IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 1
Circa primum sic: Duplex est delectatio: una, qua delectamur in Deo, de hac nihil ad praesens; et est delectatio in creatura, de qua quaeritur an sit peccatum.
Quod sic, probatur. Nam dicimus in confessione: Peccavi cogitatione, delectatione etc.; ergo delectatio est peccatum.
Respondeo: Est delectatio naturalis et est delectatio voluntaria et est delectatio vitiosa. Delectatio naturalis nec est laudabilis nec vituperabilis, sicut cum delectatur unaquaeque vis animae in suo obiecto, ut ratio in cognitione veri, visus in coloribus, maxime mediis, auditus in sonis mediocribus, et sic de aliis. Voluntaria duplex: in rem licitam vel illicitam. Si in rem licitam, aut igitur est ordinata, ut scilicet velit delectari in quo debet et quantum debet et prout debet ; aut inordinata, quia est vel in eo quod non debet vel ultra quam debet et non ut debet. Primo modo peccatum non est, sed secundo modo. Si in rem illicitam, peccatum est, et haec est vitiosa et ex vitio fomite movente. Et distinguendum: nam aut delectatio talis appellatur illecebra, ex qua surgit motus, aut motus ipse. Primo modo non est peccatum, immo passio vel poena originalis peccati est sicut et primus motus.