IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 2
DE DIFFERENTIA ET CONVENIENTIA VENIALIS AD MORTALE.
Videtur enim quod sit mortale illud quod dicitur veniale. 1. Dicit enim Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Hoctotum et solum hominis malum estfrui utendis et uti fruendis". Peccare ergo venialiter, cum sit malum, erit vel frui utendis vel uti fruendis; sed non est uti fruendis, cum hoc semper sit mortale; ergo est frui utendis; sed "frui est amore inhaerere alicui rei propter sedipsam" ; hoc autem est mortale; ergo veniale est mortale.
2. Item, peccatum actuale est in conversione ad mutabile bonum; sed, cum duo sint termini, bonum incommutabile et bonum commutabile, quanto aliquis appropinquat plus ad unum, tanto plus recedit ab altero; ergo quanto plus convertitur ad mutabile bonum, tanto magis avertitur ab incommutabili bono; ergo per peccatum veniale fit aversio ab incommutabili bono ; sed quando fit aversio, est peccatum mortale; ergo peccatum veniale est mortale.
3. Item, si differt veniale et mortale, aut differt ratione principii aut ratione finis aut ratione modi. Ratione principii non videtur: nam idem principium est utrobique, scilicet mala voluntas; ratione finis non videtur: nam finis utriusque est delectatio in creatura; nec ratione modi: utrobique enim est indebita conversio ad mutabile bonum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum veniale est libido sive voluptas in creatura citra Deum, mortale vero est libido sive voluptas in creatura supra Deum vel aeque Deo. Potest enim creatura bene diligi et male; bene, cum propter Deum, eo modoque debet: virtus enim "est ordo amoris". Si vero creatura diligitur non propter Deum omnino, aut hoc est propter utilitatem sibi necessariam, et sic potest dici dilectio naturalis, et haec etiam ordinatur ad Deum, licet homo non referat. Si autem ibi quaeritur voluptas, prout definit Augustinus, in libro Quinque responsionum, tunc est altero duorum praedictorum modorum. Et sic patet differentia venialis a mortali. Cum autem valde vicina sint in eodem genere materiae, difficile est dicere usque ad quid extenditur veniale peccatum et quando incipit esse mortale.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod illud dictum Augustini intelligitur sic: "totum malum", id est perfectum malum, quod scilicet est mortale.
2. Ad secundum vero dicendum quod definitio illa, in qua ponitur aversio ab incommutabili bono, propria est mortali peccato, sicut dictum est. Nec sequitur quanto convertitur aliquis ad commutabile bonum, tanto avertitur ab incommutabili, sed haec habet quamdam proportionem in mortali peccato.
3. Ad tertium dicendum quod differentia venialis et mortalis non est penes principium, neque penes finem, sed penes modum ipsius actus specialem. — Ad id autem quod obicitur in contrarium, scilicet quod utrobique est conversio indebita, dicendum quod tangitur modus generalis, sed modi speciales sunt conversio citra Deum indebita et supra Deum vel aeque.
On this page