit ex traduce, sicut ostensum est supra, ostenditur quod traductio originalis peccati non est secundum animam solam: non enim animae parvulorum sunt ex anima primi parentis vel ex animabus primorum parentum. Unde Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Animas hominumnon esse ab initio inter ceteras intellectuales creaturas simul creatas, sicut Origenesfingit, dicimus; neque cum corporibus per coitum seminari, sicut Luciferianiet Cyrilluset quidam Latinorum praesumptores affirmant; sed dicimus corpus tantum per coniugum copulam seminari, creationem vero animae Deo attribuimus", secundum illud Psalmi: "Qui finxit sigillatim corda ipsorum". Si ergo anima non est ex anima, originale autem peccatum traducitur mediante aliquo quod commune est in parente cum prole et quod habet proles a parente, ergo non traducitur secundum animam; ergo nec secundum animam et corpus; restat ergo quod per carnem.
Sed contra hoc est 1. quod caro non est susceptibilis culpae tamquam subiectum; ergo a peccato Adae non potest transmitti originale peccatum mediante aliquo quod [non] sit subiectum peccati.
Sed dicetur fortasse quod mediante aliquo quod est subiectum corruptionis: caro enim susceptibilis est corruptionis. — Sed contra: corruptio aut est culpabilis aut est poenalis. Culpabilis autem non est, quia culpa non est in carne parentis ante decisionem tamquam in subiecto; nec post decisionem, antequam infundatur anima. Actualis enim non est: actualis enim culpa fit ab illo in quo est, scilicet a voluntate vel ab ipsa anima secundum voluntatem. Originalis non est, quia antequam infundatur anima, non est culpa originalis; ergo corruptio illa non est culpabilis. Praeterea, illud est capabile vitii, quod et virtutis ; sed caro non est capabilis virtutis; ergo nec vitii; ergo nec corruptionis culpabilis. — Si vero est corruptio poenalis, corruptio autem poenalis sequela est tamquam effectus peccati, et non ut huiusmodi causa peccati, ergo non per illam traducitur originale peccatum.
2. Item, minus potens non potest agere in magis potens ; sed caro minus est potens quam anima; ergo anima non recipit a carne tamquam ab agente; corrumpens autem est agens quoddam; ergo caro corrupta non corrumpit animam; ergo originale peccatum non traducitur in animam per corruptionem carnis.
3. Item, nihil agens secundum dispositionem, quam habet, potest in aliud agere nisi qualem habet relinquendo, non excellentius; sed excellentius est culpa quam poena; ergo caro, corrupta corruptione poenali, non potest inducere corruptionem culpabilem in animam.
5. Item, intellectus est impermixtus carni, cum non sit actus corporis neque partis corporis ; ergo non contrahet aliquam maculam ex coniunctione carnis; sed originale peccatum est macula; ergo non contrahitur ex coniunctione carnis.
6. Item, lux corporalis attingens sordes corporales, propter sui munditiam nullam contrahit foeditatem; ergo; cum anima rationalis incomparabiliter sit simplicior et purior luce corporali, non contrahet foeditatem a foeditate carnis.
7. Item, creata est anima a Deo munda nec eam Deus vult foedati absolute nec ipsa vult se foedari; nihil autem aliud potest in ipsam; ergo non contrahet foeditatem peccati; ergo nec originale peccatum.
8. Item, Deus scit animam istam ex coniunctione ad corpus fieri iniustam; quare ergo infundit eam corpori? Videtur enim quod iniuste agatur cum ea, cum poenam contrahat sine sua culpa.
9. Item, nullus est in peccato pro eo quod vitare non potest ; sed anima non potest vitare illud peccatum; ergo non est iustum quod sit in isto peccato vel ergo non peccat.
10. Item, omnimoda ignorantia excusat peccatum; ergo multo fortius omnimoda impotentia; sed omnimoda impotentia est in isto parvulo vitandi peccatum; ergo in eo non debet esse peccatum vel a reatu excusabitur.
11. Item, per Baptismum deletur culpa et poena. Si ergo parentes sunt baptizati, mundati sunt in anima et carne; nec coeundo peccant, cum matrimonialiter coniungantur in coitu; ergo non relinquitur peccatum in prole a parentibus.
Solutio: Ad quod dicendum, cum peccatum originale sit culpa et poena, ab alia causa trahit rationem culpae et ab alia rationem poenae. Rationem poenae trahit a foeditate vitiosa, quae est in carne: quam cito enim anima infunditur carni foedae, tam cito foedatur, sicut a vitio vasis vinum corrumpitur. Rationem vero culpae trahit a carentia debitae iustitiae. Et sicut duplex est iustitia — una quam sibi homo facit habens gratiam, et dico de iustitia h in exercitio, alia, quae sibi fit, ut in parvulo baptizato fit iustitia mediante Christo — sic duplex est iniustitia: una, quam sibi homo facit, ut homo adultus peccans; alia, quae sibi fit ex alio, ut parvulo ex peccato Adae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum respondendum est quod corruptio poenalis est in carne, quae tamen dicitur culpabilis, non quia culpa sit in carne tamquam in subiecto, sed quia per eam transmittitur. Et licet poena naturaliter sequatur ad culpam, nihilominus est quaedam poena, quae est causa vel dispositio ad culpam, et talis est ista corruptio poenalis: disponit enim ad culpam in anima, quae susceptibilis est culpae.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet caro minus possit quam anima, nihilominus animal potest ex coniunctione ad carnem trahere corruptionem, non quod" caro agat in animam, per se loquendo, sed quod anima corrumpatur coniuncta carni sic corruptae.
3. Ad tertium vero dicendum quod caro corrupta non imprimit, quantum est de sua virtute, nisi consimilem dispositionem ei quam habet, sed ipsa anima accipit rationem culpae ex comparatione ad primum motivum: carentiam enim iustitiae habet anima parvuli ex carentia iustitiae quae fuit in anima Adae. In generatione enim et corruptione univoca ultimum simile est principio, sed medium dissimile, ut ex carne generatur caro, sed per medium dissimile, scilicet semen. Sic a culpa animae est foeditas carnis; ad foeditatem vero carnis consequitur foeditas animae in parvulo, et ita si excellentius est culpa quam poena, et sit culpa in eo qui nascitur, hoc est ratione culpae in primo parente. Ex alia vero parte illud quod trahit infectionem ex sibi adiuncto, secundum modum suum trahit infectionem ; modus autem talis est ut primo inficiatur anima infectione culpae, deinde infectione poenae. Unde sicut fuit in gignente primo, ita est in genito, facta comparatione animati ad animatum, quia sicut in primo parente prius fuit culpa quam poena, sic in prole animata prius est culpa quam poena, licet in carne prius erat poena quam in anima.
4. Ad quartum dicendum per hoc quod, licet caro non habeat in se culpam tamquam inhaerentem sibi, nihilominus contrahitur culpa in anima. Et ponitur exemplum, licet non usquequaque simile, quod vinum inducit ad ebrietatem culpam et tamen non habet in se. Nec dicitur proprie quod caro dat culpam per sui corruptionem, sed culpa Adae, quae meruit illud.
5. Ad quintum dicendum quod intellectus duplicem habet comparationem: unam, secundum quam respicit primam bonitatem, a qua, nulla interposita natura, formatur: et ex illa parte dicitur impermixtus; ex alia vero parte respicit carnem mediante sensualitate, et ex illa parte potest contrahere impuritatem, sicut contingit in melancholicis et phreneticis, qui ratione passionum in corpore quasdam in anima recipiunt perturbationes.
6. Ad sextum vero dicendum quod non est simile de luce corporali et anima. Lux enim corporalis cum re foeda, quam contingit, non ita coniungitur ut ex illis duobus fiat unum secundum substantiam, sicut est ex carne et anima, quae, cum coniunguntur, unum efficiunt secundum substantiam, quorum unum ex altero inficitur.
7. Ad septimum dicendum quod non debet imputari Deo coniungenti, sed illi quod fuit principium corruptionis ex parte carnis. Quia enim noluit servare iustitiam sibi et aliis, ideo, quantum est de se, perdidit iustitiam et in se et in aliis.
8. Ad octavum vero dicendum quod non iniuste agit Deus cum anima nec secundum iustitiam generalem nec secundum specialem. Secundum generalem non iniuste agit, quia corpori organizato redditur sua perfectio; secundum vero iustitiam specialem non iniuste agit, quia punit humanam naturam secundum quod meruit: humana enim natura deliquit in primo parente et punita est in ipso et in posteritate.
9. Ad nonum vero dicendum quod haec non est proprie concedenda anima pueri peccat, sed est rea peccato, quod non habet a se, sed ab eo qui meruit.
10. Ad decimum vero dicendum quod, quamvis omnimoda impotentia excuset in peccato actuali, non tamen in originali. Nam, sicut supra dictum est, duplex est iniustitia: una, quam facit sibi homo, et in hac impotentia omnimoda excusaret; altera, quae fit ab alio, ut in parvulo, et in hac omnimoda impotentia parvuli non excusat.
11. Ad undecimum vero dicendum quod ex patre et matre non peccatoribus nascitur puer peccator. Et ponit exemplum Augustinus, Contra Iulianum: "Sicut de oliva nascitur oleaster, et seminatur granum sine palea et nascitur cum palea". Ad Valerium: "Sicut gignitur ex oleastri semine oleaster et exoleae semine oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet, ita gignitur etde carne peccatoris et decarne iusti peccator, quamvis inter peccatorem et iustum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus et ortu novus, sed reatu vetus, homo a Creatore, captivus a deceptore, indigens Redemptore".
On this page