IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Praeambulum
Iis visis, consequenter procedendum est ad primam divisionem peccati actualis, quae est: peccatum actuale aliud est veniale, aliud mortale. Primo dicendum est de veniali: illud enim est minoris culpae; a minoribus autem procedamus usque ad maiora. Nam post originale peccatum in parvulis surgunt ex natura corrupta prius venialia et postea mortalia. Circa vero veniale primo considerandum est in genere ; deinde, dicendum est de ipso in specie. Circa vero considerationem eius in genere haec sunt quaerenda: Primo, quid sit veniale; secundo, de differentia eius et convenientia ad mortale ; tertio, an veniale possit fieri mortale; quarto, utrum aliqua proportio sit venialis ad mortale; quinto, quaeritur de radice venialis peccati; sexto, in quo sit veniale peccatum; septimo, utrum aliquis sit sine veniali peccato vel non; octavo, cui opponatur veniale peccatum; nono, quid debeatur veniali peccato, utrum tantum poena temporalis aut etiam aeterna; decimo, utrum aliqua venialia remaneant post mortem in ipsis iustis ratione culpae.
On this page