Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 3

UTRUM MAIUS PECCATUM SIT DELICTUM QUAM COMMISSUM.

Tertio quaeritur utrum maius peccatum sit delictum quam commissum.

Quod videtur. 1. Delictum enim in Levitico magna indigebat expiatione, sicut habetur Levit. 5; ergo maius peccatum fuit delictum quam commissum.

2. Praeterea, facere bonum est melior pars iustitiae quam declinare a malo; ergo delictum, quod opponitur ei quod est tacere bonum — hoc enim est abstinere a bono vel "desertio boni", sicut dicitur Levit. 7, 7 super illud: "Sicut pro peccato offertur hostia" — commissum vero opponitur ei quod est declinare a malo: hoc enim est tacere malum; ergo delictum est maius peccatum quam commissum.

Contra, videtur quod sit aequale, 3. per hoc quod dicitur Levit. 7, 7: "Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiaeuna lex erit". Si ergo una est lex d sacrificii pro peccato et pro delicto, ergo sunt consimilis culpae.

4. Item, Gregorius, in originali, super illud: "Scelera mea atque delicta ostende mihi": "Hoc interest inter scelus et delictum, quod scelus ponduspeccati transcendit, delictum vero non, quia, cum offerri sacrificium pro peccato iubetur, nimirum pro peccato dicitur sicut pro delicto". Ergo ad paria iudicantur peccatum et delictum; sed hoc dicitur commissum; ergo delictum et commissum ad paria iudicantur.

Quod autem delictum sit minus quam commissum, arguitur. a. Difficilius enim fit observatio ab omisso quam commisso; quae vero sunt huiusmodi, aliis paribus minora sunt peccata. — Quod autem difficilioris sit observationis, patet per hoc quod multo plures ignoranter omittunt sive delinquunt quam committunt. — Contra. Plures sunt prohibitiones quam praecepta affirmativa; sed in transgrediendo prohibitiones fit commissum, in non faciendo praecepta fit delictum; ergo pluries fit commissum quam delictum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod delictum, secundum quod immediate se habet contra commissum et sufficienter dividit peccatum actuale mortale, maius peccatum est in genere commissum quam delictum, quia maius malum est facere malum quam non facere bonum. Secundum autem quod delictum respicit per se iniuriam Dei, maius est peccatum, et sic accipitur quandoque in Levitico, cum maior requiritur expiatio.

2. Ad id vero quod obicitur per comparationem delicti et commissi ad partem iustitiae, dicendum est quod, licet maius bonum sit facere bonum quam non facere malum, non tamen sic est in oppositis, ut maius malum sit abstinere a bono quam facere malum, sed attendenda est ibi consequentia in contrario.

3. Ad id vero quod obicitur de paritate per hoc quod dicitur in Levitico, intelligendum est quod illa paritas attenditur quoad legem hostiae, in quantum respicit sacerdotem. Unde dicitur ibidem: "Ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit".

4. Ad id vero quod dicit B. Gregorius, dicendum est quod quoad hoc attenditur paritas quod scelus transcendit utrumque in malitia.

PrevBack to TopNext