IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 1
UTRUM OTIUM SIT PECCATUM
Ad primum sic: ostenditur quod sit peccatum. 1. Dicitur enim ,super illud I ad Tim. 5, 13: "Simul autem etotiosae", ubi arguit viduas de peccato.
2. Item, Ezech. 16, 49: "Haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae, superbia, abundantia panis et otium". Cum ergo otium sit iniquitas, erit peccatum.
3. Item, Matth. 12, 36, dicitur quod de omni otioso verbo reddenda est ratio; sed non est reddenda ratio nisi de peccato; ergo ipsum est peccatum.
4. Item, Leo papa: "Terra carnis nostrae, nisi assiduis culturisfuerit exculta, otio "spinas et tribulos"producet". Sed per spinas et tribulos designantur peccatorum fructus; ergo otium est peccatum.
Contra. a. Gregorius: "Otium sanctum quaerit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas veritatis". Ergo otium non est peccatum secundum se, cum quoddam otium sit sanctum, quoddam non.
b. Item, "in otio non iners vacatio delectare debet, sed vel inquisitio vel inventio veritatis". Ergo otium de se non est malum; ergo non est peccatum.
c. Praeterea, Matth. 24: "Duo in lecto" etc., Glossa: "In otio". Ergo otium est indifferens, cum quidam assumantur, quidam relinquantur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod otium accipitur multipliciter. Dicitur enim otiosum, secundum Gregorium, quod "caret rationeiustae necessitatis velintentione piae utilitatis": et secundum hoc otium non est bonum et est peccatum vel dispositio ad illud. Alio vero modo dicitur otium vacatio ab iis quae proprie sunt activae vitae, secundum illud quod dicitur Luc. 10, 41sq.: "Martha, Martha, sollicita es" etc., "Maria vero optimam partem" etc., et hoc est otium contemplationis: et hoc modo est bonum, quando fit iusta de causa. Tertio vero modo dicitur indifferens, secundum hoc quod vacare ab iis quae sunt activae potest fieri vel bono fine vel non bono. Sic ergo ostenditur quod uno modo est peccatum, et secundum hoc accipiuntur auctoritates quae hoc concludunt; duae vero sequentes accipiuntur pro otio bono; ultima vero pro indifferenti.