Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 2

AN ET QUANDO DELECTATIO INORDINATA SIT PECCATUM VENIALE VEL MORTALE.

Sequitur I. an delectatio inordinata, in eo quod est in illicitum protensa, sit peccatum veniale vel mortale.

[Solutio]: Ad quod respondetur quoniam est delectatio morosa, et ista peccatum mortale est; et est delectatio non morosa, et ista peccatum veniale est.

II. Sed adhuc quaeritur quanta mora requiritur ad hoc quod sit mortale peccatum.

1. Et ad hoc notandum quod dicitur in II Sententiarum, ubi agitur de sensualitate. Nam sicut in tentatione primi hominis tria fuerunt, serpens, vir et mulier, sic spiritualiter est in tentatione hominis. Nam serpens est sensualitas, inferior pars rationis mulier, superior vir. Serpens intendit decipere mulierem cibo illicito, cum sensualitas illecebra voluptatis inferiorem partem pulsat rationis; sola mulier comedit, quando inferior pars rationis sine voluntate perficiendi consentit delectationi; vir comedit, quando superior pars rationis voluntatem plenam perficiendi apponit. Cum ergo in sensuali motu peccati illecebra teneatur, veniale et levissimum peccatum est; tunc vero mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis tenetur peccatum ut faciendum non decernatur. Si ergo peccatum non diu teneatur in cogitatione delectationis, sed statim ut mulierem tetigit, recedit viri auctoritate, peccatum veniale est ; si vero in delectatione diu teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, est mortale; cum vero vir, id est superior pars rationis, illecebrae consentit, hoc est cum adest plena voluntas perficiendi, mortale est semper et gravissimum.

Sed dubitatur quid est quod dicitur diu tenetur. Aut illud intelligitur de diuturnitate temporis aut de diuturnitate deliberationis rationis. Non temporis, quia quantumcumque diu est delectatio, dummodo non praeponatur delectationi quae est in Deo vel aequetur, nunquam est mortale peccatum; nec deliberationis: quantumcumque enim deliberatum sit, dummodo non adsit consensus, peccatum mortale non est.

Respondeo sine praeiudicio: illud intelligitur de diuturnitate deliberationis rationis. Cum enim deliberat ratio illicitam esse delectationem et post delectationi consentit, aversa a delectatione quae est in Deo, per contemptum, illicitae delectationi, quae est in creatura, adhaeret et ideo peccat mortaliter.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur, distinguendum est quod est consensus ad delectandum et est consensus ad opus. Consensus ad opus, si opus sit de genere veniatis, sicut est mendacium iocosum, et ei consentiatur, in quantum tale veniale peccatum est; si opus sit mortale, ut fornicari et huiusmodi, mortale est. Consensus etiam este ad delectandum; quod si delectatio veniali actui referatur, veniale est; si mortali, distinguendum est, quia aut consensus ille est subitus, non praehabita deliberatione, et ille appellatur surreptio et procedit ex corruptione rationis, et veniale est: et tunc mulier comedit, scilicet inferior pars rationis, et non diu tenetur peccatum in delectatione, sed statim recedit, cum a viro reprimitur. Et est consensus ad delectandum ex praecedente deliberatione rationis, et tunc diu tenetur peccatum in delectatione et est mortale, licet desit plena voluntas perficiendi.

III. Dubitatur autem de hoc quod dicitur supra, quod cum plena voluntas perficiendi adest, tunc vir, qui est superior pars rationis, comedit. Nam dicit Augustinus quod inferior pars omnia inferiora disponit, superior ad superiora contemplanda respicit. Plena ergo voluntas, ut aliquod peccatum ducatur in actum, ad inferiorem partem rationis pertinet.

Respondendum quod, proprie loquendo, vera est conclusio; dicitur tamen improprie rationis superioris, eo quod non cohibeat inferiorem per legem naturae, quae scripta est in ea, secundum quod ipsa dicitur imago Dei in cognitione veri et amore boni, vel quia eadem est inferior ratio et superior secundum rem, differens tamen secundum rationem.

PrevBack to TopNext