IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 2, C. 1
QUARE DICATUR MORTALE.
Ad primum sic: Mortale dicitur quod dignum A est morte vel quod mortem inducit. Potest ergo quaeri de qua morte intelligitur. Est enim multiplex vita, naturae, gratiae et gloriae, et totiens dicitur mors; a qua ergo morte dicitur mortale?
1. Nam si dicitur mortale a morte naturae, secundum hoc nullum diceretur mortale nisi ad quod consequeretur ex debito mors naturae; et illud tantum videtur originale; ergo originale tantum esset mortale. Potest etiam quaeri: si originali debetur mors naturae, quare non similiter ipsi actuali mortali, cum in utroque sit inobedientia?
2. Si vero dicatur mortale a morte gehennae, hoc non videtur convenienter. Potest enim aliquod esse peccatum mortale quod postea per poenitentiam deletur, et sic non sequatur mors gehennae; ergo conditionaliter dicetur mortale, scilicet si non sequatur poenitentia finalis; quod cum non sit, eo quod mortale dicitur in suo genere, non dicetur mortale a morte gehennae. — Praeterea, nec mors gehennae recte videtur dici mors: in illa enim vivit homo, sentit et intelligit; haec autem omnia attestantur vitae. Si ergo non recte dicitur mors, cum sit ibi perpetua vita, perpetua autem vita non est compossibilis cum morte, non recte dicetur mortale ab illa morte.
3. Si vero dicatur a morte culpae, secundum hoc non videtur dici: differentiae enim oppositae respectu consimilium debent accipi; si ergo veniale non respiciat nisi oppositum poenae aeternae, mortale non dicetur nisi respectu poenae aeternae. — Praeterea, cum mors dicatur separatio a principio vitae, propter quid magis dicitur separatio a principio vitae per unum peccatum quam per aliud? Videtur enim quod tantum debet dici mors, quando fit separatio a fide; dicitur enim ad Rom. "Iustus ex fide vivit" ; si ergo fides est vita animae, tunc tantum dicetur esse mortale, cum privatur fides.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod mortale peccatum dicitur respectu duplicis mortis: respectu mortis culpae et respectu mortis gehennae; sed respectu illius causa est simul cum causato, respectu alterius causa est prior causato. Cum autem dicitur peccatum mortale respectu mortis gehennae, intelligitur quod, quantum de se est, causa est: unde, nisi destruatur ipsum peccatum, talis poena consequitur. Respectu autem mortis culpae est causa coniuncta: cum enim peccat aliquis huiusmodi peccato, anima separatur a Deo vel prius separata elongatur. Unde sic intelligitur uno modo illud: "In quacumque die comederis, morte morieris" ; quocumque enim die comedit homo per delectationem quae est contra Deum, morte culpae moritur.
Ad obiecta autem dicendum 1. primo ad id quod£ dicitur quod peccato originali debetur mors naturae, utrum similiter actuali: respondendum est quod obligatio mortis sequitur ex utroque ; non dico cuiuscumque actualis, sed illius actualis quod fuit primorum parentum. Adae enim, in quo fuit tota natura humana, posita fuit illa lex: "In quacumque die comederis" etc., et ratione eius obligata fuit posteritas non tantum ad mortem culpae, sed etiam ad mortem h gehennae. Unde Augustinus, in XIII De civitate Dei: "Cum quaeritur quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum, utrum animae ancorporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda, respondendum estquod omnes". Et post sequitur: "Non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima privatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus privatur anima, nec solum ipsam totam primam, ubianima et a Deo et a corpore separata punitur, sed quidquid mortis est usque ad novissimam, quae secunda dicitur, quanulla est posterior, comminatio illa complexa est". Non negatur tamen quin alii actuali mortali, si permaneret, deberetur mors.
2. Ad secundum vero quod obicitur de morte gehennae, dicendum est quod mortali peccato, si permaneat, debetur poena gehennae: ablata enim causa, non est mirum si non sequatur effectus. — Ad id vero quod obicitur quod mors gehennae non recte dicitur mors propter vitae perpetuitatem: dicendum quod non dicitur mors opposita vitae naturae, sed opposita vitae gloriae. Nec esset mors gehennae perpetua nisi esset vita naturae perpetua. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "In damnatione novissima, quamvis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipsenec voluptate suavis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non immerito mors est potius appellata quam vita".
3. Ad ultimum vero quod obicitur de morte culpae, dicendum est quod, licet mors culpae sequatur ex illo peccato quod dicitur mortale, quia ibi avertit se homo a Deo, propriissime tamen dicitur infidelitas peccatum mortale, quia aufert omne quod vita est spiritualis, secundum quod dicitur: "Iustus ex fide vivit". Alia vero peccata, cum quibus salvatur fides informis, etsi vitam gratiae gratum facientis auferant, non tamen totum quod est gratiae.
On this page