Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 4

UTRUM DELICTUM SIT SIMUL CUM COMMISSO.

Quarto quaeritur utrum delictum sit simul cum commisso.

Quod videtur. 1. Qui enim non facit quod tenetur facere, hoc est quia aliquid aliud facit quod distrahit affectum ab illo.

2. Item, qui facit quod non tenetur facere, omittit illud ad quod tenetur: qui enim fornicatur, tenetur continere, et non continet; ergo delictum simul est necessario cum commisso.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod delictum aliquando est respectu actus, qui habet directe oppositum quod prohibetur, ut se habent continere ab illicito et fornicari, et in talibus ad commissum sequitur delictum, sed non e converso. Sunt autem alii actus, respectu quorum dicitur delictum, et in talibus potest esse delictum sine commisso: ut tenetur iste dare indigenti pro tempore et loco, et non dat, et ex hoc delinquit, non tamen committit. Praeterea, iste dat cui non debet, et ita committit, nec tamen omittit: potest enim dare et cui non debet et cui debet, et ita ex una parte transgredi et ex alia parte non delinquere. Sic ergo patet qualiter separatur delictum et commissum et qualiter non separatur.

PrevBack to TopNext