Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 1

QUID SIT PECCATUM VENIALE.

ARTICULUS I

Utrum peccatum veniale sit macula.

Quod autem veniale peccatum sit macula, videtur, 1. per hoc quod dicit Gregorius, distinguens inter crimen et culpam: "Culpa polluit, crimen extinguit". Sed veniale peccatum est culpa; ergo polluit; quod autem polluit, est macula; ergo veniale peccatum est macula. — Contra. Si macula est, deformat illud in quo est; sed in libero arbitrio est ; ergo deformat liberum arbitrium; sed liberum arbitrium est conditum ad imaginem Dei; ergo veniale deformat imaginem Dei ; ergo tollit gratiam: manente enim gratia gratum faciente reformatur imago Dei.

2. Ad hoc diceret aliquis quod duplex est conversio liberi arbitrii, una ad Deum, qui est bonum supremum, altera ad inferius, ut ad carnem, quae regi debet ab anima; a parte vero superiori est liberum arbitrium ad imaginem Dei, a parte vero inferiori non dicitur esse ad imaginem Dei ; ex illa vero parte inest ei veniale peccatum; unde veniale peccatum non deformat liberum arbitrium secundum quod est ad imaginem Dei. — Contra: Obicitur per auctoritatem Augustini, in libro De Trinitate, dicentis: "Cum ratioad interiora sive superiora percipienda, quae non privatim, sed communiter ab omnibus, quitalia diligunt, sine ulla angustia vel invidia casto possidentur amplexu, vel sibi vel aliis consulit; et si fallitur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter gerit et modum agendi non tenet quem debebat, humana est tentatio". Sed humana tentatio est veniale peccatum; ergo in superiori parte liberi arbitrii erit veniale peccatum. — Item, aliquis per surreptionem cogitat inordinate de corpore Christi; sed constat quod illa cogitatio est de supernis; consideratio autem de supernis spectat ad superiorem partem liberi arbitrii, scilicet ad superiorem partem rationis; ergo veniale peccatum potest esse in superiori parte liberi arbitrii.

[Solutio]: 1. Ad quod responderi potest quod macula potest accipi vel communiter vel proprie, secundum quod deformatur imago Dei. Si accipiatur communiter, secundum hoc potest dici macula veniale peccatum: minuitur enim rectitudo eius quoad aliquem actum. Si vero accipiatur proprie, secundum quod deformatur imago divina, sic non dicitur macula veniale peccatum. Et potest poni tale exemplum: aliquando enim in tantum denigratur aliqua imago depicta ut videri non possit, aliquando vero ita obscuratur ut plene non possit discerni. Et ideo ponit B. Gregorius talem differentiam inter veniale et mortale quod veniale obscurat, mortale obtenebrat.

2. Ad illud vero quod obicitur quod veniale sit in superiori parte rationis vel liberi arbitrii, dicendum quod, etsi sit ibi, tamen hoc est in comparatione ad interiora, ex qua parte veniunt phantasticae cogitationes, non ex parte Dei, qui ipsam animam illuminat ad recte cogitandum.

ARTICULUS II

Utrum peccatum veniale sit malum voluntarium.

Quaeritur utrum peccatum veniale sit malum voluntarium.

Quod videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Peccatum adeo voluntarium est quod, si non sitvoluntarium, non est peccatum". Sed veniale est peccatum; ergo est voluntarium.

b. Item, peccatum est eorum quae sunt in nobis; sed ea, quae sunt in nobis, voluntaria sunt: "voluntarium enim est cuius principium est in ipso" ; ergo peccatum veniale est voluntarium.

c. Item, voluntate libera differimus a brutis; sed peccatum est in illo solum in quo differimus a brutis; ergo peccatum est in libera voluntate.

Contra. 1. Super illud Prov. 24, 16: "Septiescadit iustus", Glossa: "Per ignorantiam vel oblivionem vel per surreptionem vel per necessitatem vel per fragilitatem carnis singulis diebus vel inviti vel volentes frequenter peccamus". Sed illud, quo peccat homo invitus, est involuntarium; ergo, cum hoc non sit ibi dictum nisi de veniali, erit aliquod veniale involuntarium.

2. Item, ad Rom. 7, 15: "Quod nolo, hoc ago", et intelligitur de veniali; ergo actus peccati venialis non est malum voluntarium.

3. Item, Augustinus, in libro Retractationum: "Ille, qui concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quid nolens". Sed concupiscendo peccatur, sicut dicitur in Glossa ad Rom. 7, 7 ; hoc autem concupiscere non est nisi veniale peccatum; ergo aliquod veniale peccatum est malum non voluntarium.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod omne veniale peccatum dicitur voluntarium vel voluntate movente ad hoc vel voluntate permittente sive non cohibente. Potest etiam dici voluntarium malum, quia procedit ab appetitiva, quam debet regere ratio.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum dicendum quod invitus dicitur aliquis peccare multipliciter: vel quia nullo modo fit a voluntate, remota vel propinqua, eliciente vel permittente sive non cohibente, et secundum hoc nullus dicitur invitus peccare. Alio modo dicitum invitus peccare, quia non est ex toto in voluntate, et sic potest aliquis invitus peccare.

2. Ad secundum dicendum quod illud ad Rom. 7, 15 intelligi potest sic quod actus ille dicitur involuntarius, quia est contra rationem, quae concupiscit adversus carnem, scilicet contra rationem rectam; unde per hoc vult ostendere contrarietatem motuum inter legem mentis et legem carnis et rationem et sensualitatem.

3. Ad tertium dicendum secundum eumdem modum. Illud enim quod dicit Augustinus, in libro Retractationum, est ad expositionem verbi praecedentis. — Si vero obiciatur quod nullus vult malum, unde dicit Dionysius in libro De divinis nominibus: "Malum est praeter rationem, voluntatem et causam", dicendum est quod hoc intelligitur ratione deformitatis, quam nullus vult, licet velit ipsam delectationem, ad quam consequitur.

ARTICULUS III

Quare dicatur veniale.

Deinde quaeritur quare dicatur veniale.

1. Cum enim nullum malum sit impunitum, nullum malum est venia dignum; ergo peccatum non recte dicitur veniale, ut sumatur differentia peccati essentialis.

2. Praeterea, differentiae condividentes debent accipi secundum consimilem modum; sed mortale peccatum dicitur cui debetur mors aeterna; ergo differentia condividens debet respicere aliquam poenam contra reatum poenae aeternae; sed veniale sub hoc nomine dicit relaxationem a poena; ergo non recte dividitur veniale contra mortale. Nec accipitur hic veniale, sicut peccatum mortale dicitur veniale per poenitentiam: sic enim non differret essentialiter veniale a mortali.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod veniale sub hoc nomine non dicit propriam differentiam dividentem contra mortale, sed circumloquitur propriam differentiam. Quia enim illud peccatum, quod disponitur ex aliqua conditione ad relaxationem, licet de se non sit terminabile, tamen ex aliqua conditione terminatur, nisi adiungatur ei mortale, per quod fiat impoenitentia finalis; veniale ergo dicitur cui per se debetur poena terminabilis, et in hac ratione dividit contra mortale. Debitum enim poenae interminabilis et poenae terminabilis, quantum est de se, in unam coincidunt divisionem; et sicut mortale potest fieri venia dignum per poenitentiam, ita ex opposito veniale fit dignum poena interminabili per impoenitentiam finalem. Ponit autem Augustinus talem rationem venialis: "Veniale est quod hominem usque ad reatum perpetuae mortis non gravat, sed et poenam meretur, etsi facile indulgetur".

PrevBack to TopNext