IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 10
UTRUM POENA INFLIGATUR A DEO PRO PRIMIS MOTIBUS.
Decimo quaeritur utrum poena infligatur a Deo
primis motibus.
Quod videtur. 1. Nullum enim peccatum est
primus motus est peccatum; ergo non
est impunitus.
Contra. a. Hieronymus, Super Ezechiel: "Deus primoset secundosstimulos cogitationum,
quos Graeci προπαθείαςvocant, et sine
quibusnullus hominum esse potest, non punit".
Sed ii sunt primi motus; ergo Deus non
unit pro primis motibus.
b. Item, quando Cham peccavi t videns nuditatem
patris, non ipse, sed filius eius recepit
sententiam maledicti ; sed per Cham significatur
primus motus, per Chanaan delectatio in inferiori
parte rationis ; ergo Deus non punit primos
motus, sed delectationes sequentes ex illis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod primus
motus est peccatum et punitur temporaliter, sed
non aeternaliter, quantum est de se; et ideo dicitur
quod Deus non punit. Ipsi etiam primi motus in
se sunt poenae, secundum quod dicit Augustinus quod omnis motus inordinatus est poena.