Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 4

UTRUM AEQUALITER SIT CULPABILE OTIUM IN SERMONE ET IN OPERE.

Quarto quaeritur utrum aequaliter sit culpabile otium in sermone et opere.

Et videtur quod otium operis sit magis culpabile. a. Si enim opus melius est quam verbum, ergo otium operis est magis culpabile quam otium sermonis.

Contra. 1. Dicit Gregorius: "Quanto sunt leviora praecepta, tanto maiusest supplicium iis qui non observant". Sed levius est praeceptum de utili sermone quam de utili opere, sicut sermo levior est quam opus; ergo poena non observantis maior; ergo transgressio maior; ergo magis culpabile est otium sermonis quam operis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod otium sermonis dicitur dupliciter: vel cum homo loquitur inaniter, inanis autem dicitur sermo qui non fit pro iusta necessitate vel pro pia utilitate; aliquando vero dicitur otium sermonis, cum homo non loquitur et loqui deberet altera istarum causarum. Cum ergo homo abstinet ab opere bono otiando et abstinet a sermone bono otiando, quantum est ex parte eius a quo abstinet, paribus existentibus aliis circumstantiis, magis estf culpabile otium operis quam sermonis; quantum autem est ex parte dispositionis in abstinente, magis est culpabile otium sermonis quam operis. — Quod autem otium sermonis tegatur per bonam operationem et ita praeferatur operatio locutioni, patet per hoc quod dicit B. Gregorius super illud Iob: "Manum meam ponam" etc.: "Manum super os ponere est virtute boni operis culpas tegere incautae locutionis". — Quod autem maior est in locutione quam in opere, patet per hoc quod plus in potestate nostra est sermo quam opus. Utroque autem modo contingit peccare per otium, sicut habetur Num. 31, 7-8, super illud: "Cum pugnassent contra Madianitas": "Inanis est omnis actus et sermo, in quo non est intrinsecus aliquid pro Deo velDei mandato".

PrevBack to TopNext