IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 1
QUID SIT CONCUPISCENTIA
Ad primum sic : Dicit Augustinus, Ad Valerium: "Concupiscentia est affectio quaedam malae voluntatis sicut languor". Ex quo accipitur quod concupiscentia est affectio.
2. Item, in eodem libro: "Concupiscentia est radix omnium malorum". Item, Augustinus, in libro De civitate Dei: "Concupiscentia est malum nobiscum congenitum". Item, Augustinus, Ad Valerium: "Concupiscentia est vitium, quod non est ex Deo". Ex iis elicitur quod concupiscentia peccatum est.
3. Similiter, dicitur in quadam Glossa ad Rom. quod "concupiscentia ante Baptismum est peccatum". Praeterea, Augustinus, in libro Hypognosticon: "Libido concupiscentia dicitur". Et in eodem: "Omne, quod male libet, libido est". Ergo concupiscentia est peccatum.
4. Item Augustinus, in libro De civitate Dei: "Dicit Apostolus: "Caro concupiscit adversus spiritum", cui vitio contraria est virtus". Sed vitium, cui contrariatur virtus, est peccatum; ergo concupiscentia est peccatum.
Contra. a. Augustinus, Ad Valerium: "Concupiscentia est vulnus humano generi inflictum a diabolo, ut tamquam de suo frutice fructum decerpat". Sed quod est vulnus, est poena; ergo concupiscentia est poena.
b. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei, XIV: "Post peccatum orta est haec libido, post peccatum eam natura nonimpudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte serviebat, sensit". Ergo libido est poena; sed concupiscentia est libido, sicut dictum est ; ergo concupiscentia est poena.
c. Item, in eodem: "Libido eomagis erubescenda existit, quo animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat". Sed haec libido est poena; ergo concupiscentia est poena.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia est poena per se; dicitur autem peccatum, quia pro peccato est inflicta. Unde Augustinus, Ad Valerium: "Concupiscentia vocatur peccatum, quiapeccato facta est". Potest tamen dici peccatum, quia, cum est in suo dominio, annexa est peccato et causa peccati. Et hoc modo loquuntur auctoritates supra dictae, cum dicitur quod peccatum est ante Baptismum. Concupiscentia tamen potest accipi ipse actus concupiscendi: hoc enim nomen multipliciter dicitur, sicut habetur super illud ad Rom. 6, 13: "Neque exhibeatis membra vestra": "Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interiorisqui est inmotu primo; aliquando ipsa delectatio, quae est in secundo gradu; aliquando ipse consensus". Unde aliquando potest esse nomen culpae et aliquando nomen poenae. Dicitur autem concupiscentia culpa ante Baptismum, quia tunc dominatur et habet carentiam debitae iustitiae sibi coniunctam.
On this page