IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 5, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 5, C. 1
UTRUM ORIGINALE FUERIT IN PRIMIS PARENTIBUS.
Quinto quaeritur utrum originale tantum fuerit in parvulis an etiam fuerit in primis parentibus, Adam scilicet et Eva.
Et videtur quod sic. a. Quorum enim fuit poena, eorum praecessit culpa; sed poena originalis peccati est carere visione Dei; ergo, cum primi parentes descenderint ad limbum inferni, eorum fuit illa poena; ergo in eis praecessit culpa originalis; ergo primi parentes habuerunt culpam originalem.
b. Item, originale peccatum dicitur nuditas vel carentia debitae iustitiae per inobedientiam primorum parentum contracta ; sed hoc totum fuit in primis parentibus: denudati enim erant a debita iustitia per inobedientiam; ergo in eis fuit peccatum originale.
Contra. 1. Originale peccatum contrahitur per foeditatem carnis; sed in animabus primorum parentum non contrahitur peccatum aliquod primo ex carne sive ex carnis foeditate; ergo non fuit originale peccatum in primis parentibus.
2. Item, cum propagatione est libido, qua transmittitur originale peccatum ; sed nulla fuit propagatio, qua caro Adae vel Evae acciperet esse; ergo nec libido, qua transmittitur originale peccatum in eos ; ergo nec originale peccatum fuit in eis.
Respondeo quod aliter dicitur originale peccatum in primis parentibus et in ipsis parvulis descendentibus, quodam modo tamen conveniunt. Conveniunt enim quoad poenam, quae est carentia visionis Dei; differunt tamen, quia in eis persona corrumpit naturam, quoad parvulos vero persona ex natura corrumpitur. Originalis ergo culpa fuit in primis parentibus sicut in subiecto, fuit etiam causa transmittendi originalem culpam in parvulos.
[Ad obiecta]: a-b. Ab obiectum ergo dicendum quod, licet utrobique esset originalis culpa, in primis parentibus erat a se, in parvulis vero erat ab ipsis.
1-2. Cum autem obicitur in contrarium quod originale transmittitur per foeditatem carnis vel per libidinem quae est cum propagatione, hoc intelligitur de originali proprie dicto quod est in parvulis, non de originali secundum quod effective dicitur, in quantum est origo per quam fiunt parvuli peccatores.
On this page