Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 9

DE COMPARATIONE IGNORANTIAE AD ALIAS CAUSAS EXCUSATIONIS.

Nono quaeritur de comparatione ignorantiae ad alias causas excusationis. Est enim una ligatio rationis per ebrietatem, sicut fuit in Loth, Genes. 19, 33; alia ligatio per naturalem stoliditatem; tertia per phrenesim sive per infirmitatem periculosam huiusmodi; est quarta ligatio per dormitionem; est quinta ligatio per ignorantiam, sicut dictum est ; est sexta per stuporem.

Potest ergo quaeri I. utrum aequaliter excusetur peccatum in omnibus istis an plus excusetur per unam ligationem quam per aliam.

Quod autem non aequaliter, videtur, 1. per hoc quod dicit Bernardus, in libro De libera arbitrio: "Insanis, infantibus, dormientibus nihilquod faciunt, in bonum vel malumimputatur, quianimirum sicut non sunt compotes suae rationis, sic nec usum tenent propriae voluntatis, ac per hoc nec iudicium libertatis".

2. De Loth vero dicit Ambrosius: "Culpandus estnon quantum incestus, sed quantum ebrietas meretur". Ergo peccatum non est imputandum Loth nisi quantum ad ebrietatem.

a. Sed dicit iterum quod "ebrietas est origo incesti concubitus, pessimae generatricis partus deterior". Ergo quoad ebrietatem peccavit et quoad incestum.

b. Item, dicit Philosophus de ebrioso qui occidit, quod duplices maledictiones ei debentur; ergo ligatio rationis, quae provenit ex ebrietate, non ita excusat sicut in praedictis; ergo non omnis ligatio rationis aequaliter excusat vel facit ut non imputetur peccatum.

II. Similiter potest quaeri de perturbatione quam habuit Loth, cum dixit: "Habeo duas filias, abutimini eis" ; et de illo qui recepit levitam, Iudic. 19, 24, cum dixit: "Habeo filiam virginem, et hic homo habetconcubinam: educameas ad vos, ut humilietis eas et vestram libidinem compleatis: tantum obsecro vos ne scelus hoc contra naturam operemini". Cum enim perturbatio esset, sicut dicit Augustinus, non erat ibi deliberatio rationis; ubi autem non est deliberatio rationis nec esse potest, nec peccat mortaliter; ergo illa ligatio rationis, quae fuit ex huiusmodi perturbatione, ipsum Loth excusabat in eo quod secundum se erat mortale, vel, si non erat ibi tanta ligatio rationis quae excusaret a mortali, non omnis ligatio aeque excusat, sed quaedam plus, quaedam minus.

[Solutio]: Quod concedendum est. Unde in quibusdam est omnimoda ligatio secundum omne tempus, et illa omnino excusat a peccato, sicut est in eo qui a principio factus est extra mentem et in morione. Quaedam vero non est omnimoda ligatio, sed accidit secundum aliquod tempus, sicut in senibus ex debilitate naturae, et illa pro tempore illo excusat. Quaedam vero ex infirmitate accidit, et hoc potest fieri multipliciter, quia quandoque contingit quod infirmitas impedit cellulam imaginativam, quandoque memorialem, quandoque logisticam. Quando vero logistica impeditur, quandoque sunt lucida intervalla, quandoque non. Cum ligatur ratio continue ex infirmitate, non ex culpa praecedenti, omnino excusatur secundum illud tempus. Si vero lucida sunt intervalla, potest sibi praevidere, et ideo non omnino excusatur. Aliquando vero ligatur ratio ad horam, sicut in somno ex fatigatione naturae vel ex ebrietate, quae accidit ex voluntate praeambula, vel ex stupore, scilicet ex insolita imaginatione vel ex impraemeditatione, sicut ex perturbatione. Si primo modo, non imputatur ei nisi quia potuit praevidere. Si secundo modo, imputatur ei quia per culpam ingessit se in illam. Si vero tertio modo, aut talis fuit causa quae absorbuit usum rationis, et secundum hoc excusatur; aut talis fuit quae non debebat absorbere usum rationis, et talis non omnino excusat. Si vero fuit ex perturbatione ad horam ligatio, quia non est admittenda flagitiorum compensatio, non omnino excusatur, etsi aliquantulum habeat excusationis. Unde Loth peccavit mortaliter, etsi minus quam si imperturbatus diceret.

PrevBack to TopNext