Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 3, C. 2

EXPLANATIO SINGULARUM DEFINITIONUM PECCATI ACTUALIS.

ARTICULUS I

De prima definitione.

Potest autem obici de illa definitione: "Peccatum est conversio" etc. Indebitum enim dicitur, quod est contrarium debito; sed veniale peccatum non est conversio ad mutabile bonum contraria debito: potest enim simul stare veniale peccatum cum virtute vel gratia; ergo non est illa definitio communis peccato actuali mortali et veniali.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod indebitum potest dici dupliciter: vel defectum a debito aliquo vel contrarium universaliter. Si primo modo, sic potest convenire veniali: qui enim venialiter peccat in locutione, illo actui deficit a rectitudine locutionis, nihilominus tamen potest habere modestiam virtutem, secundum quam potest elicere alios actus rectos.

ARTICULUS II.

De secunda definitione.

Item, obicitur quantum ad secundam definitionem: "Peccatum est, spreto incommutabili bono" etc.

1. Potest quaeri, cum idem sit peccatum et malum, utrum ex eadem ratione dicatur malum et peccatum, vel malum quantum ad aversionem sive contemptum, peccatum vero quantum ad conversionem.

Et videtur quod sic. a. Peccatum enim trahitur in species ex parte conversionis; ex illa vero parte debet accipi genus, ex qua parte species; ergo ex parte conversionis habet esse in genere.

b. Item, nullus vult malum, sed aliquis vult converti ad mutabile bonum; sed nullus vult averti a summo bono; ergo malum non est secundum suam rationem in conversione, sed in aversione.

Contra. 1. Videtur quod peccatum magis determinetur in aversione. Peccatum enim commune est originali et actuali; sed conversio non est commune utrique, aversio vero passive dicta commune est utrique; ergo peccatum consistit in aversione.

2. Praeterea, conversio ad mutabile bonum non dicit de se malum; peccatum vero dicit de se malum ; ergo peccatum magis determinatur in aversione.

3. Similiter videtur quod malum communiter se habeat ad aversionem et conversionem, per hoc quod dicitur Ierem. 2, 13: "Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae", ecce aversio, "et foderunt sibi cisternas dissipatas", ecce conversio; et utrumque est malum; ergo malum consistit in conversione.

4. Item, peccatum veniale consistit in conversione, et non in aversione sive contemptu; et peccatum veniale est malum; ergo malum consistit in conversione.

II. Praeterea, quaeritur utrum aversio a bono incommutabili et conversio ad bonum commutabile sint unus motus aut diversi.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur Ierem. 2, 13: "Duo mala fecerunt populus meus" ; sed duplex malitia non fundatur nisi super duplicem motum; ergo conversio et aversio sunt duo motus.

Contra. a. Recessus ab uno termino et accessus ad alterum terminum non dicunt duos motus: idem enim motus est quo reditur a Sancto Dionysio et itur Parisius; cum ergo contemptus sive aversio sit recessus a Deo, conversio vero sit accessus ipsius voluntatis ad creaturam, erunt conversio et aversio idem motus, cum sic referuntur ad duos terminos.

b. Praeterea, uno et eodem actu, scilicet actu mortalis peccati, fit aversio ab incommutabili bono et conversio ad commutabile bonum ; ergo sunt unus motus.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod, licet peccatum et malum respiciant utrumque, tamen peccatum actuale respicit plus a parte conversionis indebitae, malum vero plus ex parte aversionis.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum quod, licet peccato actuali et originali sit commune aversio, non propter hoc peccatum actuale, in quantum actuale, consistit plus in aversione, sed in quantum est mortale; hic autem loquimur de peccato actuali in quantum actuale. Praeterea, sicut peccatum originale duo dicitur habere in se, scilicet carentiam et concupiscentiam, ita peccatum actuale mortale aversionem et conversionem.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet conversio communiter dicta non dicat de se malum, conversio tamen, prout est in ratione peccati, dicit conversionem indebitam, et sic est malum et peccatum.

II. Ad id vero quo quaeritur utrum conversio et aversio sint idem motus vel idem malum, dicendum est quod, cum dicitur Ierem. 2, 13: "Duo mala" etc., intelligendum est sic ut delictum et commissum sint duo mala. Quidam enim potest derelinquere Deum et non converti ad idola, et est unum peccatum et unum malum ; quidam vero convertuntur ad idola, et ita addunt malo malum. Si vero unico actu utrumque fieret, non dicerentur duo mala ratione duorum subiacentium, sed duplex malum comparatione diversorum terminorum: et hoc modo est in peccato actuali mortali. Unde unicus est motus, sed ille motus ex comparatione ad diversos terminos diversam recipit denominationem, ut dicatur recessus et accessus.

ARTICULUS III.

De tertia definitione.

Circa tertiam definitionem sic obicitur: Videtur quod non convenienter sit assignata. 1. Idem enim videtur designari per praevaricationem legis et per inobedientiam mandatorum: quicumque enim praevaricatur contra legem, inobediens est respectu mandatorum et e converso.

2. Item, dicit Augustinus, Super Leviticum: "Quaedam sunt prohibita, quia mala; quaedam vero mala, quia prohibita". Fiat ergo sermo de malo ante prohibitionem: in tali non est praevaricatio legis nec inobedientia mandatorum; et in perpetratione illius fit peccatum; ergo non est universalis definitio peccati: "Peccatum est praevaricatio" etc.

3. Item, potest sic argui: Contrarium non convertitur cum contrario; ergo propositum non convertitur cum proposito; sed obedientia non convertitur cum virtute; ergo inobedientia non convertitur cum peccato.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod illa duo posita in definitione peccati secundum Ambrosium, sic distinguuntur quemadmodum distinguuntur lex et mandatum. Cum enim praecipitur, tunc est mandatum; cum autem statuitur, tunc est lex; aliud autem est iuberi et statui, ideo differunt praevaricatio legis et inobedientia mandatorum. — Vel aliter, ut lex dicatur in declinatione a malo, secundum quod lex dicitur in declinandis malis sancta praeceptio, mandatum vero pertineat ad illam partem iustitiae quae est in faciendo bonum, et sic distinguantur praevaricatio et inobedientia, prout ad ista referuntur.

2. Ad secundum dicendum quod illud quod dicit Augustinus, intelligitur de expresse prohibitis. Quaedam enim, quia expresse sunt prohibita, mala sunt, quae secundum se essent indifferentia; alia vero, quia sunt mala, sunt expresse prohibita. Hic autem, secundum quod accipitur haec definitio, intelligitur lex communiter ad legem naturae et ad legem scriptam: utraque enim est lex divina, et hoc modo nullum est peccatum quod non in aliqua lege prohibeatur. 3. Ad tertium dicendum quod, licet obedientiae non convertatur cum virtute, inobedientia tamen potest esse concomitans omne peccatum. Sed inobedientia accipitur dupliciter: uno modo, cum aliquis non facit quod praecipitur, vel facit quod prohibetur, et hoc modo concomitatur peccatum. Alio vero modo accipitur inobedientia, cum non facit id quod praecipitur, respiciendo ad praeceptum, vel cum facit id quod prohibetur, respiciendo ad prohibitionem.

ARTICULUS IV.

De quarta definitione.

Circa quartam definitionem sic obicitur: 1. Sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, "libido est radix omnium malorum et causa" ; libido autem est amor indebitus; ergo omne peccatum est in appetitu; superfluum ergo fuit ponere alterum membrum, quod consistit in fuga.

2. Item, fugere quae Christus sustinuit, est timoris; appetere quae Christus contempsit, est cupiditatis; sed non omne peccatum est cupiditas vel timor, sicut fornicatio quae dividitur contra cupiditatem; ergo non est haec definitio universaliter conveniens omni peccato.

Contra. a. Fuga dicitur esse tristium, appetitus delectabilium; delectabile autem et triste circumeunt motum in voluntatibus; ergo omnis voluntas est in appetitu vel fuga; peccatum autem est voluntas vel non sine voluntate; ergo omne peccatum comprehendetur sub aliquo istorum membrorum: appetere quae Christus contempsit vel fugere quae sustinuit. — Quod est concedendum.

[Ad obiecta]: 1. Dicendum est ergo ad primo obiectum quod, licet omne peccatum reducatur ad libidinem tamquam ad radicem et causam, libido autem principaliter sit in amore indebito sive in appetitu indebito, nihilominus quoddam peccatum est ex amore male accendente, quodclam ex timore male humiliante, et secundum hoc accipitur haec definitio: libido enim accipitur communiter, ubi vult quod non est volendum vel ubi respuit quod volendum est.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet non omne peccatum sit cupiditas aut timor, secundum quod proprie accipiuntur, tamen, secundum quod cupiditas et timor large accipiuntur, omne peccatum ex iis oritur causis.

ARTICULUS V

De quinta definitione.

Circa quintam definitionem sic obicitur: 1. Dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Nullum peccatum est, quod non concupiscendo committitur". Ergo omne peccatum est concupitum; ergo alia duo superfluunt, scilicet "dictum vel factum".

2. Item, non existente dicto vel iacto vel concupito, remanet peccatum in anima; actus enim transit et macula remanet; ergo non omne peccatum est "dictum" etc.

3. Item, quaeritur si conveniat peccato veniali. Et videtur, per hoc quod dicitur ad Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces", et loquitur ibi de concupiscentia veniali; concupiscentia ergo venialis cadit sub prohibitione legis; ergo peccatum veniale est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei; ergo haec definitio convenit veniali peccato.

4. Item, ad idem: Ex Lege percipitur et cognoscitur quod concupiscere non debemus et quod primus motus malus est; sed quod percipitur ex Lege, cadit aut sub ratione mandatorum aut promissionum aut prohibitionum aut comminationum ; sed concupiscentia non cadit sub mandatis, quoniam mandata sunt de bono faciendo; nec sub promissis, quia promissa sunt de bono futuro habendo; nec sub comminationibus, quoniam comminationes sunt de malo poenae vitando; ergo sub prohibitionibus Legis cadit peccatum veniale; ergo est contra legem Dei.

5. Ad idem: Eadem est ratio circuli maioris et minoris; ergo similiter eadem erit ratio iustitiae maioris et minoris ; sed veniale peccatum fit contra minorem iustitiam, quoniam peccans venialiter non reddit Deo honorem debitum, licet ipsum non dehonoret; peccatum autem mortale fit contra maiorem iustitiam, quia peccans mortaliter, in quantum huiusmodi, Deum dehonorat. Si ergo eadem sit ratio maioris iustitiae et minoris, erit peccatum veniale contra Dei iustitiam sicut et mortale; sed omne quod fit contra Dei iustitiam, fit contra legem Dei; ergo peccacatum veniale fit contra legem Dei.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod haec definitio convenit tantum actuali mortali peccato.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod, licet omne peccatum concupiscendo committatur tamquam ex prima radice, nihilominus tamen dividendo peccatum per materiam circa quam erit quoddam peccatum dictum, quoddam tactum, quoddam concupitum.

2. Ad secundum vero dicendum quod peccatum definitur hic prout est actus. Actus enim aliquo istorum modorum perpetratur: peccatum enim aut est cordis aut oris aut operis. Peccatum autem, prout est macula sive habitus in anima — secundum quod dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Peccatum est mala qualitas mentis" — sic remanet transeunte actu; et hoc modo non definitur hic nisi intelligatur sic: peccatum actuale mortale aut fit mediante dicto aut facto, et ita de aliis.

3. Ad tertium dicendum quod esse contra legem Dei proprie dicitur de actuali mortali: illud enim est quod secundum se prohibetur; veniale autem non prohibetur secundum se, sed ne ducat ad mortale per contemptum. Unde cum dicitur: "Non concupisces", sensus est: concupiscentiam non deduces ad consensum rationis. Quaedam ergo sunt directe contra legem Dei, quae sunt simpliciter prohibita; quaedam vero indirecte, et haec non sunt simpliciter prohibita, sicut est concupiscentia venialis, de qua dicitur Eccli. 18, 30-31: "Post concupiscentias tuas non eas et a voluntatetua avertere; si enim praestesconcupiscentias animae tuae, in gaudium facient te inimicis tuis".

4. Ad quartum vero dicendum quod quidquid praecipitur ex lege, directe cadit sub aliquo istorum quatuor; primus vero motus concupiscentiae implicite cadit in iis quae sunt legis, et ideo non oportet quod sit mandatum aut promissum aut prohibitio aut comminatio, sed quod ad aliquod istorum ordinetur.

5. Ad quintum dicendum quod, licet actu venialis secundum se non sit ordinatus ad Deum, non tamen peccans venialiter iustitia privatur sicut peccans mortaliter. Et hoc est, quia actus venialis peccati non deformat subiectum sive personam, licet deformet actum; et ideo non dicitur esse contra legem Dei. Et si obiciatur quod peccatum veniale ponit aliquem defectum in subiecto mediante actu, hoc non est quod ponat defectum summi boni, sed alicuius boni inferioris. — Ad id vero quod obicitur quod eadem est ratio maioris iustitiae et minoris, dicendum quod hoc verum est, cum ex eadem parte accipitur iustitia; peccatum autem veniale non ponit detectum in persona respectu rectitudinis, quae est a Deo, nisi quoad illum actum, sed non simpliciter, sed ponit defectum rectitudinis vel quoad bonum interius vel quoad bonum exterius in parte, non in toto.

ARTICULUS VI.

De sexta definitione.

Circa sextam definitionem sic quaeritur: Dicitur enim quod "peccatum est affectio voluntaria mala" ; potest ergo obici de eo quod dicitur "peccatum est affectio".

Videtur enim quod peccatum sit non-res, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Peccatum dicimus non esse substantiam" sicut "abstinere a cibo non est substantia", et sicut dicitur quod claudicatio est non-res; sed affectio est res; ergo peccatum non est affectio.

2. Item, Augustinus, in libro De natura et gratia: "Peccatum est actus perperam facti". Sed actus dividitur contra affectionem; ergo peccatum non est affectio.

3. Item, habitus et affectio dividuntur ex opposito; peccatum autem in anima est habitus malus; ergo peccatum non est affectio.

4. Praeterea, adduntur duae differentiae, scilicet quod est voluntaria et quod est mala: potest quaeri a quibus oppositis separant illae differentiae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum est affectio.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur quod peccatum est non-res, intelligitur ratione defectus, qui adiungitur affectioni, et ratione illius comparatur claudicationi et aliis defectibus.

2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod peccatum dicitur esse actus non repugnat ei quod peccatum dicitur esse affectio: actus enim large sumitur pro actu interiori vel exteriori, et sicut actus dividitur contra substantiam, ita affectio contra naturam. Unde Augustinus, in libro De libera arbitrio: "Non peccatum vel supplicium peccati naturae quaedam sunt, sed affectiones naturarum". Peccatum autem est "turpis affectio voluntaria, cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam ubitalem esse non turpe sit et decori universitatis congruat, ut peccati dedecus emundet poena peccati".

3. Ad tertium dicendum quod affectio aliquando sumitur pro passione in genere qualitatis, aliquando vero communiter sumitur pro eo quod est in vi affectiva. Affectio autem, prout dicitur esse in genere qualitatis, dividitur contra dispositionem et habitum; prout autem dicitur illud quod est in vi affectiva per modum dispositionis vel habitus, secundum hoc non dividitur contra habitum, et sic est peccatum affectio.

4. Ad ultimum dicendum quod duae ponuntur differentiae super genus affectionis sive super affectionem tamquam materiam in qua, quarum una, scilicet haec differentia voluntaria, segregat ab affectione poenali, haec autem differentia mala segregat ab affectione voluntaria bona, quae est in actu virtutis.

ARTICULUS VII

De septima definitione.

Circa septimam definitionem, quae est: "Peccatum est actus incidens ex defectu boni", potest obici 1. ratione eius quod dicitur quod peccatum dicitur "actus incidens". Cum enim ille qui peccat intendat illum actum, non videtur esse incidens: incidens enim dicitur casuale vel fortuitum, quod non est a voluntate vel natura.

2. Item, cum dicitur "ex defectu boni", potest quaeri quid sit illud bonum. Videtur enim quod sit illud bonum quod opponitur peccato: peccatum enim est privatio boni; sed secundum hoc potest dici ipse defectus boni, et non proprie actus incidens ex defectu boni.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod peccatum dicitur "actus incidens", non quia casualiter incidat, sed quia non ex necessitate, sed contingenter provenit ex voluntate: in voluntate enim est peccare vel non peccare.

2. Ad secundum vero dicendum quod defectus boni dicitur dupliciter: vel ut notet causam ipsius actus contingentis ex voluntate — voluntas enim aliquando ex infirmitate, aliquando ex ignorantia, aliquando ex certa malitia peccat — vel potest defectus boni dicere privationem quamdam boni, quod est virtus, et secundum hoc haec praepositio ex non notat causam materialem, sed causam formalem, ut sit sensus: peccatum est actus deformatus.

ARTICULUS VIII.

De octava definitione.

Ultimo quaeritur de illa definitione. "Peccatum est carentia debitae iustitiae" etc.

I. 1. Potest enim quaeri quid dicatur ibi iustitia. Sicut enim peccatum est carentia iustitiae, ita est carentia alterius virtutis; et ita videtur quod non universaliter definiatur.

2. Praeterea, quaeritur utrum conveniat veniali peccato. Qui enim venialiter peccat, potest adhuc manere iustus ; ergo peccatum, prout est commune mortali et veniali, non est carentia debitae iustitiae.

3. Praeterea, quod additur "ex proprio arbitrio procedens" non facit differentiam respectu alicuius; omne enim peccatum ex libero arbitrio procedit.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod iustitia non accipitur ibi proprie pro una virtute, sed communiter pro rectitudine voluntatis, quae attenditur secundum quamcumque virtutem.

2. Ad secundum vero dicendum quod peccatum veniale non privat personam a iustitia universaliter, sed a rectitudine secundum illum actum; unde est proprie definitio peccati actualis mortalis.

3. Ad tertium dicendum quod hoc quod dicitur "ex proprio arbitrio procedens" distinguit actuale mortale a mortali originali. Originale enim, etsi sit ex libero arbitrio proprio ipsorum parentum, non tamene est ex proprio arbitrio parvulorum, qui contrahunt originale peccatum ex primis parentibus.

II. Occasione praedictorum quaeritur: Cum peccatum actuale pluribus modis nominetur, quo modo differant rationes inter se? Dicitur enim peccatum macula, vitium, crimen, culpa, scelus, nefas.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod macula dicit deformitatem partis superioris vel inferioris animae, et ita ponit defectum gratiae; vitium vero ponit defectum boni naturae; peccatum vero dicit conversionem ad apparens bonum, quod non est bonum; crimen vero et culpa respiciunt ad exterius: crimen enim est peccatum accusatione dignum, culpa vero est poenae obligatorium ; scelus vero et nefas aggravationem dicunt super peccatum, ut scelus dicatur quod specialiter est in iniuriam Dei, cum maxime scilicet Deus offenditur, nefas vero, cum maxime illicitum est personae: fas enim idem est quod licitum. Scelus ergo respicit Deum, quem offendit, nefas vero personam, quae maxime delinquit.

III. Adhuc etiam quaeritur de hoc quod omne peccatum dicitur esse mendacium, a. sicut habetur super illud Psalmi: "Quia delectasti me, Domine, in factura tua", Glossa: "Omne peccatum mendacium est, quia contra legem et veritatem est".

b. Praeterea, dicit Augustinus, in libro Contra Manichaeum: "Peccare quid aliud est nisi in veritatis praeceptis errare?" Ergo peccatum est error.

Contra. 1. Mendacium et error sunt in ratione, peccatum autem in voluntate; ergo pectum non est error vel mendacium.

2. Praeterea, mendacium est species peccati; ergo non convertitur.

3. Item, error est poena peccati, sicut dicit Augustinus: "Error non est natura hominis instituti, sed poena damnati". Ergo peccatum non est error: poena enim distinguitur a culpa.

[Solutio]: a. Ad quod dicendum quod mendacium accipitur dupliciter: uno modo prout definit Augustinus: "Mendacium estfalsa vocis prolatio cum intentione fallendi", et sic est species peccati; alio modo mendacium dicitur defectus a summa veritate, et hoc modo peccatum dicitur mendacium: omnis enim peccans a summa veritate deficit sicut deficit a summa bonitate.

b. Ad aliud dicendum quod peccatum dicitur error, non formaliter, sed per quamdam concomitantiam: peccatum enim in voluntate concomitatur error in ratione. Unde Prov. 14, 22: "Errant omnes qui operantur malum".

1-3. Ad obiecta autem dicendum quod illa ratio qua dicitur quod mendacium et error sunt in ratione, non arguit nisi quod peccatum non est mendacium vel error formaliter, sed non negat quin haec concomitentur peccatum. Dicendum etiam est quod, licet error sit poena, nihilominus alio modo dicitur dispositio ad culpam, et illo modo accipitur in praedicta ratione, et accipitur ut dispositio coniuncta culpae. Aliter enim accipitur error, cum dicitur quod Adam erravit credendo esse veniale quod erat mortale gravissimum, et cum dicitur quod error est poena sequens ex originali peccato. Cum autem dicitur peccatum est errare in praeceptis veritatis, accipitur error qui est in ratione, cum peccatum est in voluntate.

PrevBack to TopNext