Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 5, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 5, C. 2

UTRUM EVA CONTRAXERIT ORIGINALE EX ADAM.

Adhuc quaeritur de Eva si contraxit originale peccatum ex Adam.

a. Ponatur enim quod Adam peccasset antequam Eva formata esset de latere eius, numquid haberet originale peccatum? Traheret enim cum carne corruptionem et cum corruptione originalem culpam. — Contrarium videtur, per auctoritatem Augustini supra dictam contra Pelagianos, ubi dicitur quod sine seminis effusione non sit huiusmodi peccatum.

b. Item, videtur quod in ea esset originale peccatum, per hoc quod dicitur Eccli. 25, 33: "A muliere initium peccati; per illam enim omnes morimur". Sed quid est omnes mori nisi obligari peccato, quod est mors animae? Ergo ab ipsa contrahitur originale peccatum; sed, si ab ipsa contrahitur, in ipsa prius fuit; ergo originale fuit in Eva. — Contrarium videtur per hoc quod in Adam omnes dicuntur peccasse, quia in eo fuit tota humana natura; in Eva vero non dicuntur a omnes peccasse: tota enim humana natura non fuit in illa; non ergo videtur originale peccatum effective esse in Eva, sed in Adam.

Respondeo: a. Ad primum dicendum quod secundum auctoritatem praedictam, licet illo modo sumeret carnem corruptam Eva ab Adam, non habuisset tamen originale peccatum per peccatum Adae, nisi extenderet se prohibitio facta Adae ad ipsam Evam. Sed, si extenderet se, ex illa lege, si peccaret, haberet reatum carentiae visionis Dei; aliter autem diceretur originale in ipsa et in parvulis, sicut dictum est.

PrevBack to TopNext