Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, Praeambulum

Completo Tractatu de veniali peccato quantum ad quaedam manifestiora — sunt enim quaedam alia quae nomen participant commune cum mortalibus, sicut est de gula, quae aliquando est venialis, aliquando mortalis — consequenter dicendum est de mortali. Primo autem considerandum est de mortali in genere; deinde de speciebus eius formalibus vel materialibus. Primo autem quaeritur quare dicatur mortale; secundo, de differentia eius ad criminale vel convenientia; tertio, de comparatione venialis ad mortale, utrum sit ibi aliqua proportio; quarto, utrum mortale recipiat magis et minus; quinto, de effectu mortalis peccati secundum diversum statum personae; sexto, utrum diuturnitas peccati inducat mortale; septimo, de poena mortalis peccati.

PrevBack to TopNext