IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 6
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 6
UTRUM CONCUPISCENTIA SIT AEQUALITER IN QUIBUS EST.
Quod videtur. 1. Peccatum enim originale aequaliter est in quibus est, sicut habetur in libro De conceptu virginali. Dicitur enim: "Peccatum originalem nec maius potest esse quam dixi nec minus, quia, cum infans iam rationalis est, humana natura non habet in illo iustitiam, quam accepit in Adam et quam semper deberethabere, neque eam excusat impotentia, quia non habet". Si ergo peccatum originale aeque est in descendentibus ab Adam seminaliter, concupiscentia autem est propria poena in praesenti originalis peccati, ergo aeque debet esse in illis in quibus est.
2. Item, concupiscentia est pronitas ad peccatum quodcumque; cum ergo non possit ultra extendi concupiscentia, erit in omnibus aequaliter.
Contra, videtur quod concupiscentia sive fomes plus sit in uno quam in altero. a. Quidam enim pronior est ad peccatum quam alter et in eo, in quo est pronior, in eo videtur maior esse fomes vel concupiscentia; ergo concupiscentia sive fomes dicitur secundum magis et minus.
b. Item, maior corruptio videtur esse in prole quam sit in parente; ergo per consequens maior concupiscentia.
Quod videtur, per hoc quod dicit Augustinus, Ad Valerium: "Concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo maxime".
III. Occasione etiam praedictorum quaeritur, si concupiscentia minuitur in aliqua persona, utrum possit finiri.
1. Unde Augustinus, in libro De lapsu mundi: "Concupiscentia, cumqua nati sumus, finiri non potest, quamdiu vivimus; quotidie minui potest, sed finiri non potest".
[Solutio]: I-II. Ad quod dicendum quod concupiscentia sive fomes potest dupliciter accipi: et uno modo aequaliter est in omnibus seminaliter descendentibus, alio vero modo secundum magis et minus. Si enim consideretur ut poena consequens originale peccatum in ipsa humanae natura, secundum hoc aequaliter est. Si autem consideretur in singulari persona quoad conditiones singularis personae, ex quibus potest trahi inclinatio ad magis concupiscendum vel minus, secundum hoc est maior concupiscentia in uno quam in alio. Ex alia vero parte si consideretur effectus gratiae, in quodam magis minuitur quam in alio, sicut dicit quaedam auctoritas: "Quotide minuitur in proficientibus et continentibus". Si vero consideretur ratione aetatis, quae est conditio personae unius, magis minuitur in senectute, aliis paribus; contingit tamen in aliquo sene plus vigere quam in aliquod iuvene, et de talibus dicit Augustinus, Ad Valerium: "Qui concupiscentiae nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plerumque iam aetate deficientibus membris eisdemque partibus corporis ad illud opus admoveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinat". Ex quo accipitur quod in aliquo sene plus viget quam in aliquo iuvene.
On this page