IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, Praeambulum
Sequitur de otio, quod respicit opus. Dicitur enim otium quies vel cessatio ab opere bono. Primo ergo potest quaeri si est peccatum; secundo, utrum sit peccatum veniale tantum an aliquando mortale; tertio, si respiciat aliquod praeceptum vel prohibitionem; quarto, utrum aequaliter sit culpabile otium in sermone et opere; quinto, cui opponitur; sexto, utrum religiosi teneantur ad opus manuale.