IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 2
QUARE ET SECUNDUM QUAM RATIONEM CONCUPISCENTIA DICATUR FOMES.
Quod autem fomes sit peccati, a. habetur super illud ad Rom. 7, 8. "Occasione accepta", Glossa: "Fomes peccati, id est vitium concupiscentiae".
b. Item, Ambrosius: "Fomes est quidam morbidus affectus, qui commovet ad illicitum desiderium". Sed morbidus iste affectus nihil aliud est quam concupiscentia, cuius desideria dicuntur carnales. concupiscentiae. Unde ad Rom. 6, 12: "Est in nobis mala concupiscentia, quae non est permittenda regnare, cuius desideria sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli". Ergo concupiscentia est fomes peccati.
Contra. 1. Concupiscentia est in anima, fomes vero peccati in carne. Unde ad Rom. 7, 23: super illud: "Video aliam legem in membris meis" etc., Glossa: "Fomes peccati, qui est in carne etrepugnat menti rectae, dicitur lex membrorum vel carnis". Cum ergo fomes sit in carne, non erit idem quod concupiscentia.
2. Item, alia Glossa, super illud: "Sine lege vivebam": "Nota duos homines, interiorem scilicet et exteriorem, rationem scilicet et fomitem, qui est in carne". Ergo fomes est in carne.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia est fomes; et dicitur fomes, quia fovet ardorem peccati: ipse etiam fomes ardet in nobis. Unde super illud ad Rom. 7, 13: "Peccatum per mandatum" etc.: "Sine quo non tantum ardebat fomes et per quod accrevit praevaricatio".
[Ad obiecta]: 1-2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum per id quod dicitur ad Gal. 5, 17 super illud: "Caro concupiscit" etc., quod concupiscentia, prout est fomes, non est in anima tantum aut in carne tantum, sed in ipso coniuncto. Unde ibidem dicitur: "Ipsius carnalis concupiscentiae causa non est in anima sola nec in carne sola; ex utroqueenim fit, quia sine utroque nulla delectatio sentitur". Unde, cum dicitur esse in carne, intelligendum est quod caro accipitur ibi secundum quod dividitur ex opposito contra spiritum. Unde ibidem dicitur: "Caro nonnisi per animam concupiscit" ; sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur.
On this page