Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 4, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 4, C. 2

UTRUM ORIGINALE TRADUCATUR TANTUM PER CARNEM EX PROPAGATIONE PROVENIENTEM.

Deinde quaeritur, si per carnem traducitur peccatum originale, utrum per carnem ex propagatione provenientem tantum an alio modo.

Et videtur quod alio modo, 1. ut si caro corrupta decideretur, non per propagationem. Dicitur enim quod anima contraxit originale, quia coniuncta fuit cum carne corrupta. Si ergo huiusmodi caro corrupta est, ex coniunctione cum huiusmodi corpore anima contrahet originale peccatum, sicut vinum inficitur ex vase corrupto.

Contra quod a. Augustinus, loquens contra Pelagianos et Caelestianos, dicit: " "Qualis terrenus, tales et terreni". Et hoc quo modo nisi per seminis sparsionem? Sed dicis mihi e diverso veniens: ergo semen peccatum est? Iam superius dixi: quia peccavithomo, natura peccavit, cuius sunt semina. Semen ergo vitiatum est, non vitium, sicut scriptum est: "Semen erat maledictum ab initio". Maledictum videlicet post peccatum, quia "maledicta", inquit, "terra in operibus tuis". Sed vitium contrahi non potest protoplasti neque homini esse sineseminis effusione". Si ergo formatio hominis ex huiusmodi carne corrupta non est per seminis effusionem, non est in illo originale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet huiusmodi unio requirebatur ad originale contrahendum, tamen haec non erat tota causa, immo requirebatur forte ulterius quod illa caro descendisset secundum libidinem, quae est in seminis sparsione, secundum quod dicit Augustinus: "Non propagatio, sed libido transmittit originale peccatum". Quae autem sit haec libido, inferius determinabitur. Nec legitur expressum in Scriptura quod alio modo contrahatur originale, sed per concupiscentiam in carne.

Et si quaeritur qua iustitia animae imputetur quod neque ex creatione accepit neque ex voluntate perpetravit, sed ex sola carnis societate contraxit, quam tamen societatem non ipsa suo arbitrio vindicavit, sed praecepto et dispositione Creatoris suscepit, nos id quod verum est profiteri oportet: iustitiam divinam in hoc irreprehensibilem, sed non omnino esse comprehensib'ilem. Dicit tamen Hugo, sequens Augustinum, quod corruptio, quae a primo parente in omnem posteritatem per carnis propagationem traducitur, peccati originalis macula in vitio concupiscentiae et ignorantiae ad universos dilatatur; "in eoa quo seminatur, culpam habet et actum culpae; in eo quod seminatur nec culpam habet nec actum culpae, sed causam; in eo quod nascitur, et causam culpae et culpam habet, sed actum non habet", id est actionem.

PrevBack to TopNext