IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 7
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 7
DE CESSATIONE CONCUPISCENTIAE SEU FOMITIS.
Huius gratia septimo quaeritur utrum extinguatur et qualiter remaneat et qualiter non: Primo ergo quaeritur utrum concupiscentia, quae est fomes, extinguatur; secundo, quid sit fomitem extingui, an idem sit quod non esse, an ita quod aliquo modo remaneat; tertio, in quo extinguatur; quarto, qualiter extinguatur.
ARTICULUS I
Utrum fomes extinguatur.
Ad primum sic: 1. Dicitur I Ioan. 1, 8: "Si dixerimus quiapeccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est". Sed peccatum non habetur sine concupiscentia; ergo in nobis est concupiscentia; ergo non extinguitur.
2. Item, Eccle. 7, 21: "Non est homo in terra, qui non peccet". Sed in peccato esse non potest sine concupiscentia; ergo in nobis non extinguitur concupiscentia: cum enim elicit peccatum, non extinguitur.
3. Item, in libro Retractationum: "In hac vita nemo ita servat mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium orare pro peccatis suis, dicendo: "Dimitte nobis debita nostra"". Sed si habet debita, hoc non est nisi ratione peccatorum; ergo nullus est sine peccato; ergo nullus sine concupiscentia, quae est fomes peccati.
4. Item, Augustinus, in libro De natura et gratia: "Etiamsinon hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum peccatum venia deletur: quod peccatum ignorantia vel infirmitate committitur".
5. Item, ad Rom. 7, 20: "Si autem quod nolo, illud facio, non ego operor illud, sed quod in me habitat peccatum", et loquitur in persona hominis; sed peccatum habitare est fomitem peccati habere; ergo fomes non extinguitur.
6. Item, Bernardus, Super Cantica: "Quantumlibet manens in hoc corpore proieceris, erras si vitia putas emortuaet non magis suppressa; velis nolis, intra fines tuos habitat Iebusaeus; subiugari potest, sed non exterminari". Sed dum habitat Iebusaeus intra fines, manet concupiscentia ; ergo concupiscentia sive fomes manet in nobis.
Contra. a. Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum: "Non praestatur in Baptismo ut lex peccati, quae in membris est, extinguatur prorsus et non sit, nisi forte miraculoineffabili Creatoris". Ergo miraculose in aliquo potest extingui fomes.
b. Item, in Christo nullus erat fomes; sed B. Virgo appropinquabat Christo, sicut possibile erat, in puritate; ergo, cum ista puritas non possit .esse sine extinctione fomitis, in ea fomes extinguebatur; ergo in aliquo fomes extinguebatur.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium dicendum est quod esse sine concupiscentia dicitur dupliciter: vel esse sine ea ut est poena, vel esse sine ea in quantum est inclinatio ad culpam. Habere autem illam ut poenam attestatur humanae naturae corruptae et per consequens attestatur iustitiae divinae, nec repugnat gratiae: sic ergo dicitur substantia conpiscentiae; et haec potest remanere, cum dicitur quod concupiscentia tollitur, non ut non sit, sed ut non sit peccatum. Habere autem concupiscentiam ut inclinationem ad peccatum, est habere eam ut ignem, et sic non omnino extinguitur; cum ergo non remanet ibi de inclinatione ad culpam, tunc dicitur extingui. Auctoritates autem, quae inducuntur ad hoc quod1 homo non sit sine peccato et ita non sine concupiscentia, intelligendae sunt vel de ipsa natura humana corrupta sibi relicta vel de ea ubi non omnino tollitur peccatum et debitum pro proprio peccato. — Illa ergo auctoritas I Ioan. 1, 8 intelligenda est de peccato ratione ipsius culpae vel ratione debiti pro peccato proprio. Et hoc patet per hoc quod dicit Augustinus: "Quisquis dicit post acceptam remissionem peccatorum ita quemquamhominem iuste vixisse in hac carne vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Ioanni. Non enim ait habuimus, sed "habemus"". Unde non intelligitur de originali peccato, sed de actuali pro se vel pro debito eius. Et hoc patet per hoc quod sequitur in illa auctoritate, quae est in libro De perfectione iustitiae: "Siquisquam asserit de illo peccato dictum, quod habitat in carne mortali secundum vitium, quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, videat quid agatur de Dominica oratione, ubi dicimus: "Dimitte nobis debita nostra", quod, nisi fallor, non esset opus dicere, si nunquam vel in lapsum linguae vel in oblectanda cogitatione eiusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus, sed tantummodo dicendum esset: "Ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo"; nec Iacobus Apostolus diceret: "In multis offendimus omnes"".
2. Per hoc etiam potest solvi illud quod dicitur Eccle. 7, 21. Intelligendum enim est: "Non est homoin terra qui non peccet", id est vix est. Nec hoc est quantum est de corruptione naturae, sed de abundantia gratiae.
3. Ad tertium dicendum quod unicuique, qui peccavit venialiter vel mortaliter, necessarium est dicere: "Dimitte nobis debita nostra". Pro illo enim statu intelligitur; unde nullus talis est sine concupiscentia peccati.
4. Ad quartum dicendum similiter pro illo statu. Quod autem dicitur "licet mori sine peccato", hoc dicitur propter Martyres vel propter illos in quibus est omnino expurgatum peccatum, ut non oporteat eos transire purgatorium.
5. Ad quintum dicendum quod, cum dicitur: "Non ego operor illud, sed quod in me habitat, peccatum", hoc dicitur pro illo homine in quo habet effectum concupiscentia, quae est fomes, non pro illo homine in quo tollitur effectus peccati per gratiam confirmationis simpliciter.
6. Ad sextum vero dicendum quod similiter intelligitur auctoritas Bernardi de illo, in quo surgunt veniales motus et ubi manet concupiscentia. Si autem non surgerent veniales, dum tamen possent surgere, adhuc diceretur manere g concupiscentia, sed non esset fomes in actu. Et de primo dicitur in libro De civitate Dei: "Subrepit aliquidin hoc loco infirmitatis etiambene confligenti sive hostibus talibus victis dominanti; unde si non facili operatione, labili locutione aut volatili cogitatione peccetur". De secundo potest dici, sicut dicit in libro De civitate Dei: "Quamdiu vitiishic imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellanturpraelio, et illa, quae victa sunt, nondum securotriumphantur otio".
ARTICULUS II.
Quid sit fomitem extingui.
Secundo quaeritur quid sit fomitem extingui, an idem sit quod non esse an ita quod aliquo modo remaneat.
1. Si idem esset quod non esse, tunc idem esset fomitem extingui quod nullatenus esse nec secundum se nec ratione concupiscentiae; sed secundum hoc non videretur differre status hominis, in quo esset extinctus fomes et status Adae primus.
2. Item, cum extingui pertineat ad illud quod habet rationem ignis, concupiscentia autem non debeat dici ignis, eo quod concupiscentia sit secundum rationem indigentiae, ignis autem secundum rationem activam, non videtur dici quod concupiscentia extinguatur.
Contra. a. Dicitur Iob 31, 12: "Ignis usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina", et loquitur ibi de concupiscentia ; ergo concupiscentia est ignis; proprietas autem ignis est ut possit extingui nisi perpetuus sit; concupiscentia carnis non est perpetua in suo actu; ergo potest extingui.
b. Item, in malis potest extingui scintilla synderesis in qua dicitur esse bonus ignis, sicut dicitur in Glossa super Ezech. 1, 10: "Hanc autem praecipitari videmus". Ergo per oppositum in bonis potest extingui ignis concupiscentiae; ergo fomes potest extingui.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod fomes extinguitur, non ut nullatenus sit, sed in ratione fomitis. Fomes enim dicitur a fovendo, in quantum fovet peccatum. Sicut enim calor naturalis est ine nobis principium conservandi naturam, ita calor concupiscentiae est principium conservandi peccatum. Unde Augustinus, in libro Quinque responsionum: "Non est iste calor bonus nec genitalis in bonis genitalibus membris, quae formavit Deus, sed malusest, auctore diabolo, peccato praecedente hunccalorem".
2. Ad secundum vero dicendum quod ibi est ratio ignis in concupiscentia, non quantum ad omnem proprietatem ignis, sed quantum ad illam, quae est quod, sicut nihil sufficit igni, ita nihil sufficit concupiscentiae. Unde Prov. 30, 15: "Tria sunt insaturabilia et quartum quod nunquam dicit sufficit: infernus et os vulvae et terra, quae non satiaturaqua, et ignis nunquam dicit sufficit". Similiter est de concupiscentia cui nihil sufficit.
Et notandum quod est accipere fomitem secundum triplicem gradum. Primo, secundum intensionem, quo modo est ante Baptismum. Secundo, quoad materialem dispositionem, cum sic se habet appetitus, cum per adiutorium potest in peccatum: et hoc modo est in baptizatis non confirmatis. Tertio vero modo materia fomitis quae remanet aliquo modo, sed extinguitur; et haec est possibilitas privata dispositione, et hoc est in ratione poenae: omnino enim concupiscentia subiecta iuit in B. Virgine ut nullatenus rebellaret nec rebellare posset gratia dominante.
ARTICULUS III.
In quo fomes extinguatur.
Et videtur quod in sola B. Virgine, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De natura et gratia. Dicit enim: "Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatisagitur, volo habere quaestionem — unumenim scimus quod eiplus gratiae collatum fuit ad vincendum omniex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit eum, quem constat nullum habere peccatum — hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos et sanctas congregare possemus et interrogareutrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? Una voce clamassent, si interrogari potuissent: "Si dixerimus quia peccatum non habemus"" etc. Ex quo accipitur quod in ipsa sola extinctus fuit fomes.
2. Item, Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum: "Sola medicinam parare nostro corpori potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae Prolisemisit". Sed vulnus peccati est fomes; ergo tunc non erat in ipsa fomes.
3. Item, Anselmus, in libro De conceptu virginali: "Decebat ut illius conceptio de Matre purissima fieret; ea autem puritate, quamaior sub Deo nequit intelligi, Virgo niteret, quam Deus Pater MatremFilio suo eligebat". Ergo non fuit in ea fomes.
4. Item, III libro Sententiarum, 2 dist., cap. Quaeritur etiam: "Mariam Spiritus Sanctus, in eam praeveniens, a peccato prorsus purgavit et a fomite peccati etiam liberavit vel fomitem ipsum evacuando, ut quibusdam placet, vel sic extenuando ut ei postmodum peccandi occasio nulla existeret". Ex quo accipitur quod peccati fomes non erat in B. Virgine.
Sed contra hoc sic obicitur: a. Ignorantia et concupiscentia sunt duae poenae consequentes originale peccatum; sed ignorantia aliquorum remansit in B. Virgine; pari ergo ratione concupiscentia remansit in ea.
b. Item, iustum fuit ut in seminaliter descendentibus ab Adam remaneret poena peccati originalis ; et licet peccatum tollatur per gratiam in Baptismo, remanet tamen ad exercitium; ergo, cum ordinet ad bonum, ipsa poena non fuit tollenda per sanctificationem in B. Virgine; ergo remansit poena concupiscentiae in ea.
b. Item, videtur quod in aliis extinguatur; dicit enim Apostolus, ad Rom. 8, 35: "Quis nos separabit a caritate Christi?" Quasi diceret inseparabilis sum. Si ergo inseparabilis fuit caritas ab eo, non potuit peccare mortaliter.
d. Item, Apostoli erant confirmati in gratia Spiritus Sancti; ergo fomes in eis extinctus erat quantum ad peccatum, cum cadere non possent. [Solutio]: 1. Ad quod dicendum, quod auctoritas Augustini, in libro De natura et gratia, loquitur de sanctis Veteris Testamenti, qui adhuc erant debitores poenae limbi, et ita non erant sine debito peccati originalis, nec erat in eis concupiscentia omnino extincta, licet in quibusdam esset subiecta.
2. Illa vero auctoritas Augustini, in libro De Baptismo parvulorum, non aufert quin in B. Virgine fuerit fomes prius, sed quod in ipsa carne Christi, quam traxit de B. Virgine, quae non fuit ab ea per concupiscentiam, quae est vulnus peccati.
3. Ad id vero quod dicit Anselmus dicendum est quod non intelligitur de puritate quam habuit Christus nec de puritate innocentiae quam habuit Adam, sed de puritate quae decuit ipsam in tali statu respectu eius quod fiendum erat ex ea. Quia ergo ignorantia respectu aliquorum non impediebat quin purissima caro Christi fieret de carne Virginis iam purgata - ignorantia enim attenditur secundum animam, non secundum carnem, concupiscentia vero ut fomes non tantum secundum animam, sed secundum carnem — ideo ex parte concupiscentiae facta fuit purgatio, ut nullatenus concupiscentia esset principium in illa generatione vel conceptione.
a—c. Ad id vero quod obicitur de Apostolo vel de confirmatis in gratia dicendum est quod extingui potest fomes multipliciter: vel quoad mortale peccatum vel quoad veniale peccatum vel quoad potentiam dispositam ad eliciendum mortale vel veniale. In aliquibus ergo potest esse extinctio quantum ad mortale peccatum, ut in Apostolis ; in aliquo potest esse extinctio ulterius quoad veniale, ut si aliquis esset qui nec venialiter nec mortaliter peccaret; in Beata vero Virgine omnimoda erat extinctio. Et sic patet gradus secundum magis et minus extinctionis.
ARTICULUS IV
Qualiter extinguatur fames.
Quarto quaeritur qualiter extinguatur fomes. Et videtur quod per gratiam. 1. Ubi enim est abundantior gratia, ibi plus est de extinctione.
2. Praeterea, gratia in Baptismo opponitur originali peccato, quod delet quantum ad culpam et quantum ad poenam; illa ergo delet concupiscentiam vel minuit, quae est sequela originalis peccati; quibus ergo datur abundantius gratia, amplior fit diminutio, et ita tandem extinctio vel in parte vel in toto.
Contra. a. Gratia opponitur malo culpae: non enim simul stare possunt; sed uni per se est unum oppositum in uno genere ; ergo gratia non opponitur malo poenae aut opponitur in alio genere quam in illo in quo opponitur malo culpae; sed hoc non invenitur; ergo gratia non opponitur malo poenae; sed concupiscentia est malum poenae; ergo non opponitur concupiscentiae, ut non possit simul esse: nam si opponeretur, nullus habens originalem concupiscentiam haberet gratiam; sed videmus aliquos habere maiorem gratiam gratum facientem quam Adam et Eva, qui non habuerunt in statu innocentiae originalem concupiscentiam ; ergo gratia non opponitur concupiscentiae illi secundum consequentiam.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod gratia opponitur concupiscentiae. Concupiscentiam autem est dupliciter considerare: vel ut disponit ad culpam vel ut est inflicta pro culpa praecedenti. Prout disponit ad culpam, sic opponitur gratia illi: minuitur enim quotidie magis et magis per gratiam, hoc modo et in B. Virgine extinguebatur omnino. Reliquo vero modo potest stare cum gratia.
2. Ad obiectum autem dicendum quod, licet concupiscentia sit sequela originalis peccati, gratia autem delet originale peccatum quoad culpam et poenam, non tamen delet quantum ad istam poenam omnino ut non sit, nisi secundum quod est dispositio ad peccatum. In Beata vero Virgine delebatur dupliciter sive extinguebatur: et quoad actum concupiscentiae, qui est in persona singulari, et quoad actum secundum quem transmittitur corruptio ad genitum.