Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 3, C. 3

DE DIVISIONIBUS PECCATI ACTUALIS IN GENERE.

Secundo quaeritur de divisionibus actualis peccati. Ponuntur autem plures divisiones, quarum una est: peccatum aliud est mortale, aliud veniale. Item, peccatum aliud cordis, aliud oris, aliud operis. Item, peccatum aliud superbia, aliud invidia etc. Item, peccatum aliud ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex industria sive certa malitia. Item, peccatum aliud ex timore male humiliante, aliud ex amore male accendente. Item, peccatum aliud ex "concupiscentia carnis" vel "oculorum" vel "superbia vitae". Item, aliud in Deum, aliud in proximum, aliud in se ipsum. Item, peccatum aliud delictum, aliud commissum.

Cum ergo sint octo divisiones, attendendum est qualiter inter se distinguuntur.

Distinguuntur autem sic divisiones, ut quaedam accipiantur penes materiam, quaedam penes formam, quaedam penes affectiones respicientes finem secundum quod est principium motus, quaedam vero secundum conditiones ex parte eius in quem peccatur, quaedam vero ex parte efficientis.

Ex parte materiae accipiuntur tres divisiones. Est enim materia circa quam, et penes illam accipitur duplex divisio. Una, quae communis est et veniali et mortali, cum dicitur: peccatum cordis, oris, operis vel cogitationis, locutionis et operationis. Alia est propria mortalis peccati, cum dicitur: delictum et commissum; delictum enim est circa non facere quod tenetur facere, commissum vero circa facere quod tenetur non facere; et haec divisio est respectu eius quod praecipitur. Alia vero divisio est penes materiam ex qua, cum dicitur: peccatum aliud ex infirmitate etc.

Divisio vero secundum speciem attenditur dupliciter: vel secundum speciem formalem, cum dicitur mortale, veniale; haec enim differentia est secundum reatus; vel secundum speciem materialem, cum dicitur: aliud superbia etc.; divisio enim haec attenditur secundum actus virium.

Divisio vero, quae attenditur respectu finis, est cum dicitur: aliud est ex concupiscentia oculorum etc.; attenditur enim secundum divisionem concupiscibilium, sicut dicit Augustinus Omnis enim peccans aut convertitur ad exterius bonum aut ad interius aut ad inferius ; huiusmodi autem bona apparentia finis dicuntur peccati.

Ex parte vero efficientis sumitur illa divisio: peccatum aliud ex timore male humiliante etc.; timor enim et amor sunt dispositiones efficientis causae, secundum quas producitur peccatum.

Penes vero illum in quem peccatur, sumitur illa divisio: peccatum aliud in Deum etc.

Comparantur autem hae divisiones respectu definitionum supra dictarum. Divisio enim haec aliud cordis etc. sive cogitationis etc. accipitur penes illam definitionem: "Peccatum est dictum vel factum" etc. Divisio autem illa: aliud delictum etc. iuxta illam definitionem: "Peccatum est praevaricatio legis divinae" etc. Divisio autem illa peccatum aliud ex infirmitate etc. accipitur iuxta illam definitionem: "Peccatum est actus incidens ex defectu boni" etc. Divisio autem illa: peccatum aliud mortale, aliud veniaLe, accipitur iuxta illam definitionem: "Peccatum est conversio indebita ad mutabile bonum", vel potius iuxta illam quae ponitur: "Peccatum est meritum poenae". Nam secundum quod est conversio indebita ad mutabile bonum, potest esse dupliciter: aut sub Deo, et sic est veniale; aut praeferendo Deo sive contra Deum, et sic est mortale. In quantum autem mortale dicit reatum poenae aeternae, veniale vero reatum poenae non aeternae, quantum est de se, secundum hoc convenit ipsam accipi iuxta istam: "Peccatum est meritum poenae", quae non supra posita est, eo quod non invenitur a Sanctis, sed est magistralis. Illa vero divisio peccatum aliud superbia etc. accipitur iuxta illam definitionem: "Peccatum est affectio voluntaria mala" etc.; affectio enim dividitur secundum vires quae afficiuntur vel secundum ea a quibus afficiuntur. Illa vero divisio peccatum aliud est ex concupiscentia oculorum etc. accipitur secundum illam definitionem: "Peccatum est spreto incommutabili bono" etc. Sic enim dividit Augustinus, in libro De libero arbitrio, prius posita definitione. Unde coarctat concupiscentiam oculorum et aliae ad concupiscentiam illam qua avertitur animus ab incommutabili bono; posset tamen communius accipi. Illa vero divisio peccatum aliud est ex timore male humiliante etc. sumitur iuxta illam definitionem: "Peccatum est appetere quae Christus contempsit" etc. Illa vero divisio peccatum aliud in Deum etc. sumitur iuxta illam: "Peccatum est carentia debitae iustitiae ex voluntate propria producta" ; iustitia enim dicit ordinem ad Deum et ad proximum et ad se ipsum, qua caret qui iniuriatur Deo vel proximo vel sibi ipsi.

PrevBack to TopNext