Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 3

UTRUM OTIUM RESPICIAT PRAECEPTUM VEE PROHIBITIONEM.

Tertio quaeritur utrum otium respiciat praeceptum vel prohibitionem.

Et videtur quod respiciat praeceptum. a. Dicitur enim Deuter. 5, 13: "Sex diebus operaberis, septimus dies est sabbati", id est requietionis. Otium ergo, cum sit cessatio ab opere, respiciet hoc praeceptum, ut qui otiosus est tempore quo tenetur operari, peccet mortaliter non faciendo quod tenetur facere.

Quod. autem non respiciat praeceptum vel prohibitionem, videtur, 1. per hoc quod otium inter venialia peccata computatur; veniale autem peccatum non respicit praeceptum vel prohibitionem.

2. Praeterea, Apostolus, cum loquitur de opere, non proponit sub forma praecepti, dicens: "Denuntiamusvobis, quoniam, si quis non vult operari, non manducet. Audivimus enim quosdam ambulantes inquiete inter vos, nihil operantes, sed curiose agentes". Et proposuit se in exemplum eis; restat ergo quod otium non respicit praeceptum vel prohibitionem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod otium, prout est veniale peccatum, non respicit praeceptum vel prohibitionem ; secundum autem quod est mortale, respicit et opponitur praecepto quod est de opere et praecepto quod est de sabbato sancto: est enim sabbatum non sanctum, quod est in otiosis hominibus. Unde dicitur in Threnis 1, 7, super illud: "Viderunt hostes et deriserunt sabbata eius": "Maligni spiritus vacationis nostrae otia ad cogitationes illicitas pertrahunt et sic deludunt. Quod canonicis et monachis et omnibus Dei ministris valde cavendum est, ne non solum ab interno iudice sabbata eorum reprobentur, sed etiam ab hostibus irrideantur. Si autem pro vanis cogitationibus nostrissabbata irridentur, quid de illis putandum est qui, cum Deo vacare debent, etiam flagitiosa committere non formidant?"

PrevBack to TopNext