IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 5
CUI OPPONATUR OTIUM.
Quinto quaeritur cui opponitur otium. Et primo quaeritur utrum opponatur caritati; secundo, utrum opponatur fortitudini.
ARTICULUS I.
Utrum otium opponatur caritati.
Quod autem opponatur caritati, videtur, 1. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Caritas otiosa non est" ; aut enim proficit aut deficit. Ergo caritati opponitur otium.
2. Item, Chrysostomus: "Magnum est amor et ipso igne vehementius et ad ipsum reducit caelum, et nulla est prohibitio quae eius impetum detinere possit". Ergo caritas non simul stat cum otio.
Contra. a. Gregorius, in Moralibus: "Quisnam inveniri potest, qui, quantumlibet perfectus sit, de otiosotamen sermone non peccet? "In multis enim offendimus omnes", Iacobo testante". Ergo otium potest simul stare cum caritate.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod auctoritas Gregorii intelligitur sic: non est otiosa, id est morosa in otio, quia, etsi habens caritatem aliquando cadat in otium, tamen caritate cito excitatur. Si vero fieret vis in hoc verbo otiosum, simpliciter dicendum esset quod caritas non esset otiosa, id est plena otio: verba enim huiusmodi in plenitudinem sonant.
2. Ad id vero quod dicit Chrysostomus, dicendum quod sicut ignis ex gutta aquae non extinguitur, sed retardatur quoad aliquem effectum, sic accidit de caritate, quae igni comparatur, quod non extinguitur per otium, secundum quod est veniale peccatum, sed aliquando ferventior redditur post otium; unde eius impetus non detinetur.
ARTICULUS II
Utrum otium opponatur fortitudini.
1. Quod videtur, per hoc quod dicit Augustinus, in libro De conflictu vitiorum et virtutum. Dicitur enim quod contra virtutis exercitium est torpor sive ignavia. Quid autem aliud est ignavia nisi otium?
2. Item, fortitudo virtus est et est media inter otium et praecipitationem; medium autem opponitur extremis.
3. Item, Isidorus, in libro De summo bono, dicit quod "acidiae opponitur fortitudo" ; sub acidia vero videtur contineri otium; ergo otium opponitur fortitudini.
Contra. a. Timor malus opponitur fortitudini; plura autem non opponuntur eidem secundum unum genus oppositionis; cum ergo oppositio vitii et virtutis sit secundum contrarietatem, non opponetur fortitudo otio contrarie, nec alio genere oppositionis, et ita non opponetur.