IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 9
AN PRIMI MOTUS SINT AEQUALES IN EADEM PERSONA VEL IN DIVERSIS.
Nono quaeritur an primi motus sint aequales
in eadem persona vel in diversis.
Et videtur quod non sint aequales. a. Quidam
enim sunt proniores ad incontinentiam
quam alii, et ita ad primos motus; ergo primi
motus incontinentiae non sunt aequales in
illis. Similiter potest dici de primis motibus
gulae.
Contra. 1. Originale peccatum aequale est in
diversis ; ergo et ipsa poena originalis peccati,
scilicet fomes; ergo et ipse motus, qui procedit
a radice huiusmodi; sed ille motus est primus
motus; ergo primi motus su n t aequales.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod primi motus
sunt aequales quantum est de radice; sed
non sunt aequales quantum est ex parte subiecti,
in quo est radix. Unde maior pronitas dicitur
duobus modis: vel ratione ipsius fomitis
vel ratione dispositionis in subiecto.